Paris, BNF, coll. Baluze t. 390 n° 484
Numéro2370
Fiabilité de l'actedouteux
Genrediplôme
Date03/11/908(fiabilité :édition)
LieuLaon(lat :Lauduno castro)
DiocèseCarcassonne
RégionLanguedoc-Roussillon
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau sceau plaqué
Etat de la traditionpseudo-original
Hauteur à gauche560 mm
Hauteur à droite570 mm
Largeur en haut690 mm
Largeur en bas670 mm
AuteurCharles III le Simple, roi des FRANCS
BénéficiaireAbbaye de LA GRASSE
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 propitium non dubitamus. Quamobrem notum sit omnibus sanctȩ Dei [ecclesie fidelibus et] nostris presentibus scilicet atque futuris, quia Vuitiza venerabilis abbas Sanctȩ Mariae Urbionensis ad nostram accedens serenitatem res quasdam datas sanctȩ Mariȩ ut illi eas precepto nostrȩ auctoritatis confirmaremus deprecatus, est quas etiam
l.3 et genitor noster et omnes antecessores nostri confirmaverunt, sed [quia Deo annuent]e postea aucte sunt alio eguerunt precepto, necnon etiam ut sub nostrȩ [tu]itionis mundeburdo tam se quamque prescriptam abbatiam accipi postulavit. Cujus petitionibus aurem nostrȩ clementiȩ ob Dei amorem et sanctȩ virginis intemerate
l.4 genetricis Dei dilectionem placide prebentes, hoc inprevalicab[ile] preceptum fieri illique dari jussimus per quod precipimus atque decernentes jubemus ut celle sive aliȩ res que jamfato monasterio a Deo timentibus collate sunt, id est in pago Carcasensi Flexus cum ȩcclesia Sancti Cucufati, cum terminis et adjacentiis suis
l.5 et in villa Flexu quod ibidem habeant, vuilla Sancti Ger[mani] super fluvium Atax, vineas quod ibidem habeant, curtes cum terminis et adjacentiis s[uis], vuillare Saturno vineas et terras quod ibidem habeant, Bolienacum cum ecclesia Sancti Pauli et Sanctȩ Ananiȩ cum terminis et adjacentiis, vuillare
l.6 qui vocatur Clericus super fluvium Atax cum terminis et a[d]jacentiis suis, Bangiles cum ȩcclesia Sancti Petri que est sita prope civitate Carcasonem cum terminis et adjacentiis suis et molendinis super fluvium Atax, quod donavit Ranilo femina bone memoriȩ, et villa Miliano, terras, vineas, ortos, casas,
l.7 quod ibidem habeant, et villa Sabiniago qui vocatur Mairaco, casas, casalicis, curtes, terras, vineas, quod ibidem habeant, Rustu villa, vineas et terras quod ibidem habeant, et cellam Sancti Genesii in ipso pago cum terminis et adjacentiis suis sicut terminatum fuit ab Unaldo et ab Adelberto quod
l.8 in illorum judiciis resonant vel terminant; et aliud villare quod vocatur Favarios cum ȩcclesia Sancti Caprasii, cum terminis et adjacentiis suis [et villare] Tautirano cum ȩcclesia Sanctȩ Mariȩ, casas, curtes, molendinis, hortis, casaliciis, [pratos], vineas, silvis, garricis, quod in judiciis illorum vel scrip-
l.9-turis resonant vel terminant; ecclesia Sancti Stephani qu[od donavit Bentio c]omes bone memoriȩ, sicut Oliba comes tenuit, et sunt site in valle Equitania, in villa Adirici, vineam quam plantavit Maximus et donavit ad domum Sanctȩ Mariȩ; et in pago Narbonensi Capudspinam
l.10 cum ecclesia Sancti Petri super fluvium Clamoso sita, cum termini[s et adjacentiis suis] sicut in illorum judicio terminant vel resonant, quod A[gila] abbas apprehendit ante Folconem missum avi nostri Karoli; et Palmam super litus maris cum ecclesia Sancti Johannis cum terminis et adjacentiis suis
l.11 in ipso pago consistente, necnon et cellam Sancti Petri [et Paul]i in territorio Narbonensi, in insula Lici quam concambiavit Umfredus comes cum Fredaldo episcopo, et villam Sereiam quicquid ibidem habeant, et Villa Nova quicquid ibidem habeant, et villa Edras quicquid
l.12 ibidem habeant, villare Perella [cum terminis et adjacentiis suis, villare [...8...] quicquid ibidem habeant; et in ipso pago, [in insula], salinas que sunt in subteriori loco et alias salinas quas donavit Dadila presbiter ad domum Sanctȩ Mariȩ et ad luminaria concinanda;
