Paris, BNF, coll. de Picardie t. 352 n° 2

<< < / > >>

Numéro2413

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date24/02/1084(fiabilité :texte)

LieuNoyon(lat :Noviomi, in aecclesia Sanct? Dei genitricis Mari?)

DiocèseNoyon

RégionPicardie

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau sceau plaqué perdu (Interrogation)

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche540   mm

Hauteur à droite545   mm

Largeur en bas300   mm

AuteurRadbod II, évêque  de  NOYON - TOURNAI

BénéficiaireChapitre  de  SAINT-QUENTIN

Regeste

Radbod II, évêque de Noyon et Tournai, place l'autel de Croix sous la dépendance de l'église de Saint-Quentin, moyennant le paiement d'une once d'or.

Fac-similé

Texte

l.1 CUM IN BONO OPERE PRINCIPIUM ET FINEM IN EO DEBEAMUS PONERE QUI EST PRINCIPIUM
l.2 sine principio et finis sine fine, in ipsius nomine ego Ratbodus, Dei gratia Noviomensium et Torna-
l.3-censium episcopus, notum volo fieri sanctȩ Dei ȩcclesiȩ cultoribus futuris et presentibus quod Ansellus, Sancti Quintini
l.4 castellanus, noster vero fidelis et consanguineus, presentiam nostram adiit et altare situm in villa quȩ Crux
l.5 dicitur, quod in feodo tenebat, mihi reddidit. Nolebat enim excommunicationi subjacere nec apostolicis jussi
l.6 omnibus contrarius existere quibus precipitur nulli licere laicorum decimas in feodo retinere. Hac ergo
l.7 de causa Dei conpunctus timore et sancti Quintini martyris succensus karitate, in cujus ȩcclesia plu-
l.8-rima antecessorum suorum et sui ipsius ingent beneficia, tum multa obsequii instantia tum precum fre-
l.9-quentia a me petiit quatinus altare quod mihi reddiderat Sancti Quintini donarem canonicis, juste et
l.10 religiose cogitans ut unde usque ad id temporis laici vixerant et praedones, inde a modo et
l.11 in perpetuum clerici viverent et Deo militantes. Cujus petitioni, quia justissima et ratione plenissi-
l.12-ma esse videbatur, assensum prebui et altare jamdictum duabus in eo missis personis Sancti Quintini perpetualiter
l.13 habendum tradidi canonicis, ita tamen ut post obitum duarum personarum inibi positarum, cum succes-
l.14-cerit tercia, inter episcopum et archydiaconum a supradictis canonicis una tantummodo auri persolvatur
l.15 untia. Quod et ita fieri de persona in personam sancimus et perpetualiter tenendum ut, persona deceden-
l.16-te et alia succedente, sicut supradictum est una tantummodo auri persolvatur untia inter episcopum et archidiaconum
l.17 qui sub eo tempore sanctȩ Noviomensis perunt ȩcclesiȩ. Persona denique altaris consuetudines faciat
l.18 et synodum juxta statuta canonum. Ut igitur hoc apud nostros et eorum successores inconvulsum mane-
l.19-at atque incommutabile, a Deo nobis concessa firmamus auctoritate et his litteris assignatis sygil-
l.20-li nostri impressione et fidelium nostrorum subterscriptorum attestatione, videlicet
l.21 Roriconis Ambianensis episcopi, domni Gerelmi decani, Baldrici archidiaconi,
l.22 Widonis thesaurarii, Odmondi prepositi, Adelardi scolastici, Radulfi presbiteri,
l.23 Goysberti diaconi, Crispini diaconi, Gualcheri Tornacensis custodis,
l.24 Guidonis subdiaconi [sceau].
l.25 Actum Noviomi, in aecclesia Sanctȩ Dei genitricis Mariȩ, VI kalendas martii, anno
l.26 incarnationis dominicȩ MLXXXIIII, indictione VII regnante rege Philipo,
l.27 anno XXoVo, domno Radbodo episcopante anno XVIo. Ego Guido cancellarius
l.28 interfui et subscripsi [croix].

Notes

1

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°2413 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°2413»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte2413/. Date de mise à jour : 29/03/12.