Nancy, AD Meurthe-et-Moselle, 2 F 1 n° 3

<< < / > >>

Numéro223

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrebulle

Date06/12/1050(fiabilité :édition)

Lieunon identifié

DiocèseToul

RégionLorraine

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche620   mm

Largeur en haut460   mm

Largeur en bas455   mm

AuteurPape Léon IX

BénéficiaireAbbaye  de  BLEURVILLE

Regeste

Léon IX, pape, confirme les biens et les privilèges de l'abbaye de Bleurville.

Fac-similé

Texte

l.1 LEO, EPISCOPUS, SERVUS SERVORUM DEI, AECCLESIAE BEATORUM MARTYRUM BERTARII ET ATTALENI,
l.2 quae dicitur Bliderici Villa, positȩ in comitatu Sanctensi, et per eam sanctimonialibus ibidem perpetuo famulaturis, perpetuam in Domino salutem. Ad apostolatus nostri curam procul dubio creditur pertinere, ut venerabilia loca nostris apostolicis,
l.3 fiant munita, et nobis proficiat ad salutis augmentum, quod eis proficit ad tutaminis fulcimentum. Quapropter aequum et salutare visum fuit nobis ut predictam aecclesiam, a Rainardo comite suisque progenitoribus conditam, apostolicȩ aucto-
l.4-ritatis scuto muniremus, eamque in monastico ordine permanere decerneremus. Ea igitur auctoritate qua in terris licet indigni vice tamen fungimur beatissimi apostoli Petri, confirmamus et roboramus per hanc nostri apostolici privilegii
l.5 paginam, eidem sancto et venerabili loco, omnia que ab eodem Rainardo comite ejusque parentibus et ab aliis quibuscumque fidelibus Christi concessa vel concedenda sunt in perpetuum, prohibentes nostra apostolica auctoritate, ne unquam a monastico ordine
l.6 locus ipse auferatur sed semper sub regula sancti Benedicti permaneat, et nominatim illa quae ipse Rainardus comes huic loco pro sue remedio anime contulit, quarum quidem potestatum nomina, hic subscribi fecimus, integram videlicet Blide-
l.7-rici Villam cum aecclesia et omni integritate sua, Romaldi Villa cum omni integritate, Salsuris cum integritate, Panteni Villare cum omni integritate, alodum de Domno Basolo, Ligisdi Curtem cum integritate, Laion Masnil cum
l.8 omni integritate, alodum de Unzonis Curte. Post quorum bonorum firmissimam contraditionem sicut ipse predictus comes jam expetierat, eam a nobis dum in solo episcopatu Tullensi prefuimus consecrari, immo et consecrata est, ita et modo in apostolatus
l.9 culmine divina preeunte clementia misericorditer sublimati, constituimus idem illic ad laudem Dei ac sanctorum venerationem, deinceps congregationem sanctimonialium inviolabiliter stabiliri et sub beatȩ Dei genitricis ac virginis MARIAE
l.10 sanctique protomartyris Stephani Tullensis aecclesiae ditionem confirmari, eo tenore ut quicumque de ejus corporis posteritate Fontoniacum castellum justa hereditate possederit, advocatia ipsius loci solide habeat. Quod si forsan de ejus
l.11 [successi]onis progeniȩ nemo superstes remanserit, ad propinquiorem et natu majorem qui de stirpe avi ipsius Raimbaldi descenderit, ex cujus hereditate idem locus est inceptus, predicta advocatia proveniat, et annuatim in inventione
l.12 [sancti Stephani] debitum censum instituta congregatio ipsius loci pro subjectione persolvat, scilicet cereum unum XII denariis Tullensibus adpreciatum. Donum igitur abbatiae in manu episcopi Tullensis semper consistat et quaecumque [de
l.13 ejusdem prefati] Rainardi comitis stirpe in eodem coenobio idonea inventa fuerit, provisionem loci sub nomine abbatissȩ suscipiat, sin autem inibi nequiverit repperiri, de loco Sancti Romarici aliqua de ejus progenie digna ad abbatissam
l.14 [sumatur], et si etiam in his utrisque coenobiis nulla poterit inveniri, potestatem episcopus habeat, aut de eisdem locis aut de aliis infra Tullensem episcopatum aliam dignam personam perquirere, et in loco illo secundum Deum preficere. Si ergo,
