Rouen, AD Seine-Maritime, 9 H 1819

<< < / > >>

Numéro2738

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrenotice

Date19/06/1084(fiabilité :édition)

Lieunon identifié

DiocèseRouen

RégionNormandie (Haute)

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche576   mm

Hauteur à droite580   mm

Largeur en bas347   mm

AuteurClerc Renaud

BénéficiaireAbbaye  de  JUMIEGES

Regeste

Renaud, clerc de Guillaume, duc de Normandie et roi d'Angleterre, donne à l'abbaye de Jumièges des biens situés à Bayeux, autrefois possessions du chapelain Ernaldus puis de son neveu Étienne, et qui lui avaient été donnés par Guillaume, après qu'un jugement de Dieu par le fer chaud ait réglé la succession dudit Étienne.

Fac-similé

Texte

l.1 [Tempore Ric]ardi comitis Normanniȩ et Rotberti ejus filii et Willelmi filii predicti Rotberti, fuit quidam eorum capellanus, Baiocis Ernaldus nomine,
l.2 [...pote]ns in prediis et domibus infra civitatem, et extra civitatem, quȩ emerat suo auro atque suo argento. Quo mortuo tempore
l.3 [Willelm]i Normannorum ducis, Stephanus nepos predicti Ernaldi jure hereditario successit in hereditatem sui avunculi, dono
l.4 [Wille]lmi Normannorum ducis. Qui Stephanus habuit puerulum ex quadam muliere vidua nomine Oringa, et sorore Normanni
l.5 Ambarii apud Baiocas. Quo puerulo mortuo, nesciente Stephano, femina illa ingeniosa, dando pretium Xcem solidorum
l.6 per annum, emit puerulum a quadam muliere quȩ habitabat in villa quȩ dicitur Merdiniacus, et illa femina vocabatur Ulburga.
l.7 Quem Stephanus credens suum jure heredem hereditavit illum de suis alodiis, id est de domibus quas habebat ad portam
l.8 Arboream infra civitatem et de XIIcim acris terrȩ quas habebat ad Aureum fontem extra civitatem et pluribus ortis censum
l.9 illi reddentes; deinde mortua femina Stephani prius et postea ipso mortuo, supradicta femina de Merdiniaco,
l.10 non habens pretium sui pueruli quod solita erat habere, reclamavit suum infantem et non potuit habere pro parentibus
l.11 femine Stephani. Cujus femine clamor perveniens ad Willelmum ducem jam factum regem, et ad Matildam uxorem ejus, in villa
l.12 quȩ dicitur Bonavilla, fecit rex inde tenere placitum, qua probatione mulier illa rehaberet suum puerum, et dijudicavit rex Willelmus
l.13 et Johannes archiepiscopus, et Rogerus Belmontensis et alii conplures quod femina illa quȩ puerum reclamabat per
l.14 judicium ferri calidi rehaberet suum filium, si Deus eam servaret illesam. Ad quod judicium videndum misit me Rainaldum
l.15 suum clericum rex Willelmus et Mathildis uxor ejus Baiocas, et precepto regis ibi affuerunt mecum Willelmus archi-
l.16-diaconus, qui nunc et abbas Fiscannensis, et Godselinus archydiaconus, et Rotbertus Insule, cum Albereda uxore sua,
l.17 et Evremarus Baiocis, et alii conplures ex melioribus hominibus civitatis; quo judicio portato in monasteriolo
l.18 Sancti Vigoris, fuit mulier illa quȩ puerum reclamabat Dei judicio illesa, me vidente et prenominatis hominibus.
l.19 Quod rex per me audiens et per prefatos viros, accepit in suum dominium possessionem Stephani et dedit eam regine, et regina
l.20 dedit michi, concessu regis, domos et XIIcim acras terrȩ, quȩ jam predixi et ortos, et omnia quȩ habuerat Stephanus de suo
l.21 alodio. Nam alias res ejusdem Stephani quȩ pertinebant ad ȩcclesiam Sancti Johannis quȩ erat capella regis, dederat jam
l.22 rex Thomȩ suo clerico nondum archyepiscopo; deinde ego Rainaldus, Dei bonitate veniens ad ordinem Sancti
l.23 Benedicti Gemeticum petii, et quod Baiocis tenueram de rege Willelmo et Mathilde regina, eorum concessu et sigillo,
l.24 eodem loco concessi et quamdiu in clericali habitu fui quiete hec omnia et absque ullius calumpnia tenui, et si loco
l.25 Sancti PETRI Gemmetico rectum conceditur, quiete omnia quȩ predixi et dedi habebit, quia quiete ea tenueram, et in cleri-
l.26-cali habitu, ut predixi. Gaus-
l.26-fredo clerico, cognomento Masculo, unum ortum dedi de prefato alodyo ut inde
l.27 serviret michi, et alium Evremaro, XIcim solidos reddentem per annum, pro quo idem Evremarus interesset meis placitis, si necesse
l.28 fuisset, et quotiens venirem Baiocas per annum, preberet michi de suo prima nocte vinum et cervisam et panem factitium, per
l.29 consuetudinem, et victum equorum, et hoc testimonio REGINȨ domine mȩȩ, et si opus haberem, acrederet michi usque ad centum solidos in
l.30 civitatem. Et tercium ortum dedi Vitali clerico ut inde michi serviret, et nemo istorum potest vendere ortos istos nisi
l.31 abbati et monachis, neque dare alicui sine licentia ipsorum. Hȩc omnia quȩ prescripsi bene novit ita esse Vitalis clericus
l.32 qui in omnibus mecum interfuit et si alicujus timore aut amore veritatem hujus rei negaverit, excommunicet illum
l.33 Deus omnipotens, et ego in quantum possum. Et ille bene scit, domos infra civitatem et terram extra civitatem
l.34 positam semper fuisse quietas ab omni consuetudine Normannorum principis, scilicet theloneo, gildo, molta
l.35 molendinorum et custodia vigiliarum, et dominus predictȩ terrȩ, si faceret adducere vinum suum de Argencis, esset quietum
l.36 suum carragium apud Cadomum et apud Baiocas. Et, ut audivi, Samson clericus clamat in predictis rebus, sed tunc
l.37 non clamavit quando ei vendidi unam de domibus infra civitatem cum terra ipsius domus sexaginta libris, de quibus habui
l.38 quinquaginta libras et adhuc debet michi X libras in weredono, et adhuc habeo homines qui eosdem
l.39 denarios receperunt. Et hoc fuit factum testimonio reginȩ, et tunc temporis bene erat Samson
l.40 cum rege WILLELMO et MATHILDȨ regina, qui illi facerent rectum de suis clamoribus si aliquid juste
l.41 clamaret; et si in illa terra aut in illis domibus se aliquid recti habere sciret, nullo modo michi tunc denarios
l.42 prefatos dedisset

Notes

1

Bibliographie

LE CACHEUX (Paul), Une charte de Jumièges concernant l'épreuve par le fer chaud, in Société d’Histoire de la Normandie. Mélanges, t. 11, 1927, p. 203-216.

BATES (David), Regesta regum Anglo-Normannorum : the Acta of William I : 1066-1087, Oxford : Clarendon press, 1998, p. 530-533, n° 162.

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°2738 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°2738»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte2738/. Date de mise à jour : 19/11/14.