Blois, AD Loir-et-Cher, 17 H 1 n° 2

<< < / > >>

Numéro2304

Fiabilité de l'actedouteux

Genrecharte

Date07/1035(fiabilité :édition)

Lieunon identifié

DiocèseChartres

RégionCentre

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau sceau plaqué perdu

Etat de la traditioncopie

Hauteur à gauche795   mm

Hauteur à droite770   mm

Largeur en haut477   mm

Largeur en bas480   mm

AuteurGilduin, Adenors son épouse, chevalier  de  SAUMUR, et leur fils

BénéficiaireAbbaye  de  PONTLEVOY

Regeste

Gilduin, Aenor, son épouse, et leur fils Geoffroi fondent le monastère de Pontlevoy.

Fac-similé

Texte

l.1 Quanta et quam benignissima circa humanum genus Dei existit pietas, nemo mortalium vel corde cogitare vel verbis aperire potest. Invitat enim nos ut post multa per-
l.2-petrata scelera ad eum redeamus, pie et misericorditer dicendo: Venite ad me omnes qui laboratis et honerati estis, et ego vos reficiam. Et in alio loco euvangelii,
l.3 hortatur nos ut de terrenis rebus atque caducis adquiramus cȩlestia et in aeternum mansura, taliter inquiens: Facite vobis amicos de mammona iniquitatis, ut cum
l.4 defeceritis reficiant vos in aeterna tabernacula. Igitur in Dei nomine ego Gelduinus vir seculari militiae subditus, et Adenors uxor mea, Gausfredusque filius noster, nostrorum
l.5 reminiscentes multitudinem peccatorum et ultimi judici diem fortiter expavescentes, atque cum illis fidelibus quibus Deus in illa die dicturus est: Venite benedicti
l.6 patris mei, percipite regnum aggregari desiderantes, concedimus sanctȩ Dei genitrici MARIȨ semperque virgini de nostris rebus nobis dimissis a nostris progenitoribus. Agimus
l.7 autem hoc in presentia domni Ansberti abbatis, monachorumque qui ibi jam congregati vel congregandi sunt militantes summo regi secundum regulam sancti Benedicti,
l.8 piissimi patronis, quatenus de animabus parentum nostrorum et nostris qui abbatiam prout possumus toto corde construimus, memoriam in suis orationibus habeant, et
l.9 pro nobis peccatoribus Dei clementiam exorent, ut cum nobis dies mortis advenerit, non gaudeat de nobis pestifer inimicus, sed per beatȩ MARIȨ intercessionem eripi-
l.10-at nos misericordia Christi de manu diaboli, et penis inferni, et transferat ad gaudia paradisi. Denique sciant presentes et futuri quod huic nostro facto libenter annuit comes
l.11 ODO, et Ermengardis comitissa, filii quoque eorum TETBALDUS, et STEPHANUS, ex quorum beneficio tenemus quȩ prefate ȩcclesiȩ tribuimus, et hic nunc nomina-
l.12-tim recitaverimus. Quippe est in hac donatione ȩcclesia sancti PETRI, quȩ actenus fuit capud Pontis Leviati, sed amplius erit subdita Dei genitrici, similiter servi
l.13 et ancillȩ omnes ad eam pertinentes hic et ubique degentes, totaque burchi consuetudo, census et vicaria, teloneum quoque et pedagium, insuper omnes consuetudines ab illo exeun-
l.14-tes, beneficium autem IIIIor aequitum, Aimerici Pirarii, Tetbaldi Regis, Walterii Belsarii, Othelini filii Adelelmi de Sivrai. Similiter Calmonti dedimus IIIIor arpennos
l.15 vinearum cum omni consuetudine, et de silva Calmontis terciam partem pasnatici, et ad dominicos porcos de pastione quantum duraverit, necnon in supradicto castello omnem
l.16 que mihi ab aliis persolvitur consuetudinem, sive ex aqua seu ex aliqua re, que venundari vel emendi potest, de pratis vero IIIIor arpennos super ripam Siscie. Addimus autem
l.17 huic nostro benefitio de villa furnum, et censum qui mihi solvebatur de terra sancti PETRI, ad presens, in dominium, cetera vero, spondemus deliberare. Quod si nequiverimus, filio nostro id faciendum
