Rouen, AD Seine-Maritime, 9 H 29
Numéro2691
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date1035(fiabilité :artem)
Lieunon identifié
DiocèseRouen
RégionNormandie (Haute)
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche460 mm
Largeur en haut300 mm
Largeur en bas295 mm
AuteurGaleran Ier, comte de MEULAN
BénéficiaireAbbaye de JUMIEGES
Regeste
Texte
l.2-tatis vir Albertus nomine ipsius regis majestatem adiit humili prece implorans quatinus
l.3 quod ei voto inerat, scilicet quasdam res cupiens sancto contradere PETRO apostolo Gemme-
l.4-ticensis cenobii in pago Pingesiaco, loco qui ad Sanctum Martinum nuncupatur sitas,
l.5 pro animȩ suȩ parentumque suorum aminiculo, videlicet patrui sui loci ejusdem
l.6 abbatis, Annȩ nomine, et patris sui Alberti ceterorumque, illius voluntate ac
l.7 auctoritate perenni firmaretur. Cujus petitioni ipse prepotentissimus prin-
l.8-ceps libentissime annuit. Concessit ergo aecclesiam unam cum vineis multis et in-
l.9-dominicatis et aliis, terrasque arabiles cultas et incultas cum prato et omni terra
l.10 quȩ pertinet ad eundem vicum. Quibus peractis isdem Albertus quod Deo sanctoque tradi-
l.11-derat Petro liberum ab omnibus malis inquietudinibus volens esse ac quietum,
l.12 me comitem WALERANNUM aggressus michi mulum magni pretii unum dedit,
l.13 eo pacto ut numquam per me nec per quemquam meorum ullius rei dampnum illi loco ideo
l.14 quippe quia vicinus meo castello est, inferrem. Ejus igitur rogatui favens, mulum
l.15 recepi atque fide mea eundem locum me servaturum promisi, et diu in promissione perseveravi,
l.16 donec ROTBERTUS Nortmannorum dux quasdam terras in Nortmannicis partibus
l.17 michi auferens, zelo iracundiȩ agitatus, prefatum locum vi cȩpi, meoque dominio subegi.
l.18 Quod Albertus abbas necne pater Gemmeticensis cenobii, WILLELMUS nomine,
l.19 audientes, ilico me adierunt, conventionibus inter nos quoque actis, Xcem libras nummorum michi
l.20 dederunt, ea profecto gratia ut quousque hic cosmus volvetur, per me heredesque meos ac eorum successores exinde
l.21 detrimentum nunquam sustineant. Et licet firmissima pace an discidio discordiȩ Franci Nortman-
l.22-nique vigeant, tamen prelibata possessio tuta perenniter sistat. Porro tributum malivola hominum futu-
l.23-rorum vehementer cupiditate inardescente, si decreverint, in altari non plus tribuant quam hoc
l.24 nostro tempore illis concessum est dare videlicet pro unaquaque tonna in descensione denarios XIIcim.
l.25 Quod denique ipse manu propria subter firmavi. Signum Vualeranni comitis [croix]. Signum [croix] Hugonis filii ejus. Signum [croix] Adilais uxoris ejus [croix]. Ceterum si quis ex meis posteris auctore
l.26 diabolo et avaritiȩ facibus accensus hanc conventionem quocumque modo corrum-
l.27-pere presumpserit, sub Patris et Filii et Spiritus Sancti maneat anathemate, et ab omnibus
l.28 sanctis Dei reprobatus et condempnatus de libro vitȩ deleatur, et cum illis inscribatur qui diris vocibus acclamabant :
l.29 Crucifigatur, diabolo traditus ȩternis incendiis ȩternaliter urendus. AMEN.
l.30 Acta est hȩc descriptio HEINRICI REGIS temporibus. Signum Widonis. Signum Haymonis. Signum Odonis. Signum Nivardi.
l.31 Signum Tedevuini vicecomitis.
Notes
Bibliographie
VERNIER (Jules-J.), Chartes de l'abbaye de Jumièges ( v. 825 à 1204 ), 2 vol., Rouen-Paris, 1916, t. 1, p. 53-56, n° 16.
Responsable
M.-J. Gasse
Comment citer cette notice
Acte n°2691 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°2691»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte2691/. Date de mise à jour : 17/11/14.