Paris, BNF, coll. de Picardie t. 283 n° 1
Numéro2368
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrediplôme
Date30/09/892(fiabilité :édition)
Lieunon identifié
DiocèseLaon
RégionPicardie
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau sceau plaqué perdu
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche676 mm
Hauteur à droite674 mm
Largeur en haut522 mm
Largeur en bas513 mm
AuteurEudes, roi des FRANCS
BénéficiaireDido, évêque de LAON
Regeste
Texte
l.2 praedecessorum nostrorum imperatorum ac regum sequentes, ut ea quae illis, divino amore instigati, conferimus deinceps rata permaneant, nostris confirmamus edictis, hoc nobis procul dubio ad aeternam beatitudinem capessendam et totius regni a Deo nobis
l.3 collati tutelam profuturum credimus et retributorem Dominum exinde in posterum habere confidimus. Igitur notum sit omnibus fidelibus sanctae Dei ecclesiae et nostris, prȩsentibus scilicet atque futuris, quia Dido, venerabilis episcopus sanctae Lugdunensis ecclesiae, ad nostram
l.4 regiae dignitatis accedens clementiam, humiliter expetiit ut, per prȩceptum nostrae auctoritatis ei et successoribus ejus necnon et fratribus sibi a Deo commissis concedentes, firmaremus et firmantes cor[roboraremus ut] jam deinceps nullus regum, nulla
l.5 reginarum nullaque praepotens persona successorum nostrorum mansiones [et] domus ipsius ac successorum ejus necnon et claustrum fratrum intrare vel mansiones accipere sine licentia ipsius su[orum]que ullatenus praesumat. Cujus petitioni
l.6 assensum praebentes, pro remuneratione caelestis patriae, hoc praeceptum regalis celsitudinis nostrae tam ei quam suis fratribus fieri praecepimus, per quod delegantes sancimus et corroborantes firmamus ut mansiones et domus
l.7 praescripti episcopi ac claustrum suorum fratrum sub munitione ac defensione regalis dignitatis et auctoritatis nostrae nostrorumque successorum, ita prout ille deprecatus est, inrefragabiliter et inviolabiliter
l.8 omnimodis maneant, ut nec nos, nec aliquis successorum nostrorum, neque aliqua judiciaria potestas ibidem usquam vel unquam jam amplius in aeternum mansionem accipere vel manere sine consensu ipsius suorumque
l.9 pertemptet. Et ut haec auctoritas, quam ob Dei amorem et animae nostrae remedium statuimus atque roboravimus, firmiorem obtineat vigorem et deinceps inconvuls[a perdurare valeat, ma]nus nostrae conscriptione
l.10 eam subter firmavimus et de anulo nostro sigillari jussimus.
l.11 SIGNUM ODONIS [monogramme] GLORIOSISSIMI REGIS.
l.12 THROANNUS NOTARIUS AD VICEM EBLONIS RECOGNOVIT ET SUBSCRIPSIT [ruche] [sceau].
Bibliographie
LOT (F.), LAUER (Ph.), Diplomata Karolinorum. Recueil de reproductions en fac-similé des actes originaux des souverains carolingiens conservés dans les archives et bibliothèques de France, 10 vol., Paris, 1936-1949, t. 6, pl. 8 (fac-similé).
BAUTIER (Robert-Henri), Recueil des actes d'Eudes, roi de France : 888-898, Paris, Imprimerie nationale, Klincksieck, 1967, p. 126-130, n° 29.
Responsable
M.-J. Gasse
Comment citer cette notice
Acte n°2368 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°2368»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte2368/. Date de mise à jour : 29/03/12.