Rouen, AD Seine-Maritime, 9 H 31
Numéro2751
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrenotice
Date1119(fiabilité :édition)
Lieunon identifié
DiocèseLisieux
RégionNormandie (Haute)
Supportparchemin
Chirographieen haut
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche139 mm
Hauteur à droite137 mm
Largeur en bas388 mm
AuteurUrsus, abbé de JUMIEGES
BénéficiaireHerbert de LISIEUX
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 Guillelmus Niger, regis Anglorum scilicet disp[en]sator apud Hausvillam de supradicto abbate habebat terram quam [...8...]centia in vadimonium usque ad XXX annos in manus predicti
l.3 Herberti misit, ab eodem pro ipsa receptis tri[gint]a denariorum Rotomagentium libris. Abbas vero cum hoc audisset [......] de illos qui hoc fecerant causari vel discutere;
l.4 et quoniam tunc temporis illud ipse negocium aliter nequivit melius disponere, tandem inter ipsos hujusmodi con[vencio...8....] pervenit ut ipsi Herberto abbas predictus vadimonium
l.5 usque ad prefinitum tempus concederet tali conditione, ut ex eadem terra servicium omne debitum isdem Herbertus eidem abbati persolveret, atque inde in omnibus ei fidelis existeret, vel, si infra terminum
l.6 fortuitu obiret, pecuniam supranominatam seu illud terre vadimonium sibi contraditum, seu quicquid ipso die in illa terra suum fuerit aut super edificaverit, monachis Gemmeticensibus pro redemptione
l.7 animȩ suȩ relinqueret. Si vero ante eumdem terminum sepedictus Herbertus non obierit, peracto termino, abbas vel monachi qui tunc temporis vixerint pecuniam denominatam eidem reddent et vadimonium
l.8 seu terram illam in dominio suo recipient, donec Guillelmus prefatus sive sui heredes pecuniam ipsam predictis monachis persolvant. Et tunc tamen ipse Herbertus septem libris denariorum receptis ab ipso abbate seu
l.9 a monachis quas abbati tradidit et ipse abbas tradiderat supradicto Guillelmo pro eadem terra totidem cujusdam causa conflictus qui inter ipsos Herbertum scilicet et Guillelmum extiterat, receptis septem libris, exceptis
l.10 aliis triginta supradictis [et preterea] solutis omnibus si qua sibi per injuriam de ea terra extorquebuntur, tunc ipse Herbertus quicquid in illa terra suum fuerit vel antea super edificaverit, vel jure sibi acciderit, de ipsa tollet si ita
l.11 voluerit, et non a monachis sive ab heredibus, ab ejusde[m r]edemptum fuerit, seu sponte sua illud relinquere voluerit. Ista itaque conventio ut inter ipsum et monachos certior, securior existeret, ex hoc inde Herbertus
l.12 cirographum hoc fieri [roga]vit. Ex utraque igitur parte presentes huic conventioni testes fuerunt isti, quorum nomina hic inferius sunt descripta, ex parte abbatis : Rodbertus de Bosth, Hugo Picart, Rodbertus de Ceir[isi], Herveus de Osiaco, Geroldus Targa, Ernulfus cubicularius,
l.13 Siricus Maisnil, Guillelmus Durus Dens, [...13...], Ascelinus Ascia, Vuillelmus filius Ascelini, Rodulfus Forhaiet, Germundus Medantinus. Ex parte Herberti Lexoviensis : Erchembaldus presbiter, Galterus filius Durandi, Rodulfus Postel, Hugo de Vern[.], Richardus filius Baldrici, Galterus dapifer, Osbernus Parage, Galterus Pavelr[.], Anfridus filius Suplice, Robertus Largus. [croix] CIROGRAPHUM.
Notes
Bibliographie
VERNIER (Jules-J.), Chartes de l'abbaye de Jumièges ( v. 825 à 1204 ), 2 vol., Rouen-Paris, 1916, t. 1, p. 145-148, n° 55.
Responsable
M.-J. Gasse
Comment citer cette notice
Acte n°2751 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°2751»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte2751/. Date de mise à jour : 19/11/14.