Paris, BNF, n.a.l. 2154 n° 63

<< < / > >>

Numéro2580

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date19/07/992(fiabilité :édition)

Lieunon identifié

DiocèseLe Puy

RégionAuvergne

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche220   mm

Hauteur à droite215   mm

Largeur en haut580   mm

Largeur en bas570   mm

AuteurOdon, doyen  de  LE PUY

BénéficiaireChapitre cathédral  de  LE PUY

Regeste

Odon, diacre, vend à l'évêque Guido et aux chanoines de la cathédrale du Puy une maison construite dans le cloître de la cathédrale, donnée ensuite au diacre Syrus.

Fac-similé

Texte

l.1 Domno Widoni pontifici atque canonicis sanctae Aniciensis aeclesiae, emptoribus ego Oddo, levita, scole cantorum magister, venditor. Manifestum mihi est quoniam ego, in Dei nomine, vendidi
l.2 domno Widoni jam predicto pontifici atque canonicis ad integrum a diȩ presente mansionem que est constructa in eadem civitate Aniciensi, infra claustra Sanctae Dei genitricis Mariae ;
l.3 quae habet fines de uno latere mansionem Sancti Petri Clugnensis monasterii, de alio vero mansionem et terram Bertrai, de subteriore stratam publicam. Unde accepi de ipsa mansione precium
l.4 sicut inter nos convenit aut bene placitum fuit, hoc est solidos CC, quam mansionem domnus Wido et canonici postea mecum donaverunt Siro diacono, proprietario jure perpetualiter ad possidendum ut faciat
l.5 quicquid ex ea facere voluerit, et habeat firmissimam et liberam potestatem habendi, tenendi, vendendi, donandi, seu in melius commutandi, sine ulla contradicente persona. Unde ipsis
l.6 consentientibus domno scilicet Widone pontifice atque canonicis ipsisque rogantibus, ego Oddo qui predictam mansionem ipsis vendidi et suprascriptum precium accepi hanc cartulam scribere rogavi,
l.7 per quam omnia que concluduntur, infra supradictas terminationes : hoc est mansionem cum curte, et cum exeundi ingressu atque cum universis suis appenditiis, cedo ego tibi Syro diacono atque
l.8 a diae presente in tuam dominationem trado, ut tu in omnibus habeas potestatem, quicquid ex ea facere volueris per omnia sicut jam supradictum est. Sanȩ si ego per memetipsum aut
l.9 aliqua introducente persona, aut aliquis ex meis successoribus hanc cartulam inquietare voluerit, non valeat sed componat tantum et aliud tantum quantum ipsa res fuerit
l.10 meliorata pro tempore. Et si ego Oddo predictam mansionem tibi Syro contra omnes homines defensare non potuero, sicut eo tempore valuerit sub estimatione in duplum tibi restaurabo
l.11 in consimili loco. Et haec carta firma et stabilis permaneat cum stipulatione subnixa. Facta carta ista feria III, XIIII kalendas augusti et luna XV, anno V regnante Ugone rege feliter.
l.12 Signum Oddone qui carta vendicione ista scribere et firmare rogavi, manu sua firmat. Signum domno Widoni, episcopi. Signum Truannus, decanus. Signum Guitardus, archidiaconus.
l.13 Signum Ebrardus et alii canonici firmaverunt pariter.
l.14 Ego Stephanus me fecit.

Notes

1

Bibliographie

BERNARD (Auguste), BRUEL (Alexandre), Recueil des chartes de l'abbaye de Cluny, Paris : Imprimerie Nationale, 1876-1896, 6 vol., t. 3, p. 145-146, n° 1926.

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°2580 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°2580»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte2580/. Date de mise à jour : 29/03/12.