Vannes, AD Morbihan, 5 H 1

<< < / > >>

Numéro243

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrenotice

Date1118(fiabilité :texte)

Lieunon identifié

DiocèseVannes

RégionBretagne

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau sceau pendant perdu

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche240   mm

Hauteur à droite242   mm

Largeur en haut202   mm

Largeur en bas200   mm

AuteurVicomte Geoffroi

BénéficiaireSaint-Martin de Josselin, prieuré de Marmoutier

Regeste

Le vicomte Geoffroi prend l'habit monastique et donne aux moines de Saint-Martin de Josselin sa part des dîmes de la paroisse de Guillac.

Fac-similé

Texte

l.1 Rerum gestarum edax solet oblivio consumere et temporibus futuris preteritorum obnubilare facta
l.2 vel dicta. Proinde ne apud posteros priorum penitus dicta vel acta depereant, et vetustate noticio
l.3 obsolescat, fugax rerum memoria litterarum est vinculis religanda. Notum igitur sit universis
l.4 tam presentibus quam futuris, quod piissimus Gaufredus vicecomes, filius Eudonis, dum nutu Dei
l.5 quadam infirmitate aliquantisper tangeretur, [dumque] etiam adhuc in aula sua in lectulo suo
l.6 decubaret egrotus, sibi ipsi bene conscius ipse convocavit ad se Rivalonum Aletensem episcopum
l.7 et Alanum vicecomitem fratrem suum cum maxima parte [baronum] et burgtunum suorum sumpto prius
l.8 consilio de salute animȩ suȩ cum jam dicto episcopo suisque clericis et ab eodem absolutus, sicque viatico
l.9 salutari munitus inter cȩtera quȩ pro animȩ suȩ redemptione facienda. [...]cavit, donavit
l.10 se ipsum Deo, Sanctoque Martino, et monachis ejus ad faciendum monachum in elemosina sua in eodem
l.11 castro. Si tamen infirmitas ipsa qua tunc detenebatur, mori eum tandem cogeret. Preter id dedit
l.12 etiam monachis ibidem Deo proposse suo servientibus, sive viveret, seu moreretur, totam suam partem
l.13 decimȩ suȩ annonȩ scilicet de Guillac, hoc est medietatem [...] partium tocius ipsius plagȩ
l.14 ubicumque ipse et Adulfus canonicus decimam capiebant, ita videlicet tutam et quietam dedit eandem
l.15 decimam, sicut eo die ipse tenebat, et diu eam ipse et antecessores sui tenuerant. Hoc inquam donum
l.16 fecit ipse per manum domni Rivallonii Aletensis episcopi, ipse quidem, et frater ejus Alanus vicecomes, et
l.17 hii tres insimul dederunt sepedictam decimam, absque ulla calumpnia in manum domni Radulfi
l.18 prioris, cum quodam baculo de quo ab eo muscarii infestatio propellebatur. Testes qui hoc viderunt
l.19 et audierunt infra continentur, Rivalloni Aletensis episcopus, Marehenus abbas Sancti Jacuti, Radulfus
l.20 prior, Andreas [monacus], Dala[mus monacus], Radulfus prior Sanctȩ Crucis, Gaufredus prior Sanctȩ Trinitatis, Enisanus prior Sancti
l.21 Leviani, Gradilonus et Rotbertus capellani, Radulphus, Idennus, Marquerius, David, Gauterius, Ansgeus,
l.22 item Gaufredus [canonicus Sancti] Salvatoris, Stephanus et Morvannus presbiteri Sanctȩ Mariȩ. De laicis: Gauterius
l.23 Spina d[e Loho]ac, B[erna]rdus infans frater vicecomitis, Rotbertus et frater ejus Jacutus filii Enisani, Morvannus, Jacuti
l.24 Joscelinus de Languorino, Phili dapifer, Donoalus Guihomari, Rotbertus de Medrinniaco, Paganus et Donoalus filii Gleen,
l.25 Eudo Pagani, Rotbertus et Vuillelmus vicarii, Conanus de Siren et Judicaelus filius ejus, Bodardus Arsmagili, Herveus Tresloen, Vuillelmus filius Bressei
l.26 Gleen filius Gurionis, Bernardus Danielis, Moro de Ploasmel, Herveus et Rogerius filii Santoi, Rogerius, Andreas filius Caradoc,
l.27 Judicaelus Planzon, Rafredus et Stephanus filii Hildeardis et multi alii. ANNI DOMINI MC-
l.28-XVIII INDICTIONE XI, EPACTA XXVI, CONCURRENTIBUS I.
l.29 [sceau] [sceau].

Notes

1

Bibliographie

ROSENZWEIG (L.), Cartulaire général du Morbihan : recueil de documents authentiques pour servir à l'histoire des pays qui forment ce département, Vannes, 1895, p. 156-157, n° 193.

Responsable

M. Courtois

Comment citer cette notice

Acte n°243 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°243»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte243/. Date de mise à jour : 29/03/12.