Orléans, AD Loiret, Portef. n° 58

<< < / > >>

Numéro2800

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date1037(fiabilité :étude diplomatique)

Lieunon identifié

DiocèseOrléans

RégionCentre

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche375   mm

Hauteur à droite385   mm

Largeur en bas305   mm

AuteurGeoffroi et Pierre son fils

BénéficiaireAbbaye  de  BONNE-NOUVELLE d'ORLEANS

Regeste

Geoffroi et Pierre, son fils, qui tiennent l'abbaye Notre-Dame de Bonne-Nouvelle, règle un litige entre les chanoines et le doyen et restituent des biens à l'abbaye.

Texte

l.1 Sicut proficuum et salutare unicuique fidelium et spe eternae remunerationis plenum opus est ecclesiam Dei propriis
l.2 facultatibus adjuvare ac locupletare, et quod cuique proprium atque suum est in communionem atque cunvictum Deo servien-
l.3-tium mittere, ita econtra inproficuum et insalutare unicuique infidelium et spe aeternae condennationis plenum scelus
l.4 est ipsam Dei ecclesiam non solum suis facultatibus atque bonis non adjuvare nec locupletare, sed et a fidelibus traditas et
l.5 antiquo jure possessis eam fraudulenter spoliare, et quod communioni et convictui pauperum ac Deo servientium ab ipsis
l.6 fidelibus pie et clementer collatum est, in proprios usus inpie et inclementer transfundere, quorum alterum cum
l.7 cunctis fidelibus sit timendum tum etiam maxime ipsis ecclesiae Dei prelatis atque custodibus qui non solum eam debent regere et custo-
l.8-dire, verum ab aliis defendere. Horum itaque unum diligens et alterum timens, ego in Dei nomine Gaufredus et filius meus
l.9 Petrus qui abbatiam Sanctae Mariae Puellaris quae dicitur Boni Nuntii per donum donni Odonis tenemus, notum volumus fieri
l.10 cunctis fidelibus sanctae Dei ecclesiae curam gerentibus qualiter canonici ipsius ecclesiae nostram presentiam adierunt querimoniam
l.11 facientes de quibusdam injuriis, et tolturis quas decani eorum longo tempore fecerant, et quasdam res communioni atque
l.12 convictui fratrum attributas, proprietati suae addixerant. Inde subpliciter nos rogantes, ut eas ipsas res quas illi
l.13 injuste et inmisericorditer sibi usurpaverant, istis juste et misericorditer redderemus. Quorum precibus
l.14 et peticionibus annuentes reddidimus eis easdem ipsas res, pro amore Dei et ipsius sanctae Dei genitricis semper virginis
l.15 Mariae, et pro remedio animarum tam nostrarum quam parentum et dominorum nostrorum. Sunt autem hae, decem et octo
l.16 modii annonae, unoquoque anno decem et octo solidos denariorum, et receptus de villanis, et capitalia, et justiciae,
l.17 et freda, et districta. Has itaque res eis reddidimus, et habendas atque tenendas in dominio eorum in perpetuum
l.18 cuncessimus, ea ratione ut nullus decanus, aut prepositus in his potestatem habeat, nec amplius presumat
l.19 nisi ille cui cummuni consensu et consilio fratrum ad tempus per obedientiam preceptum fuerit, Indeque hoc nostrae
l.20 actoritatis testamentum fieri voluimus, atque ut ratum et stabile in perpetuum sit, subter manu nostra
l.21 firmavimus, et omnibus dominis nostris de quibus ipsam abbatiam tenemus firmandum optulimus.
l.22 [croix] Odo. [croix] Gaufredi abbatis. [croix] Petrus abbas. [croix] S. Rodberti militis.
l.23 [croix] S. Tebbaudi comitis. [chrisme] Rainaldus miles. [chrisme] Arnulfus miles.
l.24 [croix] S. Hervei militis. Rodulfus de Castrodollis. Petrus Wilbaudus.
l.25 Gosbertus clericus. Goffridus Rufus. Aymo. Rodbertus. [croix] S. Elisabet. [croix] S. Rodberti pueri.

Bibliographie

VASSAL DE MONTVIEL (Charles de), Recherches sur le monastère de Notre-Dame de Bonne-Nouvelle, Orléans, 1842 (Mémoires de la société royale des sciences, belles-lettres et arts d'Orléans, 4), p. 190-194 [édition, traduction], p. 253 [notes paléographiques].

Responsable

M. Courtois

Comment citer cette notice

Acte n°2800 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°2800»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte2800/. Date de mise à jour : 29/03/12.