l.13 et cella quoque que dicitur Prata cum sibi pertinentibus ȩcclesiis in pago Conflentano, in suburbio Ilenensi cum terminis et adjacentiis suis [et ab] ora quod aqua vergit; in pago Redensi cella que vocatur Paterno, in suburbio Petra Pertusense sita, cum ecclesia Sancti Petri quam donavit Oliba comes;
l.14 in pago Rusulionensi Tulogias cum ecclesia Sancta Maria quicquid ibidem habeant; in pago Gerundense Fonte Clara cum ecclesia Sancti Pauli quod donavit Odo rex per preceptum ad Saborellum abbatem, ipsos fiscos quod in precepto Odono regi resonant et Vuifredus comes ipsos fiscos consensit; in pago
l.15 Bisuldunense ȩcclesia Sancti Stephani super fluvium Fluviano cum terminis et adjacentiis suis et molinis earum; in Ausunense ecclesia Sancti Martini cum terminis et adjacentiis suis et cum parrochiis earum; in pago Radense villas Beuxa et Oraria quod donavit Acfredus comes ad domum Sanctȩ
l.16 Mariȩ cum terminis et adjacentiis suis; et ville [alie que sunt per diversas provincias seu loca cum ecclesiis earum et] decimis in potestate [abbatis] et fratrum consistant absque ulla anxietate necnon etiam et reliqua que [ablate fuerunt] tam ville quam terre et vineȩ et prata et domos
l.17 ad jamdictas villas, cellas pertinentes seu segregatim date predicto Vuitizano abbate et suis monachis ibidem Domino famulantibus ad suarum necessitatum emendationem sint. Et ne aliquis auferendi ex eis habeat potestatem sub nostrȩ tuitionis mundeburdo et nostrȩ dominationis protectu
l.18 esse jubemus predictum abbatem et monachos eorumque res, exclusa omni potestate judiciaria. Volumus quoque ut nullus judex puplicus in rebus eorum potestate habeat fidejussores tollere aut aliquam distringere neque paratam aut mansionaticum accipere. Nolumus preterea ut ab istis vel ab illorum
l.19 ominibus aliquid tholonei, id est portaticus, rotaticus, cespitaticus, pulveraticus, pascuaticus, salaticus, aliquid redibitionis exigatur secundum quod in precepto avi et genitoris nostri continetur insertum, quatinus ac adjuti concessione pro nobis et regni nostri statu liberius dominum im-
l.20-plorare condelectet, et quandoquidem divina vocatione supradictus abbas de hac luce migraverit quamdiu ipsi monachi inter se voluerint eligere qui ipsam congregationem regere valeant secundum regulam sancti Benedicti, per hanc nostram auctoritatem et consensum
l.21 licentiam habeant inter se eligendi abbates. Et ut hȩc nostrȩ largitionis auctoritas a fidelibus sanctȩ Dei ecclesiȩ et nostris firmius credatur diligentiusque conservetur, manu propria subter firmavimus et anuli nostri impressione sigillari jussimus.
l.22 SIGNUM KAROLI [monogramme] REGIS GLORIOSISSIMI. ERNUSTUS NOTARIUS AD VICEM ASKERICI EPISCOPI SUBNOTAVIT ET S[UBSCRIPSIT] [ruche] [sceau].
l.23 Datum III nonas novembris, indictione XII, anno XVI regnante Karolo rege gloriosissimo, redintegrante XI. Actum Lauduno castro. In Dei nomine, feliciter. AMEN.
Bibliographie
LAUER (Philippe), Recueil des actes de Charles III le Simple, roi de France, 2 vol., Paris, 1940-1949, p. 128-132, n° 60.
LOT (F.), LAUER (Ph.), Diplomata Karolinorum. Recueil de reproductions en fac-similé des actes originaux des souverains carolingiens conservés dans les archives et bibliothèques de France, 10 vol., Paris, 1936-1949, t. 6, pl. 16 (fac-similé).
MAGNOU-NORTIER (Elisabeth), MAGNOU (Anne-Marie), Recueil des chartes de l'abbaye de la Grasse, 2 vol., Paris, 1996-2000 (Collection de documents inédits sur l'histoire de France, 24 et 26), t. 1, p. 75-78, n° 45.
Responsable
M.-J. Gasse
Comment citer cette notice
Acte n°2370 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°2370»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte2370/. Date de mise à jour : 29/03/12.