Rouen, AD Seine-Maritime, 14 H 314
Numéro2752
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrenotice
Date1119(fiabilité :artem)
Lieunon identifié
DiocèseRouen
RégionNormandie (Haute)
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche376 mm
Hauteur à droite368 mm
Largeur en haut195 mm
Largeur en bas193 mm
AuteurGuillaume, fils de Roger d'AMBLEVILLE
BénéficiaireAbbaye de SAINT-OUEN de ROUEN
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 NIGASIO sanctoque AUDOENO subtraxerit, vel calumniam fecerit, aut
l.3 aliquo modo violare presumpserit, sit excommunicatus et anathemati-
l.4-zatus, et a liminibus sanctȩ ȩcclesiȩ sequestratus, atque a communione
l.5 sanctorum in cȩlo et in terra separatus, et nisi resipuerit et ad emen-
l.6-dationem atque satisfactionem pervenerit, ȩternȩ maledictioni
l.7 subjaceat, et cum Dathan et Abyron quos terra absorbuit depe-
l.8-reat, amen, amen, fiat, fiat. Notum esse volumus sanctȩ ȩcclesiȩ
l.9 cunctis fidelibus presentibus et futuris, quod tempore Willelmi prioris
l.10 nepotis donni Willelmi postea abbatis sancti Audoeni, Willelmus filius Ro-
l.11-gerii de Amblavilla concessit pressorium de Vilers totum
l.12 quietum Deo et sancto NIGASIO sanctoque AUDOENO, quod etiam concesserunt
l.13 filii ejus Rogerius et Godefridus, Radulfus et Rotbertus, et Rainaldus
l.14 Boet, et ipse Willelmus inde habuit unum paletfredum, et Rainaldus
l.15 Boet XL solidos, et sic totum quietum clamaverunt, dicentes se peccasse
l.16 de hac re calumniam facientes, atque in terra sancti AUDOENI nichil ha-
l.17-bentes. Qui etiam Willelmus cum filiis et ipse Rainaldus donationem fece-
l.18-runt super altare presente domno Helgoto abbate sancti Audoeni in cujus presentia cuncta
l.19 definita sunt super ripam fluminis Ittȩ. Hujus rei testes fuerunt ex nostra
l.20 parte: Walterius filius Ricardi de Vernone, Benscelinus Baisediablet, Ysoius prepositus, Wal-
l.21-terius Poiout, Nicholaus Palmarius, Radulfus filius Hugonis, Anseredus, Goscelinus. Ex parte il-
l.22-lorum: ipse Willelmus filius Rogerii, Rogerius nepos ejus, Rainaldus Boet, Norboudus, Berar-
l.23-dus de Amblavilla, Godefridus filius Willelmi, Ernulfus de Wargenvilla, Leo de Medanta.
l.24 Item agnoscunt omnes presentes et futuri, quod Willelmus de Amblavilla
l.25 dedit Deo et sancto NIGASIO sanctoque AUDOENO noam suam et suam terciam par-
l.26-tem majoris decimȩ de Limez vini scilicet et annonȩ, pro anima
l.27 uxoris suȩ Luciȩ, et pro filio suo Helinando Rothomagi apud
l.28 sanctum AUDOENUM facto monacho, et hoc concesserunt filii ejus post se-
l.29-pulturam matris suȩ, et cum patre donationem fecerunt super alta-
l.30-re. Hujus rei testes fuerunt ex nostra parte: Sanson faber, et Walte-
l.31-rius frater ejus, Drogo famulus, Radulfus filius Fulchonis, et Rohardus
l.32 frater ejus, Radulfus filius Johannis, Herveus, Hugo filius Germundi. Ex parte
l.33 eorum: Hubertus frater Willelmi, Paganus de Genesvilla, Osmundus de Falel, Benscelinus Baisediable,
l.34 Hugo de Buinval, Berardus, Willelmus de Loveriis, Ernulfus de Wargenvilla.
Notes
Responsable
M. Courtois
Comment citer cette notice
Acte n°2752 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°2752»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte2752/. Date de mise à jour : 17/11/14.