Paris, BNF, n.a.l. 2154 n° 50

<< < / > >>

Numéro2567

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date18/10/984(fiabilité :édition)

Lieunon identifié

DiocèseMâcon

RégionBourgogne

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche395   mm

Hauteur à droite400   mm

Largeur en haut280   mm

Largeur en bas285   mm

AuteurAynus, doyen  de  SAINT-VINCENT  de  MACON

BénéficiaireAbbaye  de  CLUNY

Regeste

Aynus, archidiacre de Saint-Vincent de Mâcon, donne à l'abbaye de Cluny des vignes situées au lieu dit A Fusciaco, dans le pagus de Châlon.

Fac-similé

Texte

l.1 Mundi terminum appropinquante ruinis crebescentibus, jam certe signa manifestantur.
l.2 Idcirco ego, in Dei nomine, Aynus, archidiaconus, levita Sancti Vicenti, considerans gravitudinem peccatorum
l.3 meorum et reminiscens bonitatem Dei dicentis : Date elemosinam et omnia munda sunt vobis ; et : Sicut
l.4 aqua extinguit ignem, ita elemosina extinguit peccatum, dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo
l.5 et ad locum Cluniacensis monasterii ubi domnus Maiolus preesse abbas videtur, pro remedio animae meae
l.6 et patris mei et genitricis meae et omnium parentum meorum, ad mensas fratrum, post quoque meum discessum, aliquid
l.7 de rebus meis eo tenore ut non liceat cuiquam vendere aut donare aut scambiare sed omni tempore in commu-
l.8-nione fratrum esse. Sunt autem ipse res sitȩ in pago Cabilonensi, in fine Jemulacense ubi A Fusciaco vocatur :
l.9 hoc sunt vineae quod de Hebreis adquisivi, et est ipsa vinea quod Tedbaldus plantavit atque aedificavit, et alia
l.10 vinea simul continente, et terminant de uno latus terra sancti Petri et de alio latus Bonafilia
l.11 et ad heredes Huulberti, et de superiori fronte terra sancti Petri, et de subteriore via publica. Alia quoque
l.12 vinea terminat de uno latus terra Bonafilia, et de alio latus Aynoni et Jozeldis, de superiora vero
l.13 fronte terra sancti Petri, et de supteriore terra Hebreorum ; alia vero vinea quae In Pradilis vocat, terminat
l.14 de uno latus terra sancti Petri, et de alio latus terra Sismundi et fratris sui, de supepteriora fronte, terra
l.15 Aynoni et Jozeldis, et de superiore terra sancti Petri et Aynoni et Jozeldis. Dono vobis etiam alias duas
l.16 vineas quae Ingelgarius presbiter mihi donavit filiolo suo quae sunt in ipso loco sitae. Istas autem res
l.17 suprascriptas ac nominatas, dono, trado atque transfundo ut faciant ipsi rectores sine
l.18 ullo contradictore quicquid facere voluerint. Si quis vero aut ego aut ullus de heredibus
l.19 aut aliqua intromissa persona calumniare aut contradicere voluerit, iram omnipotentis Dei incurrat
l.20 et sanctorum omnium, ipse autem coactus auri libras quinque componat, et haec donatio omni tempore
l.21 firma et stabilis permaneat cum stipulatione subnixa. Signum Aynonis levita qui donatione ista fieri
l.22 et firmare rogavit. Dono etiam ipse Ayno alia vinea quae est in ipso loco sita Crandis Camera raxia una, et terminat
l.23 de uno latus terra sancti Petri, et de alio latus sancti Petri et Emmo, de superiore fronte Emmo, et de subteriore Sismundi et fratris sui.
l.24 Signum Rodulfi episcopi. Signum Gauzfredi comitis. Signum Adaleidis comitissa. Signum Otberti archidiaconi. Signum Frotgerii decani. Signum Heldradi diaconi.
l.25 Signum Gondranni sacerdotis. Signum Aeymonis sacerdotis. Signum Beraldi. Signum Alti sacerdotis.
l.26 Data per manum Randuini die XVIII mensis octobris, regnante Hlothario rege anno XXX.

Notes

1

Bibliographie

BERNARD (Auguste), BRUEL (Alexandre), Recueil des chartes de l'abbaye de Cluny, Paris : Imprimerie Nationale, 1876-1896, 6 vol., t. 2, p. 723-724, n° 1701.

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°2567 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°2567»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte2567/. Date de mise à jour : 29/03/12.