Paris, BNF, coll. Baluze t. 388 n° 345

<< < / > >>

Numéro2422

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date1102(fiabilité :étude diplomatique)

Lieunon identifié

DiocèseTours

RégionCentre

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non déterminable

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche245   mm

Hauteur à droite370   mm

Largeur en haut405   mm

Largeur en bas435   mm

AuteurEtienne, comte  de  BLOIS, et Adèle son épouse

BénéficiaireAbbaye  de  MARMOUTIER

Regeste

Étienne et Adèle, son épouse, donnent à l'abbaye de Marmoutier, une partie de la forêt appelée Silva Lonnia.

Fac-similé

Texte

l.1 [IN NOMINE SUMMȨ ET INDIVIDUȨ] TRINITATIS, PATRIS ET FILII ET SPIRITUS SANCTI, EGO STEPHANUS, COMES, TETBALDI [incliti comitis palatini filius atque heres, unacum uxore mea Adela nomine,
l.2 illustris Anglorum regis et Normannorum duci]s nobilissimi Guillelmi filia, universos ȩcclesiȩ sanctȩ fideles tam futuros quam presentes scire volumus, qualiter fecerimus elemosinam quandam [beato Martino Majoris Monasterii et monachis ejus, ubi comes Odo, avus meus et frater ejus Hugo, Biturigensis archiepiscopus,
l.3 et eorum mater humati jacent, et quod post eversion]em a Danis factam extructum, et amotis canonicis, facultatibus suis auctum, monastico ordini qui ab initio antiquitus a tempore beati Martini ib[i fuerat restituerunt, abbatemque Guillebertum nomine posuerunt, a sancto Maiolo sibi de Cluniaco datum, quorum sequens vestigia,
l.4 pater meus, tum pro reverentia et am]ore gloriosi confessoris Christi Martini, tum pro religione monachorum inhabitantium eandem abbatiam de substantia sua honoravit admodum et augmentavit, et quia pater suus a[pud eam sepultus erat, in tantum caram habuit ut cum totam Turonicam,
l.5 cum civitate ipsa traderet Andegavorum comiti Gaufredo Martello, qui] eum cȩperat in redemptionem sui, ipsam tamen, id est abbatiam Majoris Monasterii nominatim exciperet, atque sibi in proprio suo dominio retineret. Quam et ego hactenus et si non ut debui assid[ue, tutatus sum, atque juvi, non multum tamen graviter offendere curavi,
l.6 nec valde molestus fui. Mortuo denique patre meo t]imens ego eum minus honorando vel minus ei parendo me ipsum quoad vixerat offendisse, cum sepius inde conquererer, et cum prefata conjuge mea et amicis ac familiaribus meis plerumque inde loquerer, ta[ndem post annos circiter sex accersivi duos quosdam monachorum
l.7 jamdicti monasterii familiares meos Bernardum scilicet cognoment]o Flagellum, et Gausbertum Ludovici, qui michi solebant frequenter suadere, ut Majori Monasterio facerem aliquid elemosinȩ pro anima patris mei, sicut fecerant antecessores mei. Tempore autem illo eram apud ca[strum quod Columbarium vocatur, unacum prefata
l.8 conjuge mea, volensque ire in Jerusalem, cum exercitu Christianorum, contra pa]ganos jussu papȩ Romani Urbani scilicet secundi euntium, parabam quȩ necessaria erant itineri meo. Venerunt itaque monachi ad me, sicut mandaveram, per quod dedi Deo et patrono meo beato Martino monachisque [Majoris Monasterii, pro anima
l.9 Tetbaldi, patris mei precipue, et deinde pro animabus mea et Adelȩ, uxoris me]ȩ, non solum assensu ejus et admonitione, sed etiam prece, pro animabus quoque parentum, et antecessorum, filiorumque, sed et successorum nostrorum, et ut Deus interventu beati Martini et monachorum ejus indulgeret michi quicquid in se deliqu[eram et in patrem meum sanumque me et incolumem duceret et
l.10 reducerer per iter memoratum, atque Adelam sepedictam con]jugem meam, liberosque nostros custodiret, quandam partem cujusdam alodii nostri, id est bosci qui Silva Lognia dicitur, ab omni prorsus consuetudine solutissimam atque liberrimam, precepi quoque ipsi conjugi meȩ quȩ remanebat, ut ipsa[m partem faceret determinari ac metiri per
l.11 manum cujusdam prepositi nostri, Guillelmi scilicet de Villariis cui e]go ipse jam illud idem precȩperam, limitesque poni faceret undique, et sic eam monachis traderet, ne quis videlicet inde quicquam ipsis ullo modo minuere vel demere unquam posset, augere autem eam liceat cuicumque successorum nostrorum Deus [hoc inspiraverit. Infra terminos igitur
l.12 illos ac limites nullus unquam aliquid violentiȩ cuilibet inferre] audeat, vel manum mittere in ullam rem gratia nocendi, vel extorquendi quippiam, vel etiam surripiendi, presumat, sed omnium rerum quȩ inibi, quocumque modo fuerint, consuetudines, redibitiones, forisfacturȩ, justiciȩ, vica[riȩ, districturȩ, exactiones, emendationes, leges, sint
