Vannes, AD Morbihan, 5 H 1

<< < / > >>

Numéro246

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrenotice

Date1116(fiabilité :édition)

Lieunon identifié

DiocèseTours

RégionCentre

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche408   mm

Hauteur à droite403   mm

Largeur en haut214   mm

Largeur en bas232   mm

AuteurGeoffroi, Alanus, vicomte  de  PORHOET, et Bernard ses frères

BénéficiaireAbbaye  de  MARMOUTIER

Regeste

Accord entre l'abbé de Marmoutier et Geoffroi, vicomte de Porhoët, au sujet de la donation de tous ses meubles que son frère le vicomte Jostho avait fait aux moines de Marmoutier.

Texte

l.1 Noverint universi quod Gauffredus vicecomes de Porrehodio castro, et fratres ejus
l.2 Alanus et Bernardus calumniati sunt nobis elemosinam quam frater suus Jotho vicecomes ante
l.3 mortem suam fecerat nobis de toto suo mobili in argento et auro et denariis, et insuper dis-
l.4-tributionem de reliqua sua elemosina quam ipse dum peregre moreretur in manu nostra faci-
l.5-endam dereliquit. De qua re placitaturi cum ego frater W. fratrum Majoris Monasterii abbas
l.6 et minimus, et quidam alii fratres nostri qui nominabuntur inferius contra eos ad castrum Lohodiacum
l.7 venissemus, atque nobiscum episcopos Sancti Maclovii et Redonensem, sed et abbates Redonensem et
l.8 Rethonensem, et Sancti Mevennii in comitatu nostro cum aliis proceribus haberemus, obtulimus
l.9 calumniȩ ipsorum in presentia positorum sicut de elemosina debet agi, respondere, et quod
l.10 rectum esset facere. Ipsi autem videntes quod per placitum nichil a nobis adquirerent,
l.11 tandem quesierunt concordiam et ex toto dimiserunt ipsam calumniam. Nos autem, accepto
l.12 consilio cum amicis nostris, dedimus eis duos sciphos aureos, quos prefatus ipsorum frater Jotho,
l.13 ad ecclesiam nostram de ipsorum castro faciendam dederat nobis, tali tamen pacto, ut nos
l.14 de ipsa ecclesia facienda ultra non cogerent scilicet sicut ceteras nostras ecclesias eam oportuno
l.15 tempore et posse faceremus, et universa quȩ frater ipsorum Jotho nobis dederat, prout in
l.16 cyrographo scriptum est, soluta et quieta in perpetuum haberemus. Bernardo autem
l.17 eidem tunc puero, propter memoriam ejusdem concessionis, inibi X solidos dari pre-
l.18-cepimus. Cui rei interfuerunt omnes isti: Rivalonius Aletensis episcopus, Marbodus
l.19 Redonensis episcopus, Willelmus abbas Majoris Monasterii, Donoalus abbas Sancti Melanii, Her-
l.20-veus abbas Sancti Salvatoris Rothonis, Willelmus abbas Sancti Mevenni, Gaufredus vice-
l.21-comes, Alanus, Bernardus infans, frater eorum, Gauterius de Lohoac, Tudualus de Lanrigan,
l.22 Gosfridus filius Rio, Macharius, Conanus de Sirent, Donoalus filius Guihomari, Mor-
l.23-vanus filius Guihenoci, Evanus filius Redoreti, Gleen filius Guorionis, Radulfus
l.24 canonicus, Gauterius clericus de Noial, Bernardus filius Danielis, Gradilonus capellanus. De monachis: Evanus sacrista, Rivalonius, Petrus bajulus, Gilo, Gelduinus, Guarinus de Lan-
l.25-rigan, Radulfus prior ejusdem castri, Gaufredus de Langan, Givardus de Laval,
l.26 Bernardus de Lambalio, Maino et alii. De famulis: Arraldus camerarius, Petrus
l.27 Bordon, Paganus de Camiliaco, Rivalonius de Guahart, et alii plures.

Notes

1

Bibliographie

ROSENZWEIG (L.), Cartulaire général du Morbihan : recueil de documents authentiques pour servir à l'histoire des pays qui forment ce département, Vannes, 1895, p. 154-155, n° 191.

Responsable

Comment citer cette notice

Acte n°246 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°246»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte246/. Date de mise à jour : 29/03/12.