l.15 quod absit, et quod fieri minime credimus, ab hac nostra apostolica sanctione discordare pertemptaverit, et precio aut alicujus precii commento non secundum Deum prelationem loci statuerit, aut locum destruere, vel de appendiciis imminu-
l.16-ere voluerit, habeat advocatus liberam potestatem adeundi regem ut ubi causas monasterii sagaciter exponat et hujus nostrȩ apostolicȩ preceptionis diruptionem innotescat et ut reformetur summopere studeat. Si vero
l.17 advocatus de facultatibus monasterii, vi aut malo ingenio quippiam diminu[ere v]oluer[it], aut etiam hanc nostram apostolicam confirmationem infringere conatus fuerit, commonitus a presule bis ac tercio, si cum justitia culpam emendare
l.18 voluerit advocatia sibi permaneat, at si contra episcopi ammonitionem vel excommunicationem incorrigibilis permanserit, advocatia careat et presul alium advocatum requirat qui fideliter loci defensionem provideat. Et ne aliquid
l.19 [de appenditiis ec]clesiae usurpare presumat, statuimus ut in festivitate sanctorum martyrum Bertarii et Attaleni ibidem detur ei servitium, videlicet modium I frumenti, modium I vini, et si vinum defecerit, III solidos monete ipsius
l.20 [pagi, et porcum du]orum annorum . Hinc vero de rebus vel justitiis abbatiae nullo modo se presumat, nisi forte ab abbatissa in adjutorium vocatus fuerit, et tunc pro sua presentia et adjutorio tertiam ejusdem abbatiae accipiat
l.21 [partem. Ut a]utem hujus rei confirmatio cautius imperpetuum firmiusque servetur, non nisi magnis precibus Leuchardis filiȩ ipsius jam sȩpedicti Rainardi comitis, et diligenti suorum consilio fidelium, scilicet Richuini
l.22 [et Cunonis atque] Vuidrici seu Teodaldi, utrique locorum, unum videlicet sanctȩ Tullensi aecclesiae, alterum predicto coenobio sua, prout visum est similia privilegia adsignavimus, quorum cautissimo testimonio, nec episcopi Tul-
l.23-lensis ledatur auctoritas, ne[c aecclesiae ancillarum Dei aliqu]a proveniat ab episcopo injusta incommoditas, [statuentes] apostolica [censura sub divini] judicii obtestatione, ut nullus imperator, nullus rex, nullus dux, nullus
l.24 marchio, nullus comes, nullus [vicecomes, nullus advocatu]s, nullus archiepiscopus, nullus episcopus et preterea nulla hominum persona cujuscumque sexus et aetatis, contra hanc nostrȩ apostolicȩ auctoritatis confirmationem et
l.25 constitutionem venire pertemptet, quod quic[umque fe]cerit, nostro apostolico anathematȩ usque ad satisfactionem dignam percussus existat, qui vero se custodierit et observaverit ad confirmationem et constituti-
l.26-onem, nostra benedictio accumuletur, et vitȩ aeternae particeps efficiatur.
l.27 [rota] [benevalete] (KOM).
l.28 DATUM VIII IDUS DECEMBRIS, per manus UDONIS Tullensis primicerii cancellarii et bibliothecarii sanctȩ apostolicȩ sedis,
l.29 ANNO DOMNI LEONIS VIIII PAPAE II, INDICTIONE IIII.

Bibliographie

JAFFE-LOEWENFELD, n° 4243.

BENOIT-PICARD (Père), Histoire ecclésiastique et politique de la ville et du diocèse de Toul, Toul, 1707, p. 120-121.

CALMET (Dom Augustin), Histoire de Lorraine.- Nancy : Leseure, 1745-1757.- 7 vol., t. 1, Pr, col. 427.

PARISSE (Michel), Bullaire de la Lorraine : jusqu'à 1198.- Nancy : Société d'Histoire et d'Archéologie de la Lorraine, 1969, (Annuaire de la Société d'Histoire et d'Archéologie de la Lorraine, t-à-p n° 69), p. 15, n° 35.

Chartes originales antérieures à 1121 conservées dans le département de la Meurthe-et-Moselle, Nancy, 1977, (Cahiers du CRAL ; 28), p. 60-62.

CHOUX (Jacques), Les bulles de Léon IX pour l'église de Toul, in Lotharingia, t. 2 (1990), p. 5-19, p. 15-17, n° 4.

BRIDOT (Jean), Chartes de l’abbaye de Remiremont des origines à 1231, 2e éd, Turnhout, 1997 (Artem), p. 59-63, n° 19.

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°223 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°223»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte223/. Date de mise à jour : 29/03/12.