Paris, BNF, n.a.l. 2572 n° 1

<< < / > >>

Numéro2617

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrenotice

Date27/07/1051(fiabilité :texte)

Lieunon identifié

DiocèseTours

RégionCentre

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche470   mm

Hauteur à droite485   mm

Largeur en haut310   mm

Largeur en bas315   mm

AuteurErard, prévôt  de  TOURS

BénéficiaireAbbaye  de  MARMOUTIER

Regeste

Erard, prévôt de Tours, sur l'ordre de Geoffroi Martel, comte d'Anjou, abandonne aux moines de Marmoutier un moulin qu'il avait fait construire sur le Cher, à Colombiers.

Fac-similé

Texte

l.1 Notum fiat nostrorum posteritati successorum quod domnus Ayrardus suggestione et consilio
l.2 pravorum hominum et adulatorum fecit unum molendinum in fluvio Caro apud Columbarium
l.3 in aqua sancti Martini Majoris Monasterii contra jus et fas et voluntatem monachorum ejusdem
l.4 coenobii. Unde querelam deposuerunt apud comitem Gausfredum de illata sibi injuria
l.5 et Dei sanctique Martini contumelia. Quod cum comes audisset, et rectum eorum cognovisset,
l.6 ipse quippe testis eorum fuit comitem Odonem dedisse illam ipsis aquam ab omnis hominis
l.7 dominatione et consuetudine liberam, precepit Airardo ut rectum eis faceret, et suas
l.8 eis res quietas dimitteret. Quo ille judicio simulque testimonio comitis et rerum
l.9 evidentia convictus, promisit se rectum illis facere. Tum deinde constituto
l.10 die venit in capitulum Sancti Martini, et in conventu fratrum generali dimisit eis rectum
l.11 ipsorum, et insuper aedificium molendini quod extruxerat, ut eos omnimodo pacaret
l.12 quos offenderat, dedit eis, simulque ut memoriam ejus habere dignarentur in ora-
l.13-tionibus suis. Quod ut undique firmaretur, uxorem suam nomine Hersindim,
l.14 et filium Stephanum nominatum, filiamque nomine Marciam fecit hoc aucto-
l.15-rizare, et quatuor denarios census de molendino Breri nomine Albaldi, quod Gualterius
l.16 Turonensis injuste accipiebat et iste similiter ejus exemplo, reddidit sancto
l.17 Martino.
l.18 Testium nomina, quid ad hȩc audiendum vocati affuerunt, hic subter notata sunt : [colonne1] Guarinus filiaster ejus. Fulcherius nepos ejus. Guanilo frater ejus. [colonne2] Guarinus filius Ridmanni. Martinus Falvellus. [colonne3] Othbertus junior. Hildebertus coquus. Anseisus cellararius. Gausmarus clericus. Frodo. Guarnerius. Durandus forestarius. [colonne4] Andraldus. Benedictus, nepos Rotberti majoris. Ebrulfus de Capella. Johannes ex judȩo conversus. Hildegarius mariscalcus.
l.19 DATA ANNO AB INCARNATIONE DOMINI NOSTRI JHESU CHRISTI MoLoImo MENSE IN DIE Vto EXEUNTE JULIO,
l.20 REGE REGNANTE AINRICO, ARCHIEPISCOPO VIVENTE ARNULFO, COMITE GAUSFRIDO TURONIAM GUBERNANTE CUM
l.21 EODEM AIRARDO, COENOBIUM SANCTI MARTINI CUM SIBI SUBDITIS MONACHIS DISPONENTE DOMNO ABBATE ALBERTO.

Notes

1

Bibliographie

HALPHEN (Louis), Le comté d'Anjou au XIème siècle, Paris, 1906, p. 273, n° 98.

GUILLOT (Olivier), Le comte d'Anjou et son entourage au XIe siècle, 2 vol., Paris, 1972, 1 : Etude et appendices. 2. Catalogue d'actes et index, t. 2, p. 95, n° 121.

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°2617 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°2617»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte2617/. Date de mise à jour : 29/03/12.