Rouen, AD Seine-Maritime, 14 H 570
Numéro2675
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date1026(fiabilité :édition)
Lieunon identifié
DiocèseRouen
RégionNormandie (Haute)
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche420 mm
Hauteur à droite440 mm
Largeur en haut275 mm
Largeur en bas267 mm
AuteurHugues et Oda son épouse
BénéficiaireAbbaye de SAINT-OUEN de ROUEN
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 Cum omnis creatura secundum suam naturam, suo videatur obtemperare factori, illam maxime
l.3 opportet propter quam ceterae sunt, exceptis angelis, facte non refragari, sed jugiter et servire
l.4 timendo, et inherere amando. Igitur ipse suȩ dilectionis experimentum in sui sermonis ponit
l.5 observantia, sed meritum quantitate premii exprimit nulla, quandoquidem ut cetera prete-
l.6-mittam se illuc pollicetur venturum, et veridica promissione mansionem facturum. Quod si quis
l.7 tante promissionis efficatiam non studet ex toto promereri, quod est impura rerum omnium abjectione
l.8 et insuper sui, non ob hoc ab ea desperare precipitur, sed ad eam suspirare saltem in aliquo ut in miserorum
l.9 conpassione et suo circa sui indigentes benefitio. Hoc enim ipsa veritas non dedignata fuit patefacere,
l.10 quando ait, loquens de multimodo animarum edificamine: Facite vobis amicos de mamona iniquita-
l.11-tis, ut cum defeceritis recipiant vos in aeterna tabernacula. Hac ergo sententia animati, ego Hugo Turoldi
l.12 filius, et Oda uxor carissima mihi, tradimus quandam piscariam inter Tor villam et Oscellum sitam, ha-
l.13-bitatoribus coenobii, Rotomagi statuti, in honore sancti Petri apostolorum principis, et Sancti Audoeni precipui Christi
l.14 confessoris, ut eam habeant possidendam in perpetuum, pro nostrarum redemptione animarum. Verum,
l.15 ne aliquis injustus istud donum repellere possit vel audeat, dominus noster comes videlicet Ricardus cum
l.16 fratre suo scilicet archipresule Rotberto, itidem pro suae animȩ redemptione confirmat, et post eum alii sui
l.17 regni principes in ipso, qui presenti subnotati sunt scripto. S. Ricardi comitis. S. Rodberti archiepiscopi.
l.18 S. Hugonis qui hanc dedit
l.19 [croix]
Bibliographie
FAUROUX (Marie), Recueil des actes des ducs de Normandie de 911 à 1066, Mémoires de la Société des Antiquaires de Normandie, t. 36(1961), p. 141-142, n° 37.
Responsable
B.-M. Tock
Comment citer cette notice
Acte n°2675 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°2675»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte2675/. Date de mise à jour : 18/11/14.