Orléans, AD Loiret, Portef. n° 71

<< < / > >>

Numéro2803

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrenotice

Date22/09/1066(fiabilité :édition)

Lieunon identifié

DiocèseLe Mans

RégionPays-de-la-Loire

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche635   mm

Hauteur à droite630   mm

Largeur en haut368   mm

Largeur en bas370   mm

AuteurGuillaume II le Bâtard, duc  de  NORMANDIE

BénéficiaireAbbaye  de  LE) (SAINT-PIERRE LA COUTURE  de  MANS

Regeste

Guillaume, duc de Normandie, tranche un procès entre les moines de Marmoutier et ceux de Saint-Pierre de la Couture au sujet du bourg sis auprès du château de Laval.

Texte

l.1 NOTUM SIT OMNIBUS QUOD GUIDO DE VALLE DEDIT MONACHIS MAJORIS MONASTERII AD BURGUM FACIENDUM QUANDAM TERRAM JUXTA
l.2 castellum suum, hoc est juxta Vallem, et cum in ea burgum fecissent, calumniati sunt illis monachis Sancti Petri de Cultura terram
l.3 illam, affirmantes eam pertinere ad ecclesiam de Alvers. Dicebant enim quod Guido olim dederat ipsam terram Guarino cuidam
l.4 monacho ita ut esset acclinis illi ecclesiȩ. Venerunt ergo utrique monachi, de hac re, ad placitum ante Guidonem apud Vallem.
l.5 In illo placito narravit Guido, se dedisse Guarino terram illam ad burgum faciendum, et ad monasterium construendum,
l.6 cujus esset abbas ipse Guarinus, ea conventione ut Guarinus ecclesiam de Alvers, et quȩcunque posset adquirere, faceret
l.7 acclinia illi monasterio. Quod, cum Guido narrasset, judicatum est quod hoc deberet juramento probare, et judicium portare.
l.8 Ille, ad utrunque paratus, tradidit ibidem quendam servum suum nomine Sevaldum Rainaldo abbati de Cultura, asserens tamen non esse
l.9 justum de hac re portari judicium, nisi solum fieri jusjurandum. De qua re judices dubitantes prolongaverunt amplius terminum
l.10 judicii, ut interim inquirerent an recte judicassent. Sed cum ille terminus advenisset, illi judices defuerunt, Guido tamen
l.11 prȩsentavit suum hominem abbati Rainaldo apud Ebronium. Cum autem dicerent illi, qui aderant cum Guidone et cum abbate,
l.12 magnum malum esse portari judicium, si justum non esset, statuerunt Guido et abbas ire ante episcopum Andecavensem, et sequi quod
l.13 ille judicaret, posueruntque terminum quando ire deberent. Euntibus autem, mandatum est episcopum adesse non posse, sed episcopus
l.14 quia in illo termino adesse non potuerat, alium terminum posuit quando sine ulla dubitatione, paratus esset ad causam illorum,
l.15 ita ut nulla occasio eum inde retineret, nisi forte quȩ evitari omnino non posset. Hoc est sanctȩ Crucis Exaltationem, in crastino festivitatis sancti
l.16 Maurilii. Quod cum Guido, infra octo dies quam episcopus hunc terminum posuerat, abbati Rainaldo mandasset per Johannem monachum
l.17 filium suum, et Aimericum, Effarue cognomento, hominem suum, respondit abbas, audiente Fulcone de Boeria, se non deinceps illuc esse iturum.
l.18 Quod audiens, Guido remisit in crastino eundem Johannem, et Guielinum Britannum ad abbatem, et obtulit ei per Guielinum, planum jusjurandum,
l.19 et si nollet accipere a Guielino, expectaret usque in tertium diem, Guido ipse veniret et ei ipse juraret. Abbas autem, testes supradicto
l.20 Fulcone de Boeria, utrunque recusavit. Non multo post tempore transacto, cum Guillelmus Normanniȩ comes Cenomannicam urbem
l.21 haberet adquisitam, tenuerunt iterum de hac re utrique monachi placitum ante illum. Sed, cum judicium variaret, et judices alii faverent
l.22 istis, alii illis, comes intelligens quod judicium non ibat per rectum, utrique enim rectum habere non poterant, precepit differri placitum,
l.23 quia ipse aliis curis occupatus ad hanc causam intendere non vacabat, et res quȩ in calumnia erant, de potestate monachorum abstu-
l.24-lit, et Guidoni jussit ut eas tamdiu in sua potestate haberet, donec causa diligenter examinata, illis redderentur quibus eas rectum appor-
l.25-taret, Guido autem tradidit eas cuidam homini suo, nomine Hugoni filio Natalis. Post non longum tempus, cum comes teneret
l.26 curiam suam apud castellum quod habet nomen Domnus Fronto, tenuit placitum de hac ipsa re, et judicavit, tam ipse quam curia sua,
l.27 quod de hac re judicium portari justum non erat, sed tantummodo jurare debebat Guido quod rem illam quȩ in calumnia erat, nunquam
l.28 Guarino monacho dederit, ita ut esset acclinis ecclesiȩ de Alvers, nec monachis de Cultura, quando dedit eis ecclesiam de Alvers. Prȩsertim, cum
l.29 Guarinus ille nunquam fuerit monachus Sancti Petri de Cultura, sed Sancti Carileffi. Hoc jusjurandum, cum Guido offerret Rainaldo abbati,
l.30 et ille nollet recipere, prȩcepit comes reddi monachis Majoris monasterii res suas solutas et quietas. Et ita causa quȩ diu pepen-
l.31-derat in dubio per publicum et legale judicium definita est. Hujus definitionis testes. /C1. Guillelmus ipse comes, Odo episcopus Bajocacensis, Johannes episcopus Abrincatensis, Hugo abbas de Longoledo, Gauscelinus presbiter, Johannes monacus noster, [colonne2] Lanfrannus monachus, Ruvallonius de Dol, Richardus vicecomes Abrincatinus, Rannulfus vicecomes Baiocacensis. Gualterius Tirellus, [colonne3] Hamo de Valle filius Guidonis, Gauslinus de Alta Noisa, Burchardus de Cadurcis, Lisiardus de Alvers, Gauslinus frater ejus, [colonne4] Algerius de Bugnonio, Guidelinus vicarius, Fulcodius de Marboio, Hugo Bucellus.

Bibliographie

FAUROUX (Marie), Recueil des actes des ducs de Normandie de 911 à 1066, Mémoires de la Société des Antiquaires de Normandie, t. 36(1961), p. 344-347, n° 159, A.

Responsable

M. Courtois

Comment citer cette notice

Acte n°2803 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°2803»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte2803/. Date de mise à jour : 29/03/12.