Paris, BNF, coll. de Picardie t. 287 n° 1

<< < / > >>

Numéro2412

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date1083(fiabilité :édition)

LieuLaon(lat :apud Laudunum)

DiocèseLaon

RégionPicardie

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non déterminable

Etat de la traditioncopie

Hauteur à gauche500   mm

Hauteur à droite390   mm

Largeur en haut105   mm

Largeur en bas395   mm

AuteurAnselme, comte  de  RIBEMONT

BénéficiaireAbbaye  de  SAINT-NICOLAS-DES-PRES  de  RIBEMONT

Regeste

Anselme, comte de Ribemont, fonde et dote l'abbaye Saint-Nicolas-des-Prés de Ribemont.

Fac-similé

Texte

l.1 [croix] IN NOMINE SANCTE ET INDIVIDUE TRINITATIS, EGO ANSELMUS, RIBODIMONTENSIS COMES.
l.2 Quia seculo jam in senium vergente et natura mortalium fragilior et aetas brevior et memoria labilior est, nequando
l.3 que utiliter disposita sunt, oblivionis nube obliterari possint, provida sanctorum patrum institucione sanctitum est, literarum
l.4 insinuatione posterorum noticie transmitti, et que utilitas exigit diuturna memoria retineri. Itaque notum esse volumus universis
l.5 sancte Dei ecclesie filiis quoniam ego ANSELMUS de Ribodimonte, quandam abbatiam in allodio meo, sub Ribodimonte, ad honorem
l.6 beate MARIE Dei genitricis et beatissimi Nicholai confessoris constituimus, quam liberam et quietam et ab omni inquietatione
l.7 et subjectione alicujus persone absolutam esse concedimus in perpetuum, salva reverentia et ex cristianitate debita, et canonica
l.8 subjectione sancte Remensis ac Laudunensis ecclesie. Huic autem abbacie, inspirante divina gracia, donamus villam que dicitur
l.9 Luciacus, cum furno, banno et districto, villam que dicitur Montiniacus, cum banno et districto, villam que dicitur Moncellis,
l.10 cum toto furno, et dimidiam partem vivarii, et dimidiam partem molendini, pascua et opportunitates ejusdem ville, et in
l.11 aqua que est sub eadem villa, piscaturam ad opus monachorum, et quod juris est nostri apud Albreceias, et quod possidemus apud
l.12 Mascerias et apud Audoncurtem, et duos molendinos sub Ribodimonte constitutos, et silvam et terram que est inter duas aquas,
l.13 necnon et aquas nostras Ribodimontensis castri, ad piscandum ad opus monachorum, et servos et ancillas, sive ex servili conditione,
l.14 sive sponte sua ecclesie donatos, et cetera omnia ipsius abbatie monachi soluta et quieta teneant et possideant sine advo-
l.15-catione et absque omni consuetudine, quam deinceps inde n[ull]us requirat, nec ego ipse, nec [meus] successor, nec alius quislibet
l.16 quicquam, nisi orationes fratrum ibidem Deo servientium: ad hec siquidem quecumque prefato loco a fidelibus donata sunt vel
l.17 fuerint, fratribus ipsis annuimus possidenda, nullo michi jure retento. Concedimus etiam pascua et omnes opportunitates
l.18 in territorio castri Ribodimontensis, ad usus servorum et ancillarum eorum, libere et absolute, et sine omni molestia. Concedimus
l.19 etiam quod si quis utriusque sexus advena supervenerit, infra [unum ann]um et diem ȩcclesie predicte se donare sine
l.20 contradictione, vel mei vel meorum successorum poterit. Eorum [autem abbate ing]resso viam universe carnis, vel si alio aliquo
l.21 modo eidem monasterio abbas defuerit, de ipso loco ab[batem sibi elig]ant communi consilio et assensu capituli,
l.22 vel de alio quocumque monasterio voluerint, nulla mich[i consuetudine reserv]at[a], vel jure retento. Electus vero
l.23 communi assensu capituli ad benedicendum ducatur [nostro] vel [nostri heredis condu]ctu, ut honorificetur, atque tunc demum
l.24 curam animarum per pastoralem virgam accipiat, [et a] mon[achis deinceps in patrem] et pastorem recipiatur.
l.25 Ut vero hec superius [inserta] omnia in perpetuum fi[rma et] inco[nvulsa permaneant, memori]ale presentis pagine
l.26 inde fieri, et nominis [no]stri [charactere] et sigillo s[ignari et] co[rroborari volumus. Acta] sunt hec apud Laudunum,
l.27 anno incarnati Verb[i millesimo octogesim]o III, indictio[ne V, anno Philippi] Francorum regis XXIII. [His]
l.28 testibus quorum nomina [subtitulata sunt et signa. Si]gnum Elinan[di Laudunensis episcopi]. Signum [Reinaldi] Remensis [archiepiscopi].
l.29 Signum Reinaldi Suessionensis com[itis. Signum Guidonis de Lescieres. Signum B]er[nardi de Ribodomonte]. Signum [Petri capellani].
l.30 Signum Roberti Angusel.
l.31 [sceau].

Notes

1

Bibliographie

Gallia Christiana in provincias ecclesiasticas distributa, Paris, 1715-1785 et 1856-1865, 16 vol., t. 10, Instr, col. 189, n° 3.

STEIN (H.), Cartulaire de Saint-Nicolas-des-Prés près de Ribemont (Aisne), dans Mémoires de la société académique des sciences, arts, belles-lettres, agriculture et industrie de Saint-Quentin, 4e sér., 5 (1883), p. 112-338, p. 50-52, n° 19.

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°2412 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°2412»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte2412/. Date de mise à jour : 29/03/12.