Paris, BNF, coll. de Languedoc t. 194 n° 3
Numéro2369
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date19/02/906(fiabilité :édition)
Lieunon identifié
DiocèseCarcassonne
RégionLanguedoc-Roussillon
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche320 mm
Hauteur à droite340 mm
Largeur en haut240 mm
Largeur en bas415 mm
AuteurAdalindis, comte de CARCASSONNE, et alii
BénéficiaireAbbaye de MONTOLIEU
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 comite, qui fuit condam, nos simul in unum donatores vobis a domum Sancti Johannis Kastrum Mallasti, qui est situm in territorio Carcassense [super] fluvium Duranno vel a[d]
l.3 Rainulfo abate vel a cunta congregacione Sancti Johannis; sic mandavit nobis ut ad ipsum domum Sancti Johannis vel ad ipso abate vel a cunta congregacione ipsius donare fecisemus
l.4 alodem proprium quod abebat in comitatum Redense justa Monte Bassera in locum ubi dicitur Sancti Martini cum ipsa eclesia qui ibidem est fundata [in honore] sancti Marti[ni et cum]
l.5 ipso villare et cum omnia quantum ad ipso villare pertinere vel quantum Acfredus comes ibi ego suprascripta Adelindes ibidem abuimus tam de alaude quam de excompara-
l.6-cione, id est domos [coopertas], casales, curtes, ortos, ortales, verdegarios, arbores pomiferos, areas, vineas, terras cultas vel incultas, pratis, pascuis, silvis, garriciis, molendinis
l.7 vel molignaribus, fontibus, vie ductibus et reductibus, aquis aquarumne decursibus, ecxia et regresia earum, ista omnia quantum quod superius scriptum est et quantum ibidem
l.8 abemus vel visi sumus abere, sic mandavit nobis ut a domum Sancti Joannis, vel a Rainulfo abate, vel a cunta congregacione Sancti Joannis ab omni intecritatem donare fecisemus
l.9 propter remedium anime sue ab omni intecritatem tam adquisitum quam adquirendum, et ipsas vineas qui sunt in villare Richilane ec omnia superius scrita
l.10 de nostro jure in vestra potestatem dominio tradimus ad proprium peravendum ut quiquit ecxinde ajere, facere vel judichare volueritis et presenti die et tempore maneat
l.11 vobis firma potestas cum omni voce oposicionis de jamdicto Acfredo comite. Et quod si nos, sui elemosenarii, vel elemosenaria [vel] aliquis de filiis vel de eredibus de jam-
l.12-dicto Acfredo comite vel quislibet omo vel subrogata persona fuerit qui contra anc carta donacionis remedii Acfredi [comitis] venerit aut nos venerimus libra
l.13 auri I coactus [ecsolvat] et insuper iran Dei incurrat et cum Judas Ischariot in infernum conloquium abet et in antea [haec] donacio firmis et istabilis perma-
l.14-neat [...?...]. Facta scriptura donacionis XI kalendas martii, anno [...] regnante Karulo rege sub era nongentesima quadragesima IIII, indiccione nona.
l.15 Signum Adelindes [...30...]. Signum Acfredi filio Acfredo comite, qui consentiens [fuit in] ista carta donacione.
l.16 [croix] HILDEBRANDUS abba [subscripsit]. [...?...]. [[croix] DIEUC]ELMUS presbiter qui hoc feci [subscripsit].
l.17 [croix] Pelde[m]are [subscripsit]. [croix] Odoaccer qui oc feci [subscripsit]. Signum [...?...].
l.18 Signum Amelius [subscripsit]. Signum Jeronimus [subscripsit]. Signum [...?...] abba [subscripsit].
l.19 Signum Protaldus [subscripsit]. Signum Jodolenus [subscripsit]. Signum Ansemundus [subscripsit]. Signum [...?...] [subscripsit].
l.20 An[semundus qui hanc scripturam scripsi die et] anno quo supra.
Notes
Bibliographie
DEVIC (Cl.), VAISSETE (J.), Histoire générale de Languedoc, 15 vol., Toulouse, 1872-1892, t. 5, col. 113-114, n° 31.
Responsable
M.-J. Gasse
Comment citer cette notice
Acte n°2369 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°2369»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte2369/. Date de mise à jour : 29/03/12.