Beauvais, AD Oise, H 2845

<< < / > >>

Numéro271

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrenotice

Date1110(fiabilité :artem)

Lieunon identifié

DiocèseSoissons

RégionPicardie

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche275   mm

Largeur en bas180   mm

AuteurEtienne, abbé  de  SAINT-ARNOUL  de  CREPY-EN-VALOIS

BénéficiaireHilio, avoué  de  CHEZY

Regeste

Le prieuré Saint-Arnoul de Crépy-en-Valois rachète l'avouerie de Chézy à Hilio de Chézy, pour la somme de quinze livres.

Texte

l.1 [croix] De contemptione diuturna et placito quod fuit inter domnum Stephanum, priorem
l.2 abbatiȩ Sancti Arnulfi, et Hilionem Cazeiaci ejusdem martyris ville defensoris.
l.3 Memoratus ergo Hilio, cum jus advocati in predicta villa tenere deberet,
l.4 ut quicquid videlicet a predonibus vel raptoribus allatum esset ipse restitueret,
l.5 cȩpit econtrario ipse eam depredare et quicquid vi vel injuste poterat,
l.6 de ea tollere vel rapere. Cumque miseri ville illius homines hanc tempestatem
l.7 sustinerent inremediabiliter, et ipse nullo modo ab hac invasione manum
l.8 suam temperare vellet, maxime cum jamdictus prior et ville ejusdem prepositus videlicet
l.9 sancti monachus multoties eum cur hoc ageret adratiotinarent, et nequa-
l.10-quam placita aure audisset, consilio inito, ad hoc usque perventum est, ut
l.11 pecunia presentata, dominium advocati quod in ipsa villa usurpabat potius
l.12 quam tenebat, sancto dimitteret. Qui XVcim libras denariorum acceptas, ipse
l.13 primus et uxor ejus filiique ejus Warinus et Tetzo coram testibus ipsam advocationem omnino
l.14 dimisit, cum omni posteritate sua, ut nullam deinceps in ipsa villa dominati-
l.15-onem habeant, ea conditione ut prior vel abbas cul[...]t ne deinceps
l.16 alium advocatum illic constituant, ne hoc ille agat quod ipse agere consu-
l.17-everat. Testes hujus pactionis sunt : ipse prior Hilio, signum ejus, signum Agne uxoris ejus,
l.18 signum Warini filii ejus, signum Tetzonis filii ejus, signum Hugonis Albi, signum Petri fratris Adam, signum Widonis
l.19 filii Rohardi, signum Letoldi fratris ejus, signum Rodulfi Rufi, signum Walterii Rufi, signum Walterii de Pa-
l.20-redo, signum Hugonis ejusdem ville villici, signum Theoderici majoris, signum Rotgerii, signum Bertranni,
l.21 signum Drogonis, signum Rotberti, signum Rotberti, signum Dominici. Ex parte ejusdem Hilionis : signum Tetzonis nepotis ejus,
l.22 signum Rainaldi, signum Witbodi, signum Walterii monachi qui cartam scripsit [croix].

Notes

1

Responsable

B.-M. Tock

Comment citer cette notice

Acte n°271 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°271»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte271/. Date de mise à jour : 24/11/14.