Paris, BNF, n.a.l. 2242 n° 10

<< < / > >>

Numéro2631

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date1083(fiabilité :édition)

LieuSaint-Mihiel(lat :apud Sanctum Michaelem)

DiocèseVerdun

RégionLorraine

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau sceau plaqué perdu

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche275   mm

Largeur en bas300   mm

AuteurSigefroid, abbé  de  SAINT-MIHIEL

BénéficiaireAbbaye  de  SAINT-MIHIEL

Regeste

Sigefroid, abbé de Saint-Mihiel, énumère les biens situés près de Rouvre-la-Chétive, que Hugues de Landaville avait donnés à son abbaye.

Fac-similé

Texte

l.1 Spiritus Sancti clementia nostrȩ devotionis intentio dirigatur, et ejus auctoritate descriptio hȩc ad utilitatem suȩ ȩclesiȩ et fidelium in ea degentium solidetur.
l.2 Quia sanctȩ ȩclesiȩ filios nunquam aut raro quietem habere patitur callidi temptatoris inimicicia, evenit multoties, ut quod eis a fidelibus pro augmento piȩ devotionis
l.3 impenditur, calliditate quorumlibet infidelium subtrahatur. Ad deprimendam istius modi calliditatem, congregatio fidelium habet consuetudinem, ut quoties ope largiente divina
l.4 donum aliquod susceperit, scriptis ad posteros mandare non differat, ne deinceps ȩcclesia quod suum est amittere queat. Hanc ego Sigifridus, Dei misericordia abbas, fidelium
l.5 consuetudinem tenere cupiens, donum quod a domino Hugone de Lamdennivilla diebus nostris suscepit ȩcclesia Sancti Michaelis cartula presenti memoriȩ trado, et
l.6 successoribus meis servandum committo. Ipse enim dominus Hugo Dei inspiratione conpunctus, pro anima sua et filii sui Manasse et ea intentione ut ipsemet quando
l.7 voluntas adesset sub monachico seu conversionis habitu reciperetur, de alodio suo quod habebat apud villam quȩ Rouurs dicitur ȩcclesiam Sancti Michaelis
l.8 in presentia multorum nobilium heredem fecit, et hanc descriptionem eorum testimonio qui subscribentur sancti Michaelis sigillo confirmavit. Partes autem
l.9 alodii determinamus, ne astutia vel violentia quorumlibet pars inde aliqua subtrahatur. Dedit apud Rouure servientem suum Hoherum cum hortulo ubi
l.10 morabatur, alium hortulum in quo ejus ancilla Trelendis nomine habitabat, cum quatuor terrȩ quartariis, et omnibus eorum usibus et appendiciis. Testes autem
l.11 idonei doni, et descriptionis, hii fuerunt. De monachis : ego Sigifridus abbas, Girardus de Bolmont, Wadulfus prior. De nobilibus :
l.12 Asperi Montis Gobertus, Wiricus, Abilinus. De familia sancti Michaelis : Trebaudus, Vuiricus, Hinfridus.
l.13 Acta sunt hȩc apud sanctum Michaelem, anno ab incarnatione Domini millesimo octogesimo IIIo, indictione VIa,
l.14 concurrente VI, epacta nulla, Pibone Tullensi episcopo, Teoderico duce. [sceau].

Notes

1

Bibliographie

LESORT (André), Chronique et chartes de l'abbaye de Saint-Mihiel, Paris, 1910-1912 (Mettensia, 6), p. 161-163, n° 42.

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°2631 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°2631»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte2631/. Date de mise à jour : 29/03/12.