Rouen, AD Seine-Maritime, 14 H 916

<< < / > >>

Numéro2681

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date1024(fiabilité :édition)

Lieunon identifié

DiocèseRouen

RégionNormandie (Haute)

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche676   mm

Hauteur à droite689   mm

Largeur en haut237   mm

Largeur en bas250   mm

AuteurMainard

BénéficiaireAbbaye  de  SAINT-OUEN  de  ROUEN

Regeste

Mainard donne à l'abbaye Saint-Ouen de Rouen un alleu de cinq manses de terre arable à Autigny.

Fac-similé

Texte

l.1 [signum] Cum cȩlestis imaginator totius elementa mundi, ex nichilo
l.2 proprio verbo condidisset, ad ultimum, ad imaginem et similitudinem suam
l.3 hominem in libero arbitrio creavit, sed, invidente hoste lubrico, atque
l.4 exigente miseri culpa, heu, deceptus subruit in hujus calamitosi
l.5 luminis erumnam, at summus et inestimabilis omnium custos, quia sic
l.6 fore miseratione indoluit, nostrȩ mortalitatis corpus, ex beatȩ
l.7 genitricis artubus sumere non distulit, verbumque vitȩ perpetuȩ ministra-
l.8-vit, dicens Qui non renunciaverit omnibus quȩ possidet, non potest meus esse
l.9 discipulus et iterum Omnis qui reliquerit domum vel patrem aut matrem
l.10 aut uxorem, et cȩtera quȩ possidet, propter nomen meum, centuplum acci-
l.11-piet, et vitam ȩternam possidebit, et per apostolum Qui diligit mundum, et ea
l.12 quȩ in mundo sunt, non est caritas Patris in eo, et alibi, Qui diligit seculum,
l.13 tristabitur plurimum, et Gregorius Nemo potest diu gaudere in hoc
l.14 seculo, et illic regnare cum Christo. Quid plura! quapropter ego, Mainar-
l.15-dus, peccator, et omnium infelicissimus, renuncians omnibus quȩ possideo,
l.16 ac pro ȩternorum remuneratione vilipendens infima, mallens inhiare
l.17 ad supera, trado Deo et Sancto Petro, Sanctoque Audoeno, V mansuras
l.18 alodi culturabilis, scilicet, mansum Stephani, filiique ejus Huntfredi, et
l.19 Rainoldi, Gautselini quoque et Rodulfi, in villa quȩ dicitur Altiniacus,
l.20 taliter vero, ut monachi in sanctorum horum degentes coenobio, libere cuncta
l.21 possideant, sicut constat me, spacio unius anni, uniusque diei, absque
l.22 injuria possedisse. Itaque debita quȩ a cultoribus istius terrȩ per singulos
l.23 annos persolvenda sunt, exiguntur XII denarii, et de Gautselino solidi IIo
l.24, de cȩteris vero IIIIor, XVI sestarii, avenȩ bene potus usui paratȩ. In Nativitate
l.25 Domini, IIo sestarii frumenti, et XII gallinȩ, et in festivitate sancti Remigii VIIIto
l.26 denarii et IIIIor plaustra lignarum. Si vero quod futurum esse minime credo post
l.27 hunc diem, aut ego ipse, aut ullus ex heredibus meis, seu quȩlibet
l.28 opposita persona fuerit, ut contra hoc donum aliquid agere vel inferre
l.29 temptaverit, non vindicet quod repetit, at insuper cui litem intulerit,
l.30 auri libras XX exsolvat, et sua petitio nullum habeat locum,
l.31 sed hic scriptus doni, firmus permaneat.
l.32 S. Ricardi comitis, regnante rege Rotberto [croix].
l.33 S. Rotberti, archipresulis [croix].
l.34 S. Ricardi, comitis subsequentis. Rotzelini.
l.35 S. Henrici, abbatis, Rodulfi, Osberni, Anfredi, Joisfredi.
l.36 S. Adelmi, scriptoris ejusdem.
l.37 S. Mainardi qui hoc donum dedit [croix].

Bibliographie

FAUROUX (Marie), Recueil des actes des ducs de Normandie de 911 à 1066, Mémoires de la Société des Antiquaires de Normandie, t. 36(1961), p. 151-153, n° 45.

Responsable

B.-M. Tock

Comment citer cette notice

Acte n°2681 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°2681»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte2681/. Date de mise à jour : 17/11/14.