Rouen, AD Seine-Maritime, 9 H 31

<< < / > >>

Numéro2745

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date1109(fiabilité :édition)

LieuTillières-sur-Avre(lat :apud Teulerias)

DiocèseRouen

RégionNormandie (Haute)

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche274   mm

Hauteur à droite273   mm

Largeur en bas205   mm

AuteurUrsus, abbé  de  JUMIEGES

BénéficiaireAbbaye  de  JUMIEGES

Regeste

Ursus, abbé de Jumièges, notifie la restitution à son abbaye de l'église de Gauville, de la dîme et des terres cédées par Foulques mais usurpées ensuite par ses héritiers.

Fac-similé

Texte

l.1 Anno ab incarnatione Domini Mmo centesimo nono, conventionem
l.2 recuperationis Gauvillȩ factam, ego Ursus, abbas Gemmeti-
l.3-censis, ad firmitatem posterorum notam fieri volo. Monachi Gem-
l.4-meticenses emerunt in Gauvilla tantum terrȩ quantum quatuor
l.5 boves arare possunt in tribus temporibus anni, a quodam milite
l.6 nomine Fulcone, simulque ȩcclesiam cum decimis suis, annuen-
l.7-te et confirmante Gisleb[erto] seniore de cujus ditione
l.8 prȩfatȩ res sunt. Defunc[to autem] Fulcone, Gaurinus heres
l.9 ejus effectus, abstulit nobis quicquid in villa illa habuimus.
l.10 Post hȩc Gislebertus filius et hȩres Gaurini, casu vulneratus,
l.11 ȩternam damnationem timens pro violentia rerum nostrarum a
l.12 patre suo facta, ad misericordiam sancti Petri confugit, injuste ab-
l.13-lata reddidit, et habitum monachilem expetiit et accepit. Post hȩc
l.14 vero, malis pejores succedentes, fratres ipsius Gisleberti eadem retraxerunt,
l.15 multis precibus et placitis intervenientibus, et pro discordia et permutati-
l.16-one bellorum ad effectum non pervenientibus. Pace vero redeunte, hoc predicto
l.17 termino, frequentibus clamoribus monachorum Gillebertus junior permotus,
l.18 possessores predictarum rerum compulit ad justiciam, et causis utrinque
l.19 dictis et examinatis, res nostrȩ nobis adjudicatȩ sunt. Unde de predictis
l.20 rebus ȩcclesiam cum decimis et duo arpenta juxta ȩcclesiam nobis reddiderunt.
l.21 Hȩc facta sunt apud Teulerias, judicante et confirmante Gisleberto et
l.22 veneranda matre ejus Hersintȩ, quȩ hujus rei emptioni et recuperationi
l.23 affuit, et militibus ejus. Signum [croix] Gisleberti Crispini. Signum [croix] uxoris ejus.
l.24 Signum [croix] matris suȩ Hersindȩ. Signum [croix] Guillelmi Curtellis. Signum [croix] Guarini [filii
l.25 ....]rdi. Isti concesserunt Richerius [croix] et frater ejus Gausfridus [croix]. Ex parte monachorum [..
l.26 Gaus]fridus [....]rdus Corp, Godefridus filius Viviani, Hugo et Gausfri[dus ...8...
l.27 ...10...]dus frater presbiteri [...12...]tus nepos Albergȩ, Go[...10...
l.28 ...8...fili]us Heriberti, G[...15...]obertus filius.

Notes

1

Bibliographie

VERNIER (Jules-J.), Chartes de l'abbaye de Jumièges ( v. 825 à 1204 ), 2 vol., Rouen-Paris, 1916, t. 1, p. 142-144, n° 53.

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°2745 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°2745»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte2745/. Date de mise à jour : 19/11/14.