Fécamp, Musée de la Bénédictine, n° 1bis

<< < / > >>

Numéro2662

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date30/05/1006(fiabilité :édition)

Lieunon identifié

DiocèseRouen

RégionNormandie (Haute)

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche672   mm

Hauteur à droite684   mm

Largeur en haut480   mm

Largeur en bas475   mm

AuteurRichard II le Bon, duc  de  NORMANDIE

BénéficiaireAbbaye  de  SAINTE-TRINITE  de  FECAMP

Regeste

Dotation par Richard II, duc de Normandie, de l'abbaye de Fécamp, fondée par son père Richard Ier, à laquelle il accorde l'élection libre de l'abbé et pleine indépendance de toute autorité.

Texte

l.1 IN NOMINE SANCTAE ET INDIVIDUAE TRINITATIS DIVINA FAVENTE GRATIA. [RICARDUS] COMES ET PATRITIUS.
l.2 Hactenus, locum istum vulgaris fama Fiscamnum vocare consuevit, cujus ethimologia perspecta, doctores novelli, quidam fixum scammum, quidam fixum campum, volunt appellari. Rellicto, ergo, inter contentiosos
l.3 judicio hujus nominis, causa divini servicii quae ibi agitur, quando vel quomodo cepta sit, cognoscatur. Sicut in universis terrae partibus sancta mater aecclesia multiplicato gaudet filiorum
l.4 numero, ita in ipsis exultare cupit operum bonorum incremento. Quorum multis, per aliarum exequutiones virtutum occupatis, dum quidam ex transitoriis bonis curas
l.5 gerunt pauperum, alii, sanctorum locis edificandis invigilant, quasi decollatis beneficiis, Christo vicissitudinem reddunt, ut cum illo felicius vivant. Quorum exemplo,
l.6 notum sit presentibus et futuris in hoc loco patrem meum comitem Richardum a fundamento construxisse aecclesiam, in honore sanctae et individuae Trinitatis
l.7 consubstantialis Patris et Filii et Spiritus Sancti, eo intentionis voto, ut collectus monachorum ordo, sub regula sancti Benedicti viveret et Dei laudibus inserviret. Cujus deside-
l.8-rium, ubi mors abstulit imperfectum, ego Richardus comes, ejus equivocus filius, suscepi peragendum, nec multo post, divina providentia, inventum domnum Wilelmum
l.9 abbatem, et precibus et caput hujus crescendȩ religionis preesse institui. Sub quo jam multiplicatis monachis, et multiplicandis temporalibus bonis, quae a patre
l.10 meo huic loco concessa sunt et per cartam firmata hȩc ex hereditario jure concessa super addo : in comitatu scilicet Calciacensi, in ipsa villa Fiscamno, tertiam
l.11 partem hospitum, quos colonos vocant, cum terra arabili quae ad ipsam tertiam partem pertinet, unam partem silvae a publica strata usque ad mare termi-
l.12-natam, et dimidium vectigal; in Girvinivilla, cum duobus molendinis quicquid habere visus sum; apud villam Archas, tertiam partem
l.13 piscariae et duas salinas et aliquid terrae arabilis cum prato, aecclesiam Scrotivillae et aliquid terrae arabilis; apud Harofloz I mansum cum LX
l.14 pensis salis cum IIII hacreiis prati; in civitate Rotomagensi, mansum unum, cum capella et XXX hacreis terrȩ arabilis cum VII hacreis prati;
l.15 et in comitatu ejusdem civitatis, ȩcclesiam Piscei et aliquid terrae arabilis cum ȩcclesia Barentini villae; in vallae Rologiville, aecclesiam Sanctae Mariae, aecclesiam Sancti Stephani,
l.16 ȩcclesiam Sanctae Ceciliae, aecclesiam Sancti Saturnini, aecclesiam Sancti Quintini cum capellis subjectis eis et quicquid terrae arabilis et prati ad eas pertinet; super ripam Sequanȩ, Aschei
l.17 villam et quicquid ibi Trostincus tenuit; Heldechim villam super mare. Hȩc predicto loco perpetualiter habenda concȩdo, igitur tam horum quam eorum quȩ a patre
l.18 meo tradita sunt, omnis ordinatio exterius et interius in abbatis sibique subjectorum consistat arbitrio, undeque eorum dispositioni resistat persona nulla,
l.19 parva, vel magna, cujuscumque officii dignitatisve. Et non solum in rerum ordinatione justicia, sed in restituendi abbatis electione, ubi morte subtractus fuerit,
l.20 a nobis juste collata utantur libertate, ita dumtaxat ut, in ipsa electione vel ordinatione abbatis, illa per omnia servetur consuetudo quae hactenus in Cluniaco
l.21 cȩnobiorum servata est illutrissimo, unde fons sanctae monasticȩ religionis per multa jam longe lateque dirivatus loca ad hunc usque Deo profluxit propicio, cujus sanctae religionis observatio
l.22 ut magis ac magis ad profectum tam meȩ quam genitoris ac genitricis omniumque fidelium proficiat animarum. Hoc in Fixiscamnensi monasterio, sicut nulli ordini dignitati potestati heredetariȩque sucessioni relinquere super idem
l.23 jus decrevimus dominationis, ita si a jam cepta, quod absit, deviaverit rectidudinem, nulli illud in pristinum reformanti, mercedem denegamus recuperationis, sed et nostrorum super his decretorum invasores, violatores
l.24 sive destructores, nisi emendaverint, non evadere se sciant maledictionem Dei, sed cum diabolo, et Juda proditore, pȩnas quibunt, in inferno sustinere impiorum [ubi] vermis non morietur et ignis non extinguetur in ȩternum.
l.25 [croix] Ego autem, RICHARDUS Norhtmannorum dux, ut hinc mihi merces cumuletur aeterna hujusque cartule testamentum, per Widonem notarium meo rogatu conscriptum, stipulatione firmetur subnixa propria,
l.26 signans, manu firmavi, hisque roborari [rogans] testibus tradidi. SS Rodulfi. SS Wilelmi. SS . SS . SS . SS .
l.27 [EGO WIDO] NOTARIUS, JUSSU [DOMNI RICHARDI ILLUSTRISSIMI DUCIS, QUI MISERICORDIAE OPERIBUS VALDE QUIA STUDET] ELEMOSINARIUS VOCATUR, HOC [TESTAMENTUM] SCRIPSI, ANNO DOMINICE INCARNATIONIS [M VI, INDICTIONE IIII, DIE TERTIO ANTE KAL. JUNII, V FERIA DOMINICE ASCENSIONIS GAUDIO], CELEBERRIMA. FELICITER.

Bibliographie

HASKINS (Charles Homer), Norman institutions, Cambridge, 1918, p. 253, n° 2 et planche 1.

FAUROUX (Marie), Recueil des actes des ducs de Normandie de 911 à 1066, Mémoires de la Société des Antiquaires de Normandie, t. 36(1961), p. 79-81, n° 9.

Responsable

B.-M. Tock

Comment citer cette notice

Acte n°2662 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°2662»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte2662/. Date de mise à jour : 29/03/12.