Fécamp, Musée de la Bénédictine, n° 83

<< < / > >>

Numéro2701

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date1059(fiabilité :artem)

LieuBeaumont-sur-Oise(lat :Belmontensi castro publice)

DiocèseRouen

RégionNormandie (Haute)

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche380   mm

Hauteur à droite395   mm

Largeur en haut350   mm

Largeur en bas340   mm

AuteurYves II, comte  de  BEAUMONT SUR OISE

BénéficiaireAbbaye  de  SAINTE-TRINITE  de  FECAMP

Regeste

Concession du libre travers de Beaumont accordée aux moines de l'abbaye de Fécamp, du temps de l'abbé Jean d'Alie, par Yves II comte du château de Beaumont.

Texte

l.1 IN NOMINE SANCTAE ET INDIVIDUȩ TRINITATIS,
l.2 ego Ivo, gratia Dei Belmontensis castri comes, omnibus Christo ubique famulantibus salutem et pacem.
l.3 Notum fieri volo tam presentibus quam futuris donum quod divina inspirante clementia
l.4 contuli ipsi Deo vivo et vero trino et uno de thelonei debito, quod aut vix aut nullo modo
l.5 caret criminis nevo apud Belmontense castrum ex integro pro animae meae et parentum et filiorum meorum
l.6 remedio, considerans illud evangilii preceptum quod clamat: Facite vobis amicos de mammona iniquitatis,
l.7 ut cum defeceritis recipiant vos in aeterna tabernacula, et illud quod alias scriptum est : Date elemo-
l.8-sinam, et ecce omnia munda sunt vobis. Hoc vero donum Fiscannensi feci monasterio in manu Johannis abbatis
l.9 juxta mare sito constructoque in honore sanctae et individuȩ TRINITATIS, tali scilicet tenore ut amodo
l.10 et usque in sempiternum nec ipse ego nec ullus meus successor quippiam a monachis predicti monasterii
l.11 accipere presumat, vel extorquere audeat, sive in eundo sive in redeundo, nisi tantum orationum munia,
l.12 et sanctae sotietatis contubernia, quae sunt pretiosiora et sine fine prȩmia mansura. Si quis autem contra
l.13 hanc nostre donationis cartulam temerario ausu quod fieri non credo garrire prȩsumpserit, iram Dei primitus incurrat,
l.14 et societatem Judae traditoris habeat, et Dathan et Abiron quos terra vivos absorbuit habitationem capiat,
l.15 nisi publice dignam satisfactionem fecerit, et ut haec nostra donatio firma et inconvulsa perpetuo maneat,
l.16 ego ipse manu propria signum crucis faciendo confirmare studui, et filiis meis et fidelibus confirmandam
l.17 tradidi. Actum Belmontensi castro publice.
l.18 [croix] Signum Ivonis comitis [subscripsi]. Signum Josfredi filii ejus [subscripsi]. Signum Ivonis clerici sui fratris ejus filii. Signum Alberici ejus filii.

Bibliographie

DEPOIN (Joseph), Les comtes de Beaumont-sur-Oise et le prieuré de Conflans-Sainte-Honorine, Pontoise, 1915 (Mémoires de la société historique de Pontoise, 33), n° 1, p. 117-118.

Responsable

M. Courtois

Comment citer cette notice

Acte n°2701 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°2701»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte2701/. Date de mise à jour : 29/03/12.