Paris, BNF, n.a.l. 2154 n° 31

<< < / > >>

Numéro2541

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date21/10/976(fiabilité :édition)

Lieunon identifié

RégionBourgogne

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche235   mm

Hauteur à droite220   mm

Largeur en haut375   mm

Largeur en bas380   mm

AuteurTeutsa

BénéficiaireDrogon

Regeste

Teutsa donne à son mari Drogon deux colonges situées dans la villa Perogo, dans le pagus de Mâcon, qui reviendront à l'abbaye de Cluny s'ils meurent sans héritiers.

Fac-similé

Texte

l.1 In nomine Verbi incarnati. Noverint cuncti fideles Christi quod ego Theza, uxor Drogonis, dono ipsi Drogoni de mea hereditate
l.2 quae est sita in pago Matisconense, in fine Ciciacense, in villa quae Perogo vocatur : hoc sunt colonice II ubi Ansoardus
l.3 et Anseerius stant. Ipsos curtilos et vineas et campis et pratis et silvis et fontes aquarum aquarumve decursibus,
l.4 quaesitum et adinquirendum, ipsi dono in ea tenore dum ambo vivimus usum et fructum habeamus. Et si de nobis heres fue-
l.5-rit ad illum perveniat, et si heres natus non fuerit, post nostrum discessum ad sanctum Petrum et ad locum Cluniacum perveniat
l.6 sine ullo contradicente. Hanc autem cartam et donationem pro remedio animarum nostrarum et omnium propinquorum
l.7 nostrorum facio, ut veniam et indulgenciam omnium peccatorum suorum simul mereamur consequi
l.8 in futuro seculo. Si quis autem hanc donationem calumpniari praesumpserit, nisi ad satisfactionem venerit, iram Dei omnipoten-
l.9-tis incurret omniumque sanctorum ejus, veniantque super eum omnes maledictiones quȩ scriptȩ sunt in novo vetusque testamento.
l.10 Maledictus sit in civitate, maledictus in agro, maledictus ingrediens, maledictus egrediens, maledictus fructus
l.11 ventris ipsius, maledictus fructus ventris terrȩ illius. Percutiat eum Dominus plaga insanabili, persequanturque eum inimici ejus,
l.12 donec pereat a faciȩ terrȩ, omnisque ejus substantia redigatur ad nihilum, eritque pars ejus cum Datan et Abiron et cum Juda
l.13 traditore Domini, simulque cum eis qui dixerunt domino Deo : Recede a nobis. Qui autem laudatores extiterunt, recipient mercedem
l.14 ab ipso qui cuncta creavit ex nihilo simulque a beatis apostolis Petro et Paulo omnibusque sanctis jugiter regnantibus cum Christo.
l.15 Signum Tezȩ qui donacionem istam fieri jussit et aliis firmandam tradidit. Signum Azoni. Signum Duramni. Signum Wichardi.
l.16 Signum Lanberti. Signum Tetardi. Signum Aldradi. Signum Giroldi. Signum Arberti. Signum Arberti. Signum Stephani.
l.17 Ego Dodo sacerdos scripsi in die sabbati, XII kalendas novembris, anno XXIIo regnante Lothario rege.

Notes

1

Bibliographie

BERNARD (Auguste), BRUEL (Alexandre), Recueil des chartes de l'abbaye de Cluny, Paris : Imprimerie Nationale, 1876-1896, 6 vol., t. 2, p. 486-487, n° 1430.

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°2541 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°2541»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte2541/. Date de mise à jour : 29/03/12.