Paris, BNF, coll. de Picardie t. 291 n° 4
Numéro2436
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date1102(fiabilité :édition)
LieuNoyon(lat :Noviomi)
DiocèseLaon
RégionPicardie
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau sceau pendant perdu
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche285 mm
Largeur en haut230 mm
Largeur en bas240 mm
AuteurBaudri, évêque de NOYON - TOURNAI
BénéficiaireAbbaye de NOTRE-DAME de NOGENT-SOUS-COUCY
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 catholicȩ fidei cultoribus pacem et salutem in eo qui est omnium salus. Quoniam inclita pa-
l.3-trum providentia digna queque memoria rite consuevit commendare litteris quatinus
l.4 sic possent representari posteris, eorum prosequentes celeberrimam auctoritatem, quod beni-
l.5-gna devotione agimus, universorum fidelium memoriȩ commendari volumus. Sciat ergo
l.6 presens aetas et futura, sciant Noviomensis aecclesiȩ filii presentes et futuri, fratrem
l.7 Godefridum Nogentensis monasterii abbatem ad nos venisse, et altare sancti Petri de Condri-
l.8-nio, quod Ingelrannus Coceiensis dominus a nobis et a predecessoribus nostris in feodo tenuerat,
l.9 postulasse. Hujus igitur condignȩ petitioni condescendentes, et aecclesiastici ordi-
l.10-nis dominationem in aecclesiasticis rebus saniorem quam laicorum esse considerantes,
l.11 Gerardo archidiacono nostro nostrisque clericis assentientibus, donno quoque Ingelranno ejusque
l.12 militibus Hescelino de Sopiaco et Vuenrico de Montiscurt, qui de eodem beneficio casati erant, collaudantibus, conces-
l.13-simus ei ejusque successoribus abbatibus scilicet Nogentensis monasterii et fratribus predictum
l.14 altare perpetuo tenendum, ea videlicet conditione quod ejusdem loci presbiter quotiescumque
l.15 alter post alterum successerit curam animarum eidem loco pertinentium ab episcopo vel ab ejus
l.16 ministris, omni munerum acceptione remota, suscipiat et sinodalia jura sicut antea solvat.
l.17 Quod ut nostris seu futuris in temporibus ratum et inconvulsum maneat, consilio et assensu
l.18 clericorum nostrorum confirmavimus et sigilli nostri impressione corroboravimus. Signum Rotscelini
l.19 decani. Signum Gerardi archidiaconi. Signum Lamberti Tornacensis archidiaconi. Signum Rorigonis prepositi. Signum
l.20 Henrici abbatis de Monte Sancti Quintini. Signum Raineri Gandensis abbatis. Signum Seiheri Sancti
l.21 Bovonis abbatis. Signum Petri cantoris. Signum magistri Warmundi. Signum Landrici incentoris
l.22 [sceau].
l.23 Actum Noviomi, anno dominicȩ incarnationis millesimo CoIIo, indictione Xa, regnante
l.24 rege Phillippo, episcopante donno Baldrico. Ego Guido cancellarius subscripsi [croix].
Notes
Bibliographie
DUPLESSIS (T.), Histoire de Coucy, Pr, p. 134, Pr, p. 132-133, n° 8.
Responsable
M.-J. Gasse
Comment citer cette notice
Acte n°2436 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°2436»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte2436/. Date de mise à jour : 29/03/12.