Rouen, AD Seine-Maritime, 14 H 344

<< < / > >>

Numéro2716

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date1084(fiabilité :texte)

LieuRouen(lat :Rodomi super altare sanct Audoeni)

DiocèseRouen

RégionNormandie (Haute)

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche480   mm

Hauteur à droite482   mm

Largeur en haut334   mm

Largeur en bas347   mm

AuteurArnoul, chevalier  de  VILLENSIS

BénéficiaireAbbaye  de  SAINT-OUEN  de  ROUEN

Regeste

Donation à l'abbaye de Saint-Ouen par Arnoul Villensis, chevalier, de deux acres et demi de pré à Rouen et de l'église de Biennais, avec les deux tiers du domaine.

Fac-similé

Texte

l.1 SUI OMNIPOTENTIS DEI TUITIONE ARNULFUS VILLENSIS, HUIC MUNDO DESERVIENS SUB CINGULO MILITIȩ.
l.2 Ea demum omni homini sibi prospicienti suspiranda, ea votis omnibus amplectenda est felicitas, quam in se solam vera prestat ȩternitas,
l.3 infra illam quȩcunque sunt usui solo exteriori necesse est inserviant, nec liberum animum indigne sibi subigant, immo quovis captum quanti
l.4 valent redimant. Redemptio enim viri, teste Salomone, propriȩ divitiȩ. Ea vero presenti mundo inservientibus qui probabilius
l.5 exequi possit perdocemur, dum tocius salutis auctoritate indigentium commoditati advigilare jubemur. Et sane cum hoc
l.6 promiscue omnibus exhibendum sit, potissimum tamen excellit, quod Christi profitentibus pauperiem pro ejus respectu sit, in cujus
l.7 amore ad hoc eos communis voluntas unit, non egestas misere ut sint cogit. His se vel sua impertiri adeo non infruc-
l.8-tuosum constat, ut propriȩ laudis persepe titulis addat, qui alieno labori benigne communicat. Hujus gratia spei ego
l.9 ARNULFUS et uxor mea pro redemptione communi, patris quoque et fratris mei, annuente et confirmante domino meo Guillelmo
l.10 rege Anglorum et duce Nortmannorum, donatione legali firmavi concessione fratris mei Hugonis, cȩnobitis sancti AUDOENI
l.11 duas acras et dimidium prati unius Rodomi, et terram super quam manet Rotbertus filius Gilberti cum consuetudinibus
l.12 ejusdem terrȩ ad me pertinentibus. Aecclesiam quoque de Bienais, et duas partes ejusdem villȩ, quȩ michi contingebant
l.13 ex paterno jure. Utrimque testes hii extiterunt legales, ex parte venerabilis NICHOLAI ABBATIS
l.14 ejusdem cȩnobii: Hugo de Vivario cum suo milite Hungerio, Richardus filius Gisleberti, GUILLELMUS de Sancto Victore, Gilbertus filius Fulcherii, Hugo Bacharius,
l.15 Rogerius filius Fucvini; ex mea vero uxorisque meȩ parte: Guillelmus dapifer, Gaufridus filius Gauterii,
l.16 Torchetil de Liszos, Rotbertus filius Alberici, Arnulfus filius Radulfi de Lisoz, Radulfus filius Ivonis, Anscherius de Verli, Guillelmus filius Oylardi.
l.17 Convenit etiam inter nos ut cum michi suprema dies adveniret, in eodem cȩnobio pro hac donatione
l.18 humarer siquidem animo meo occurreret, illis amplius nichil exigentibus, nisi ex mea meorumve
l.19 voluntate prodiret.
l.20 Actum est hoc Rodomi super altare sancti AUDOENI, Anglis imperante supradicto GUILLELMO Nortmannorum
l.21 strenuissimo duce, anno millesimo LXXXo IIIIo incarnationis Domini.
l.22 Cujus auctoritate ejusque intemeratȩ genitricis MARIȩ et sancti PETRI apostolorum principis, atque beati
l.23 AUDOENI communis patroni, eliminetur a communione sanctȩ matris ȩcclesie, quicunque devotioni huic piȩ
l.24 obviam voluerit ire, vel hujus donationis firmationis quolibet modo cassare. Maledicat Deus
l.25 sedenti, stanti, ambulanti, vigilanti, dormienti. Sit profugus super terram et vagus, et ejus
l.26 fiant dies pauci, repentinus ei superveniat interitus et duplici contricione animȩ et corporis
l.27 conterat eum Deus.
l.28 [croix] Signum Guillelmi regis. [croix] S. Gilberti episcopi Ebroicensis. [croix] Gilberti Lisiacensis.
l.29 [croix] S. Roberti comitis Occensis. [croix] S. Guillelmi comitis Ebroicensis. [croix] S. Rotberti comitis
l.30 Mellensis. [croix] S. Rotberti comitis de Belesme. [croix] S. Ricardi de Curcei.
l.31 [croix] S. Guillelmi de Tornebu. [croix] S. Arnulfi. [croix] S. Hugonis fratris ejus.

Bibliographie

BATES (David), Regesta regum Anglo-Normannorum : the Acta of William I : 1066-1087, Oxford : Clarendon press, 1998, p. 754-755, n° 248.

Responsable

M. Courtois

Comment citer cette notice

Acte n°2716 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°2716»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte2716/. Date de mise à jour : 17/11/14.