Orléans, AD Loiret, Portef. n° 63

<< < / > >>

Numéro2801

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date1059(fiabilité :édition)

Lieunon identifié

DiocèseTours

RégionCentre

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditioncopie

Hauteur à gauche320   mm

Hauteur à droite305   mm

Largeur en haut445   mm

Largeur en bas435   mm

AuteurChevalier Guazo

BénéficiaireAbbaye  de  MARMOUTIER

Regeste

Gason, chevalier, donne aux moines de Marmoutier tout ce qu'il possède à Nonvilliers et l'église de Faverolles. Il fait apposer le sceau de son suzerain, le roi Henri Ier.

Texte

l.1 Quoniam fidelis omnis alteram post istam non dubitat esse vitam et post mortem pro meritis suis singulos vel tormenta malos vel prȩmia bonos consecuturos, nemo se debet penitus dare tempora-
l.2-libus, sed quȩ possit in futuro invenire in prȩsenti saeculo previdere et ea prȩmittere vivus quae valeat recipere defunctus. Quibus vero terrenas opes largitus est Deus largiantur ex eis
l.3 et ipsi pauperibus ut et peccata quȩ propter eas congerendas admiserint redimant et insuper mercedem sibi perennem conquirant. Hȩc et his similia ego Guazo, sȩculari militiȩ manci-
l.4-patus, tacita cogitatione mecum revolvens, necessarium duxi aliquid ex rebus propriis, quȩ ad usum exterioris vitȩ sunt michi concesse, omnipotenti Deo per manus pauperum sub lege fenoris com-
l.5-mittere; quod post tempus in ȩterna retributione centena merear multiplicatione ab ipso recipere. Quod ut probabilius fieri possit, per manus illorum maxime qui sunt pauperes spiritu, quorum juxta verita-
l.6-tis vocem regnum dinoscitur esse caelorum, facere decrevi, qui ut liberius expeditiusque Deo vacarent, propriis abrenuntiantes facultatibus, voluntariam subiere paupertatem. Igitur, voluntate et assensu meȩ
l.7 conjugis nomine Frodelinȩ, necnon et filiorum meorum Hugonis videlicet et Gauzberti simulque Guazonis, filiarum quoque mearum Alberea, Philippa, quicquid videor
l.8 habere in meo [dominio] ad transigendam saeculi hujus labentis [vitam] apud Novo [Villari terras ...7... omnia] prata, vineas, silvas, molendinos, aquam, culta et inculta, necnon et ȩcclesiam quȩ nuncupatur
l.9 Favarole cum omnibus ad ejus altare pertinentibus et terram unius carucȩ in ejusdem ȩcclesiȩ parochia consistentem, ergo hȩc omnia, sicut sunt solida et quieta et ab omni cujuslibet mortalis consuetudine calumniave libera,
l.10 fratribus his qui in Turonensi cȩnobio, quod Majus Monasterium dicitur, omnipotenti Deo pro posse famulantur, concedens annuo et annuens concedo jure perpetuo possidenda, quatinus eorum qui elemosinis divine majes-
l.11-tati placuerint mereamur adjungi consortio. Et quicquid exinde agendum decreverit, sine ulla vel mea vel cujusquam successorum meorum contradictione, liberam potestatem habeant faciendi, ordinandi, et qualitercunque eis pla-
l.12-cuerit meliusque visum fuerit disponendi tam praesentibus quam futuris temporibus. Ut autem hujus nostrae oblationis scriptum per cuncta annorum curricula majorem obtineret firmitatem per nostram donationem, ERRICUS, divina ordinante pro-
l.13-videntia, rex Francorum augustus, de cujus benefitio probantur hȩc esse, sigillo suȩ dignitatis munivit atque fidelibus suis, quorum nomina subscripta sunt, corroborandum tradidit:
l.14 Gauscelinus de Reimalast; Germundus Caulus et Rainaldus, frater ejus; Norbertus de Tirzellas;
l.15 Odo de Booletis; Warinus de Islo; Guido Buslenus; Rotbertus, prepositus de Mauritania.

Bibliographie

SOYER (J.), Les actes de souverains antérieurs au XIVe siècle conservés dans les Archives départementales du Loiret, in Le Bibliographe Moderne, t. 20 (1920-1921), p. 175-176, n° 3.

Responsable

M. Courtois

Comment citer cette notice

Acte n°2801 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°2801»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte2801/. Date de mise à jour : 29/03/12.