Rouen, AD Seine-Maritime, 14 H 805

<< < / > >>

Numéro2688

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date13/07/1031(fiabilité :artem)

LieuPontoise(lat :Castello Ponto Isare)

DiocèseRouen

RégionNormandie (Haute)

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche560   mm

Hauteur à droite547   mm

Largeur en haut380   mm

Largeur en bas391   mm

AuteurDrogon, comte  de  VEXIN

BénéficiaireAbbaye  de  SAINT-OUEN  de  ROUEN

Regeste

Drogon, comte de Vexin, donne à l'abbaye Saint-Ouen de Rouen la terre d'Issou et le tonlieu qu'il perçoit sur les bateaux à Pontoise, Mantes et ailleurs. Hugues, fils de Roger de Vernon, donne à la même abbaye l'église de Fourques.

Fac-similé

Texte

l.1 Quoniam vita mortalium in hoc mundo admodum brevi intercluditur spatio, et antecessores nostri corporum indumentis exuti
l.2 verissimis hoc approbant indiciis, oportet nos eorum adhuc superstites ultimam resolutionis inclementiam cum omni cautela
l.3 previdere, et qualiter in divinȩ majestatis presentia veniam consequamur subtiliter pertractare. Sanctorum patrum auctoritate docemur,
l.4 quod haec activȩ mortalitatis vita ad contemplativam celsitudinem sit quasi quoddam ascensionis adminiculum, et ideo bona transi-
l.5-toria nobis divinȩ largitatis dono conceduntur, ut ȩterna vereque manentia Deo reddente vicissitudinem per caritatis offitium mercemur.
l.6 Quapropter ego comes DROGO dominicis preceptis salubriter admonitus, in nomine sanctȩ et individuȩ Trinitatis reddidi monachis sancti
l.7 Petri, et sancti Audoeni terram de Izou, ut sine contraditionis molestia eam vel ad proprios usus perpetualiter haberent, vel quod libitum
l.8 fuisset de ea licenter facerent, et pro divino amore taliter in ea meȩ advocationis promisi patrotinium, ut neque propter publicas dissensiones
l.9 neque domesticas culpas vel aliquas irarum incursiones aliquod sentirent detrimentum. Insuper etiam ad castella Pontem Isare scilicet et Medanta
l.10 et in ceteris [mei] potestatis locis navigio ascendentibus et descendentibus totum perdonavi teloneum, ea perfectionis ratione, ut in vita mea nullam
l.11 pertubationis injuriam paterentur, et idipsum ab omnibus successoribus meis in perpetuum concederetur. Et ut hoc stabilius fieret, X libras denariorum
l.12 et unum equum C solidorum tanquam firmȩ rationis testimonium accepi, et tres pauperes tam pro me et uxore mea et filiis meis, quam pro patre
l.13 et matre mea ceterisque omnibus antecessoribus nostris et successoribus, perpetualiter pascendos pepigi. Hujus etenim concessionis rationem tali aucto-
l.14-ritate confirmavi, ut quicunque eam violare presumeret anathematis ultioni subjaceret. Actum castello Ponte Isare III idus julii,
l.15 vivente Rotberto rege, et filio ejus Heinrico jam sceptrum tenente, vivente etiam Rotberto Rotomagensis aecclesiȩ archiepiscopo,
l.16 et abbate Heinrico.
l.17 Radulfus comes quȩ a decessoribus suis DROGONE et Gualterio Sancto AUDOENO donata fuerant concessit [croix] manuque propria firmavit.
l.18 Herberto pincerna comitis. Rogerius de Mortemari. Bergondius. Airi. Rotbertus Osbernus Phrotbertus filius Andrea. Signum [croix] WALTERII COMITIS.
l.19 Godefridus sacerdos sancti Metlonis subscripsit. D Signum Droconis comitis, et filii ejus et uxorris ejus [croix].
l.20 S. Huberti clerici, et fratris ejus Rotberti filiorum Huberti Divitis. S. Rodulfi Malvisin. S. Sansonis. S. Rotberti. S. Hugonis. S. Widonis.
l.21 ITEM S. Widonis. S. Watsonis. S. Walteri. S. Rainardi. S. Adonis. S. Acardi. S. Walaranni. S. Hildeberti. S. Gauzberti.
l.22 S. Adzonis. S. Osmelini. S. Willelmi, Rotberti [croix] Calvi, Ursonis [croix] filii Hugonis, Herberti [croix], Gualterii [croix] filii Nivardi, Almari [croix] de Ponte Isera.
l.23 S. Ansfridi vicecomitis. S. Rotberti. S. Tethboldi clerici. S. Osmundi de Vernum. S. Warengeri.
l.24 Notum sit omnibus Christi fidelibus, qualiter ego Hugo filius Rogeri de Vernum dedi sancto PETRO
l.25 et sancto AUDOENO aecclesiam de Furcas quȩ dicitur sancti PETRI cum decima ad eam pertinente
l.26 eo rationis tenore ut anima mea, patris etiam mei, matrisque supradictis sanctis intercedentibus
l.27 veniam apud Deum consequatur.

Responsable

M. Courtois

Comment citer cette notice

Acte n°2688 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°2688»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte2688/. Date de mise à jour : 17/11/14.