Caen, AD Calvados, H 7813

<< < / > >>

Numéro2347

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrenotice

Date12/1098(fiabilité :édition)

Lieunon identifié

DiocèseBayeux

RégionNormandie (Basse)

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche185   mm

Hauteur à droite188   mm

Largeur en haut280   mm

Largeur en bas285   mm

AuteurAdélaïde, DA  de  BARDOUVILLE

BénéficiaireAbbaye  de  SAINT-MARTIN  de  TROARN

Regeste

Adélaïde engage à l'abbaye de Troarn, pour 60 sous par an, la terre que son mari Guillaume, parti en Croisade, et elle tenaient de l'abbaye.

Fac-similé

Texte

l.1 Notum sit omnibus, tam clericis quam laicis, quod domna Adelizs, uxor
l.2 Willelmi Bardovillȩ, precibus exoravit domnum abbatem ARNULFUM ut ter-
l.3-ram de Heldistot quam de Sancto MARTINO habebat, quia ipsam terram pro
l.4 absentia viri sui qui Jerosolimam ierat, exercere ad utilitatem
l.5 suam non poterat, tali conventione ipse abbas exerceri faceret et serva-
l.6-ret, ut quicquid utilitatis in fructibus et redditionibus cȩteris habere
l.7 posset, Sancti MARTINI foret. Ipsa vero per annum sexaginta solidos rotomagen-
l.8-sis monetȩ de rebus sancti haberet. Hoc autem fieri per sex annos ab utri-
l.9-usque parte concessum est. Et quia familiaris et amicabilis soror et
l.10 in pluribus benefaciens congregationi nostrȩ erat, concessit ut, si quis
l.11 hominum ipsius terrȩ de eadem terra aliquid in elemosina monasterio
l.12 nostro dare vellet, ipsius permissione et bona voluntate secure faceret.
l.13 Voluit etiam ut nullus alius quam fratres monasterii nostri vadimonium
l.14 de ipsa terra quȩ ad hȩreditatem monasterii nostri pertinet, haberet;
l.15 quod tali pacto concessum est ut si ad terminum vadimonii positum
l.16 disvadiare nollet aut non posset qui terram in vadimonium dedisset,
l.17 ipsa domina et non alius pecuniam vadimonii Sancto MARTINO redderet, terram
l.18 vero ut domina retineret. Placuit etiam [ipsȩ] dominȩ quod a tempore primi sponsi
l.19 sui Rotberti concesserat, ut si sine hȩrede proprio scilicet filio vel filia
l.20 vitam finiret, in proprium dominium Sancti MARTINI unde vir ejus et ipsa
l.21 acceperat pro ipsa terra rediret. Hoc totum [factum] est apud Bardo-
l.22-villam, millesimo nonagesimo VIII anno ab incarnatione Domini [...?...]
l.23 NONAS DECEMBRIS. Pro tota tali concessione, habuit ipsa domina un-
l.24-ciam auri de nostro. Testes: Willelmus Taleboth, Riculfus de Bardovilla, dapifer, Go-
l.25-isfredus filius Gilberti, Rotbertus de [Ansgervilla, Radulfus filius] Hugonis, Herbertus nepos Rotberti Halebran,
l.26 Burgonnus marescalcus [dicti H....], ex parte ipsius. Ex parte vero domni abbatis: Hubertus monachus, Willelmus presbiter
l.27 de Heldistot, Radulfus filius [Saffredi,] Gilbertus nepos abbatis, Grento Hiorn, Rogerius de Brueria, Radulfus
l.28 de Waravilla
l.29 Subsequenti anno, dedit ipsa Adelizs tres accras de ipsa sua propria
l.30 terra, ubi melius fratres, prȩter ȩdificia antiqua sua, ȩdificia ponere possent,
l.31 domno abbati ARNULFO, apud Rotomagum. Ipse vero, pro tali perpetua concessio-
l.32-ne, dedit sibi palefridum unum. Testibus Willelmo et Rogerio de Fraisnosa et
l.33 Herberto et Burgonno, servientibus dominȩ. De nostris: Gilberto nepote abbatis, et Radulfo
l.34 de Waravilla et Richardo de Turfredivilla
l.35 Deinde anno MCXVIII incarnatione Domini, in ebdomada Paschȩ, libenter
l.36 recognovit eadem Adelizs, apud Rotomagum, coram donno abbate Andrea et
l.37 monachis nostris Goiffredo et Rogerio, quod Heldistot et Ernoltot tenet et
l.38 tenere debet de Sancto Martino et de donno abbate et de monachis Sancti Marti-
l.39-ni Troarni. Testes ex nostra parte: Arnulfus dapifer, Taixo, Goiffredus filius
l.40 Roberti de Sancto Martino, Radulfus de Waravilla. Ex parte Adelizs: Osbernus
l.41 de Fraisneit et Willelmus, frater ejus, et Ivo, nepos ejusdem Adelizs.

Bibliographie

SAUVAGE (René Frédéric Norbert), Histoire et développement économique d'un monastère normand au Moyen Age : l'abbaye de Saint-Martin de Troarn au diocèse de Bayeux, des origines au XVIe s., Caen, 1911, p. 304-306.

Responsable

B.-M. Tock

Comment citer cette notice

Acte n°2347 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°2347»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte2347/. Date de mise à jour : 21/11/14.