Fécamp, Musée de la Bénédictine, n° 5

<< < / > >>

Numéro2714

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date1080(fiabilité :texte)

Lieunon identifié

DiocèseThérouanne

RégionNormandie (Haute)

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche303   mm

Hauteur à droite302   mm

Largeur en haut333   mm

Largeur en bas342   mm

AuteurJean, abbé  de  SAINTE-TRINITE  de  FECAMP

BénéficiaireAbbaye  de  BLANGY

Regeste

Nomination par Jean d'Alie, abbé de Fécamp, d'un de ses moines comme abbé de Blangy, à la prière de Roger, comte de Saint-Pol, restaurateur de ce monastère.

Texte

l.1 AECCLESIASTICAM ORDINATIONEM NON HUMANI ESSE JUDICII SED DIVINI
l.2 consilii ipse nobis Dominus noster Jhesus Christus evidenter ostendit, qui electos discipulos, oves suas, secundum evangelicam
l.3 veritatem ostendit dicens: Oves meȩ vocem meam audiunt et secuntur me et ego vitam aeternam do eis. Quibus
l.4 ad ostendendam salutis viam seipsum pastorem prebuit quos ante etiam mundi constitutionem divina
l.5 providentia prescivit, formam boni pastoris in se ostendere volens, quatinus id ardentiori studio imitari suo
l.6 tempore studerent quod in suo capite Christo precessisse cognoscerent. Unde et ipsos quos primos ad hoc ipse
l.7 elegit ut doctrinȩ suȩ in eis fundamenta locaret, vicarios suae, quam sibi proprio sanguine adquisivit, aecclesiae
l.8 constituit, ut eorum doctrina et exemplo eo libentius adhererent futuri in regimine aecclesiastico pastores
l.9 quo familiarius eos quos imitarentur ex ore caelestis magistri didicisse sine dubio crederent. Quocirca
l.10 singulis suis ordinibus sancta aecclesia auctoritate a patribus constituta hujusmodi firmatur rectoribus
l.11 ne membrorum neglegentia id deficiat, quod a capite Christo institutum est tanta diligentia.
l.12 Unde et ego FRATER Johannes Fiscannensis cenobii pater indignus, fratribus hujus loci qui dicitur Blanziacus
l.13 precibus venerabilis comitis ROGERII adquiescens, abbatem eligo, et eis carissimum filium nostrum domnum videlicet
l.14 patrem constituo, ea videlicet ratione, ut predictus comes eundem locum quem diu destructum
l.15 atque desolatum pro sua suorumque salute iterum coepit instaurare non negligat, sed quantum Deo annuente
l.16 valuerit ad laudem Dei nobilitet et componat, et quandiu locus iste duraverit et Fiscannense cenobium
l.17 a regulari tramite non exorbitaverit, hic quem modo eligimus nullum habeat successorem nisi quem ex seipsis
l.18 Fiscannenses fratres elegerint juxta canonicam et apostolicam ORDINATIONEM.
l.19 Si autem, quod absit, quod etiam in plerisque locis, pro dolor, accidisse videmus et dolemus, predictus Fiscannensis cenobii
l.20 locus ab institutis sanctissimorum patrum et vita spiritali aliquando ad sȩcularia devolvetur, concedimus fratribus hujus loci
l.21 liberam eligendi sibi patris facultatem, tantum ut secundum Deum fiat, nec aliquatenus offendat in canonicam
l.22 AUCTORITATEM.

Bibliographie

MARTENE (Dom Edmond), DURAND (Dom Ursin), Thesaurus novus Anecdotorum complectens Regum ac Principum aliorumque virorum illustrium epistolas et diplomata monumenta plura de Schismate Pontificum Aveniensium chronica varia, monumenta historica, varia concilia, statuta synodalia et opuscula varia SS. Patrum aliorum que auctorum Ecclesiasticorum, 5 vol., Paris, 1717, t. 1, col. 206.

Responsable

M. Courtois

Comment citer cette notice

Acte n°2714 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°2714»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte2714/. Date de mise à jour : 29/03/12.