Rennes, AD Ille-et-Vilaine, 6 H 33 n° 3

<< < / > >>

Numéro2833

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrenotice

Date1091(fiabilité :étude diplomatique)

Lieunon identifié

DiocèseTours

RégionCentre

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche391   mm

Hauteur à droite400   mm

Largeur en bas156   mm

AuteurGuidogonia

BénéficiaireAbbaye  de  MARMOUTIER

Regeste

Guidogonia donne aux moines de Marmoutier un moulin au lieu-dit Bulmina.

Fac-similé

Texte

l.1 Notum fiat posteris [nostris] quod mulier quȩdam nomine Guidogonia
l.2 uxor quondam Gradelonis cognomento Ivelini cum post mortem ipsius
l.3 alteri viro nubsisset nomine Alverado, egrotare et ipsa incipiens
l.4 morbo quo et mortua est, dedit sancto Martino et monachis Majoris
l.5 monasterii, Johanni videlicet atque Rotberto eo tempore apud Sanctum Salvato-
l.6-rem prope castrum Fulgeras commorantibus molendinum quendam super
l.7 aquam Minetam in loco qui dicitur Bulmina pro anima prioris viri sui supradicti
l.8 Gradelonis et sua. Dederat enim illi Gradelo inter quȩdam alia dotis
l.9 beneficia et istum molendinum, et ideo per ejus donationem animam illius atque
l.10 suam sociare cupiebat beneficio monachorum. Dedit itaque solidum et
l.11 quietum sicut ipsa tenuerat, cum omni molta totius parrechiȩ Calviniaci,
l.12 quȩ prius per [ba...] omnes annonas suas ad eundem molendinum deferre
l.13 consueverat. [Ha]nc ergo donationem ut in futur[um ....er] permaneret,
l.14 in loco ubi egr[otab]at vocavit Mainonem dominum de Fulgeris,
l.15 magnisque precibus a[b] eo impetravit, ut hanc helemosinam sancto Martino et
l.16 m[ona]chis ejus annueret, qua[tin]us et patris ejus Alfredi scilicet
l.17 [ani]ma in hoc beneficio perma[neret]. Quod cum et ipse benignissime
l.18 annuisset, Alveradus vir nobilis [predicte] feminȩ maritus cum ipsa
l.19 egrotante, donum molendini per [...] manu Mainonis, eas [...]
l.20 [...] ait si quis aliquam calumniam [...8...are] aliquid
l.21 vellet, contra omnes [calumnias......tias] ipse defensor existeret.
l.22 Hujus rei testes, Johannes monachus, Juhalis monachus, Urvodius monachus, Urvodius presbiter,
l.23 Pringar presbiter, Maino, et uxor ejus Adeladis, Alveradus frater Mainonis,
l.24 Ansgerius vicarius, Godefredus filius Godefredi, Ingaldus, Radulfus Servus,
l.25 Alveus nepos Alveradi. Post multum vero temporis cum accepisset uxo-
l.26-rem filiam prefate [mulieris...tre] Gradelone miles quidam
l.27 nomine Maino filius Radulfi cȩpit calumnias inferre monachis super
l.28 prefatum molendinum. Mortuo autem Mainone de Fulgeris qui hujus
l.29 elemosinȩ pridem tam defensor quam auctor extiterat, cum non haberent mo-
l.30-nachi qui se super hujusmodi calumnias sustineret, coacti sunt dare Mainoni
l.31 ut eis molendinum annueret et filios suos auctorizare faceret,
l.32 quattuor libras denariorum. Ita monachi molendinum ex tunc
l.33 solidum et quietum habuerunt. Testes Radulfus pater ejusdem Mainonis, Stephanus frater ejus,
l.34 Alfredus frater ejus, Gaufredus venator, Urfoel de Burgiel, Bonellus, Danval-
l.35-dus, Gaufridus brenator, Gaufredus Malaterra.

Notes

1

Responsable

M. Courtois

Comment citer cette notice

Acte n°2833 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°2833»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte2833/. Date de mise à jour : 29/03/12.