Beauvais, AD Oise, H 2571

<< < / > >>

Numéro262

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date1106(fiabilité :texte)

LieuSenlis(lat :publice in capitulo Sanct? Mari? Silvanectis)

DiocèseParis

RégionBourgogne

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau sceau plaqué perdu

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche450   mm

Largeur en bas235   mm

AuteurHubert, évêque  de  SENLIS

BénéficiaireAbbaye  de  SAINT-MARTIN-DES-CHAMPS  de  PARIS

Regeste

Hubert, évêque de Senlis, confirme au prieuré Saint-Martin-des-Champs la possession de l'église et de la terre d'Acy, que leur avait données le vidame Robert au temps de son prédécesseur l'évêque Létaud.

Texte

l.1 In nomine sanctȩ et individue Trinitatis, notum fieri volumus omnibus fidei catholicȩ cultoribus tam
l.2 presentibus quam futuris quod donnus Theobaudus, Beati Martini ȩcclesie de Campis prior, adiit presentiam
l.3 nostram, petens ut donum quod fecerat beato Petro Cluniacensi et sancto Martino de Campis Robertus vicedominus
l.4 de ȩcclesia Beati Nicolai sita in villa quȩ dicitur Aci, et de terra quam ex dono ejusdem Roberti possident
l.5 ibi Deo servientes monachi, ego quoque laudarem et confirmarem sicut antecessor noster domnus Letaudus episcopus,
l.6 de cujus episcopali beneficio, ipsam ȩcclesiam et terram idem Robertus tenebat, laudaverat et concesserat. Cujus
l.7 peticioni ego Hubertus, Dei gratia ȩcclesie Silvanectensis episcopus, assensum prebens, volentibus et deprecantibus canonicis
l.8 nostris, decano scilicet Warnerio, Haimone archidiacono, Bartolomeo precentore, cum ceteris canonicis
l.9 nostrȩ ȩcclesie, intercedente etiam domno nostro Ludovico jam in regem designato, et amico nostro Vuidone de
l.10 Turri, et cȩteris fidelibus nostris, supradictum donum literis mandari decrevimus, et sigilli nostri
l.11 inpressione corroboravimus. Ita tamen, considerata auctoritate ȩcclesie nostrȩ, ut si contigerit
l.12 superveniente aliqua tribulatione nos a divino offitio cessare, et ipsi pariter cessent, sic tamen ut januis clausis
l.13 divinum officium liceat eis celebrare. Si autem monachi ibi manentes ordinari voluerint a Silva-
l.14-nectensi episcopo, ordinentur, vel sua licentia ab alio. Excumunicatos nostros, nec vivos nec mortuos,
l.15 suscipiant. Presbiter qui ibi parrochianis prefuerit, episcopo et archidiacono, et canonicis ȩcclesie, debitam
l.16 subjectionem exibeat. Huic autem nostrȩ concessioni et corroborationi, interfuit Vuido de Rareto, tunc
l.17 temporis vicedominus, volens et concedens. Ut autem hȩc cartula perpetuam firmitatem obtineat, eam
l.18 nominibus et signis nostris signavimus.
l.19 [croix] Signum Huberti, episcopi. [croix] Signum Warnerii, decani. Signum Haimonis, archidiaconi. Signum Bartolomei, precentoris.
l.20 Signum Odonis, decani Sancti Reguli. Signum Haimonis, sacerdotis. Signum Gelrici, sacerdotis. Signum Radulfi, decani. Signum Franbaudi.
l.21 Signum Waszonis, diaconi. Signum Radulfi, diaconi. Signum Bernerii, subdiaconi. Signum Hugonis. Signum Odonis Karoli.
l.22 Signum Odardi de Govis. Signum Odonis de Noa. Signum Engelardi.
l.23 Signum Widonis de Turri. Signum Widonis de Rareto. Signum Willemi de Bestisiaco. Signum Arnulfi filii Hildiardi.
l.24 Signum Goisberti. Signum Burdini de Leuncurte. Signum Odonis de Gonessa. Signum Hermerii de Vietellio. Signum Goisleni.
l.25 Auctum publice in capitulo Sanctȩ Mariȩ Silvanectis, anno Verbi incarnati MIoCoVIo,
l.26 episcopatus autem domni Huberti episcopi anno VIIo, regnante rege Philippo, et filio ejus Ludovico, jam juvene.
l.27 Ego Arnulfus cancellarius, relegi et subscripsi.
l.28 [sceau].

Notes

1

Bibliographie

VATTIER (Amédée), Cartulaire du prieuré Saint-Nicolas d'Acy (1106-1244), Comptes-rendus et mémoires du Comité archéologique de Senlis, 3e série, 1 (1866), p. 50-80, p. 50.

DEPOIN (Joseph), Recueil des chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs, Ligugé-Paris, 1912 (Archives de la France monastique, 13), t. 1, p. 182-185, n° 116.

DUFOUR (Jean), Recueil des actes de Louis VI, roi de France : 1108-1137, Paris : De Boccard, 1992-1994, 4 vol. (Chartes et diplômes relatifs à l'histoire de France), t. 3, p. 83 [extrait].

Responsable

B.-M. Tock

Comment citer cette notice

Acte n°262 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°262»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte262/. Date de mise à jour : 24/11/14.