l.13 in ȩternum beati Martini Majoris Monasterii et mon]achorum ejus. Atque ut omnia breviter concludantur, sic liberum et solidum habeant deinceps ipsum locum, sicut antecessores nostri et nos temporibus retroactis habueramus eum. Insuper etiam nichil ibidem nobis, nichil forestario et secretario [ulli, nichil ulli officialium nostrorum sive ministrorum, nichil
l.14 denique ulli cuicumque mortalium reservamus aut] habendum permittimus, elemosinam quippe nostram volumus esse omnino liberrimam. Hoc enim solummodo habet homo ex universis facultatibus et possessionibus suis, quod inde Christo per manus pauperum suorum tribuerit, ipso enim [dicente: Centuplum illud recipiet et vitam ȩternam
l.15 possidebit. Est autem locus ipse inter castrum, quod vocatur] Fracta Vallis et Frigidum Mantellum juxta fluvium qui Leda nuncupatur. Rogavimus deinde sepedictos monachos ut locum ipsum faciant ȩdificari, quanquam non videatur admodum competens atque uber siv[e utilis; quod ut libentius faciant, damus eis et
l.16 concedimus, tam ad opus fratrum suorum, quos ibidem volueri]nt habitare, quam ad opus omnium hospitum suorum infra prefatos terminos habitaturorum, de alia foreste quam nobis retinemus, quantumcumque semper inde voluerint, et ad ardendum, et ad edificandum, et ad omnes cȩteros usus suos, [excepto quod nichil inde vendant. Si qui vero
l.17 eorumdem hospitum fuerint carpentarii, dent forestagium tantumm]odo forestariis nostris, et inde operentur atque vendant quantum opus eis fuerit, qui hospites omnes per totam terram nostram sint ab omni consuetudine liberrimi. Si quis autem illorum nobis aut ministris nostris unquam [aliquid forisfecerit, alicubi nullus audeat in eum
l.18 mittere manum, sed faciant inde clamorem monachis. Qui] si fecerint eis inde justiciam, benigne suscipiant eam; sin autem, differatur causa, donec in presentia nostra examinetur, sicut nobis competens videbitur agendum, de elemosina nostra. Habeant etiam gratis tam mo[nachi inibi habitantes, quam omnes ejusdem terre hospites,
l.19 universis pecoribus et bestiis suis per totam forestem] quam nobis retinemus, pascuas, ubicunque eis placuerit, sine redibitione ullius consuetudinis, et absque ullius hominis contradictione, vel alicujus rei exactione. Tempore quoque pastionis mittant ipsi m[onachi porcos suos in forestem illam nostram et nullum
l.20 pasnagium inde reddant, sed insuper pasnagium de omnibus porcis] suorum hospitum ipsimet habeant. [De e]xtraneorum vero porcis qui in terra sua illa jacuerint, et in pastionem nostram cucurrerint, nos et ministri nostri habebimus pasnagium. Porci vero silvestres et cervi et [quȩcunque ferȩ hujusmodi, quȩ infra memoratos captȩ fuerint terminos, monachorum sint ...?...
l.21 ...?...]mote fuerint, sint monachorum, ubicumque captȩ fuerint, si ministri aut famuli eorum persecuti eas fuerint. [T]ot[us] denique procursus ferarum [...8...]. Omnia hec ideo illis ego STEPHANUS [comes et uxor mea Adela comitissa damus, ut
l.22 et in hac vita et post mortem, precibus eorum adjuvari ap]ud Deum mereamur, et tanto copiosior merces sit inde nobis, quanto locus ille melius fuerit edificatus. Post discessum itaque viri mei Stephani comitis in Jerusalem ut dictum est euntis, ego Ad[ela comitissa, precepti ejus non oblita, sepedictam partem
l.23 bosci memorati id est silvȩ Lonniȩ feci determinari] prout ipse michi imperaverat, et metiri, per manum Guillelmi de Villariis, cui ipsemet idem preceperat, fecique limites undique poni, atque tradidi eam prefatis monachis Majoris Monasterii, sicut d[ictum est superius, omnino solutissimam atque liberrimam
l.24 a consuetudine prorsus omni. Unde et presentem cartam si]ve preceptum tuitionis gratia immunitatisque impressione sigilli mei ex auctoritate ipsius viri mei atque mea sigillatum, et assensu liberorum nostrorum [in presentium testium
l.25 circumstantium, quorum nomina subscribuntur, dominicȩ crucis impre]ssione propriis manibus facta roboratum et auctorizatum, ipsis, id est monachis Majoris Monasterii tradidi. Testium vero nomina sunt hȩc.

Notes

1089-1102 : Thibaut III, comte de Blois, meurt en 1089 ; Etienne II, comte de Blois meurt en 1102. 1

Bibliographie

MABILLE (E.), Cartulaire de Marmoutier pour le Dunois, Châteaudun, 1874, p. 79-82, n° 92.

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°2422 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°2422»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte2422/. Date de mise à jour : 29/03/12.