l.18 dimittimus. Ceterum casamenta Walterii Inferni, Hervei Mestiverii, Frederici de Castelloduno, quȩ ab utrisque ȩcclesiis nostro dono possident, adhuc invitus retineo, quia libere ea huic dono
l.19 inserere non prevaleo. Verum ante vestram presentiam polliceor hoc me facturum quam citius potero. Haec itaque et cetera quȩ vel nos vel aliorum fidelium devotio jam sepedicto loco concessimus
l.20 vel concessuri sumus, ab hodie in antea libere et quiete possideant abbas et monachi sancte MARIE nemine contradicente. Si quis vero ex fratribus et sororibus vel nepotibus seu aliis propinquis
l.21 nostris, aut ullus umquam homo vel femina contra hanc donationem, quam propria voluntate facimus, aliquam calumpniam monachis inferre voluerit, nisi cito humiliatus ad eos proferens ve-
l.22-nerit, in primis Dei omnipotentis et perpetuȩ virginis MARIȩ atque omnium electorum Dei iram incurrat, et cum Juda traditore atque Symone mago vivus in infernum descendens
l.23 semper ibi ardeat, ac deinde irritum faciat quod vindicat.
l.24 Ut igitur haec auctoritas firmior atque stabilior sit, eam manibus nostris signo sanctȩ crucis firmavimus, et manibus seniorum nostrorum et multorum virorum nobilium fir-
l.25-mandam et corroborandam tradidimus. [croix] Signum [croix] ODONI comitis. S. Ermengardis comitissa. S. Tetbaudi comitis. S. Stephani comitis.
l.26 S. Teoderici episcopi. S. GELDUINI. S. Adenors uxori suȩ. S. Gausfredi filii eorum. S. Gausfredi vicecomitis. S. Gelduini de Britolio. S. Harduini filii ejus. S. Wanili thesaurarii.
l.27 S. Hervei Burgonici. S. Gauscelini de Blesis. S. Wicherii infantis. S. Gaufredi filio Burcardi. S. Iurois. S. Campelini. S. Willelmi Drucis. S. Landranni. S. Gisleberti filii Hudonis.
l.28 S. Hudonis filii Gisleberto. S. Hattonis filii Hilgodi. S. Vinaldi. S. Mainardi vicarii. S. Wilelmi filii Ernaldi. S. Tescelini clerici. S. T . S. Gelduini filii Huberti.
l.29 S. Tetbaldi Regis. S. Rainaldi. S. Walterii fratris ejus. S. Rainaldi de Regemorantino. S. Dadonis. S. Bernardi de Sancto Aniano. S. Rainaldi. S. Rotberti prepositi.
l.30 S. Hervei vicecomitis. S. Gelduini filii ejus. S. Rainerii. S. Sigefridi. S. Odonis cubicularii.
l.31 S. Arnulfi archidiaconi. S. Wilelmi prepositi. S. Sigonis. S. Iurois. S. Hildegarii. S. Walterii Rufi. S. Ascelini. S. Aiverdi. S. Hugoni filii Aucherii.
l.32 Anno ab incarnatione Domini millesimo XXXV, concurrentes II, indictione IIIa, epacta novem, terminus Paschȩ VI kalendas aprilis, dies domini Paschȩ III kalendas aprilis, luna ipsius diei XVII.
l.33 Dato in mense julio, anno IIII Henrici regis regni. Sunt preter ea huic testamento multa addita et coram testibus a domno Gaufrido supradicti GELDUINI filio deliberata atque
l.34 corroborata, que ante huic pagine non fuerunt inserta, licet a nobili GELDUINO fuerint ut cetera concessa. Ipse etiam domnus GAUFREDUS addidit ecclesiam quandam sancti GERVASII in prospectu
l.35 Blesis.

Bibliographie

LEX (Léonce), Eudes, comte de Blois, de Tours, de Chartres, de Troyes et de Meaux (995-1037) et Thibaud son frère (995-1004), Troyes, 1892, p. 165, n° 29.

PROU (M.), Recueil des actes de Philippe Ier, roi de France (1059-1108), Paris, 1908 (Chartes et diplômes relatifs à l'Histoire de France), p. 188-191, n° 75.

Responsable

M. Courtois

Comment citer cette notice

Acte n°2304 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°2304»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte2304/. Date de mise à jour : 29/03/12.