Blois, AD Loir-et-Cher, 16 H 109 n° 11

<< < / > >>

Numéro2262

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrenotice

Date1101(fiabilité :édition)

Lieunon identifié

DiocèseTours

RégionCentre

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche511   mm

Hauteur à droite509   mm

Largeur en haut292   mm

Largeur en bas291   mm

AuteurChapitre  de  SAINT-CALAIS  de  BLOIS

BénéficiaireAbbaye  de  MARMOUTIER

Regeste

Accord entre le chapitre de Saint-Calais de Blois et les moines de Marmoutier concernant les dîmes de Francheville.

Texte

l.1 Quoniam preteritorum memoria facile solet oblivionis violentia aboleri, utiliter providerunt majores patresque
l.2 nostri, a quibus statutos terminos transgredi salubriter inhibemur, ut quȩcunque noticiȩ successorum nostrorum intimari judica-
l.3-verimus utilȩ, nullatenus negligamus memoriȩ litterarum commendare. Illorum igitur sequentes salutiferum institutum,
l.4 presenti scripto posteris nostris intimamus, qualiter illustrissima comitissa Adila, Guillelmi senioris Anglorum regis fi-
l.5-lia, conjux autem Stephani incliti comitis palatini, et Majoris Monasterii amatrix ferventissima, adquietave-
l.6-rit nobis de canonicis Sancti Carileffi Blesensis decimationem parrechiȩ Francȩ Villȩ quam unacum viro suo nobis mona-
l.7-chis scilicet Majoris Monasterii donaverat. Cum ergo nobilissimus comes Stephanus, vir ejus, isset secunda vice in Jerusalem,
l.8 anno videlicet ab incarnatione Domini MCI, venit eadem illustrissima comitissa, domina et soror nostra Blesim et
l.9 inter memoratos canonicos atque nos hujusmodi concordiam de prefata decimatione fecit. Illi siquidem canonici
l.10 nobis antea decimationem memoratam calumniati fuerant, et ad comprobandum jus suum, litterarum sive cartȩ aucto-
l.11-ritatem ostenderant, qua ex dono comitis Stephani omnes decimationes exartorum quȩcunque in Silva Lognia fierent
l.12 sibi competere asserebant. Quod etiam donum antequam nos obedientiam illam Francȩ Villȩ extruxissemus, vel ȩdificare cȩ-
l.13-pissemus, in predicta foreste Silva Lognia, sibi factum a supramemorato comite Stephano comprobabant. Cui nos aucto-
l.14-ritati cum refragari vel obviare non potuissemus, interventu ejusdem domine nostrȩ Adelȩ, immo ipsa faciente, et ex-
l.15-cambium equipollens eis promittente ad hujusmodi concordiam cum ipsis venimus. Cum igitur in eodem castro Blesi Rodulfus
l.16 prior noster esset, vocavit eum ad se comitissa cum monachis qui cum eo erant, Bernardo scilicet panetario nostro cogno-
l.17-mento Flagello, et Gausberto Ludovici, Hugone de Alto, atque etiam domno Adelelmo Costardo, cujus interventu
l.18 ipsa beato MARTINO atque nobis eodem tempore non modicam partem bosci sui qui est inter Cambonem et Blesim ad
l.19 augendam ipsam obedientiam Cambonis dedit, sic liberam et quietam sicut vir ejus et ipsa reliquam ejusdem bosci partem habebant,
l.20 et ad se eos omnes venire fecit. Vocavit etiam omnes canonicos memoratos Sancti Carileffi, quorum hȩc sunt : Gundrannus, Odo,
l.21 Otbertus, Vulgrinus filius Hugonis, Gosfredus filius Ebrardi, Guarinus filius Martini, et utrosque tam monachos videlicet quam
l.22 etiam canonicos ante se in chorum ȩcclesie Sancti Carileffi convenire fecit. Ubi impetravit et obtinuit ab eis, promisso compe-
l.23-tente et equipollenti excambio, ut gratanter omnem illam calumniam nobis dimitterent, et quicquid in prefata deci-
l.24-matione juris sibi reclamabant in presentia ejus nobis benigne concederent, tali etiam pacto, ut si ipsa illis
l.25 excambium quod eis promittebat forte non redderet, ipsi tamen adversum nos querelam sepedictam nullatenus ab ea
l.26 die repeterent. Dimiserunt ergo inibi, ut dictum est, calumniam illam et gratanter nobis concesserunt illam decimationem ex inte-
l.27-gro deinceps a nobis absolute possidendam. Cujus rei testes sunt hi: ex parte monachorum, Giraldus de Co-
l.28-dreio, Hugo de Orceio, Ingelbaldus famulus, Balduinus de Rosdum, Petrus Barba, Petrus Bordunus, Rainaldus cocus, Gui-
l.29-nemarius carpentarius, Jarnegoius de Melvis, Gosfredus Rufus, Otbertus de Bugseria. Ex utrorumque vero parte testes qui
l.30 erant cum comitissa: Stephanus claviger, Giraldus presbiter, Paganus de Meuno, Guarinus nepos Rainerii capellani, Guarnerius da-
l.31-pifer, Andreas Barba, Ebrardus Arundius, Herveus Belonus, Rainaldus major, Gilduinus Rufus, Godinus de Algeria, et Hildegarius, frater ejus,
l.32 Bernardus forestarius, Dotoinus venator, Gosfredus joculator, Vitalis forestarius.

Notes

1

Bibliographie

MABILLE (E.), Cartulaire de Marmoutier pour le Dunois, Châteaudun, 1874, p. 60-62, n° 67.

Responsable

M. Courtois

Comment citer cette notice

Acte n°2262 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°2262»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte2262/. Date de mise à jour : 29/03/12.