Nancy, AD Meurthe-et-Moselle, 2 F 1 n° 1

<< < / > >>

Numéro222

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrebulle

Date12/05/1050(fiabilité :édition)

Lieunon identifié

DiocèseToul

RégionLorraine

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau bulle

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche790   mm

Largeur en bas505   mm

AuteurPape Léon IX

BénéficiaireUdon, doyen  de  TOUL

Regeste

Léon IX, pape, confirme à Udon, primicier, les privilèges accordés aux chanoines de la cathédrale de Toul.

Fac-similé

Texte

l.1 LEO, EPISCOPUS, SERVUS SERVORUM DEI, UDONI,
l.2 primicerio congregationis Sanctȩ Dei genitricis MARIȩ Sanctique protomartyris STEPHANI Tullensis ecclesiȩ, et per eum universis successoribus ejus atque cunctis confratribus tam prȩsentibus quam futuris
l.3 perpetuam in Domino salutem. Cum piȩ desiderium voluntatis, et laudandȩ voluntatis intentio apostolicis sit semper presidiis adjuvanda, cura est sollicitudinis [adhibe]nda, ut ea quȩ legaliter geruntur, et ȩquitatis
l.4 forme conveniunt, nulla valeant refragatione perturbari, sed inrefragabili jure Deo auctore debeant permanere, quia vero assidui famulaminis tui vigilantissima sollicitudo tua, nostrum sollicitare decrevit
l.5 apostolicum culmen, quatenus munimen apostolicȩ auctoritatis accommodaremus privilegio vestrȩ ecclesiȩ, inclinati precibus tuis ob id prȩcipue, quoniam priusquam ad summi pontificatus culmen transferremus, ejusdem ecclesiȩ frater
l.6 fuimus et episcopus, ejusdemque episcopatus procurationem, ob salutem et restaurationem ecclesiȩ apostolica auctoritate tuendȩ, sub nostro regimine adhuc detinemus, ob redemptionem nostrȩ animȩ, istud libertatis munus fratribus
l.7 ibidem Deo servientibus nostrȩ apostolicȩ auctoritatis privilegio donare et corroborare disposuimus, ut decanus et fratres electi electionem primicerii faciant sive decani, cantoris, librarii atque custodis ecclesiȩ
l.8 Sancti Stephani, id est mansionarii, ex illis quemcumque elegerint, et ab ipso episcopo et successoribus ejus expetierint, prebendȩ etiam donationem primicerio, decani et fratrum consilio concedimus, quemadmodum
l.9 pie memorie sanctus Gerardus antecessor noster disposuit et scriptis suis, atque imperiali precepto corroboravit, ut circas et vigilias non faciant propter perpetuas ecclesiȩ observantias, nisi in obsidione civitatis
l.10 ut ab exigendis et ab acomodandis ad nostram successorumque nostrorum caballis itinera omnino liberi sint, ut in propriis mansionibus eorum nulla transeuntium aut supervenientium nec in ipso adventu regio habeantur hospi-
l.11 -tia nec ulla potestas pro aliquo facto in eas violenter intrare presumat, ut quicumque in banno canonici vineas habeant, sine licentia vindemient, quia omnes pariter a monasterio nisi per licentiam egredi non
l.12 debent ideoque bannos ut alii observare non possunt, ut neque famuli fratrum vel intra claustrum servientes, neque prebendarii singulorum pro ullo facto bannum ad civitatem emendent. Sed si forte aliquid ipsi commiserint
l.13 ipsimet, domino episcopo de suis hominibus justitiam faciant, ut defunctis fratribus successores nostri res suas diripere non debeant, etiam si aliquod ministerium episcopi habuerint, sed omnia sua illis libere disponere
l.14 liceat. Porro si divino judicio aliquis fratrum subita ut sepe fit, morte preventus, de suis ordinare non poterit, totum mobile ejus, communi fratrum consilio ad salutem animȩ ejus disponatur, ab omnis potestatis banno sint
l.15 inmunes et liberi tam ipsi quam proprii nec in aliqua re bannum observent, nisi canonicum scilicet decani et prepositi sui. Concessimus etiam dum adhuc cum eis commoraremur, ecclesiam de Luciaco sub omni integri-
l.16-tate pro sollempnitate exequenda diebus vitȩ nostrȩ anniversario nostrȩ ordinationis die, unde ad perfectionem fratrum competens servitium exhibeatur quemadmodum inibi nostro jussu scriptum contineri videtur, et etiam post obitum
l.17 nostrum semper anniversarius dies recolatur. Reddidimus etiam eis villam Mundrival sub omni integritate cum appendiciis suis quȩ tempore predecessorum meorum militibus data erant in beneficium.
l.18 Medietatem vero Tranculfi Villȩ quoniam in prȩceptis ecclesiȩ habetur ex prebenda fratrum esse deberet vivente comite Riginardo non sine magno deliberationis conamine reddidimus. Quia vero eo mortuo, locum
l.19 et facultatem fratribus restituendi justitiam suam repperimus, totam prefatam villam ad mensam fratrum reddidimus et confirmamus. Dedimus etiam ad mensam fratrum et in Orcadis et in Pauniaco et quicquid in villa
l.20 Trociaco utriusque sexus et ȩtatis habere videbamur hominum. Confirmamus etiam illis ad aumentum prebendȩ Corniacam villam cum ecclesia et omni integritate sua quam adquisivimus ab Alberone
l.21 canonico et archidiacono nostro, quȩ omnia prȩfata tibi dulcissime fili, UDO, et per te tuis successoribus et cunctis confratribus inibi Deo servientibus tam prȩsentibus quam futuris concedimus,
l.22 et nostrȩ apostolicȩ auctoritatis privilegio confirmamus, statuentes apostolica censura sub divini judicii obtestatione, ut nullus imperator, rex, dux, comes, et prȩterea archiepiscopus, episcopus, et specialiter ipse
l.23 Tullensis quicumque pro tempore fuerit, seu etiam aliqua magna parvaque persona, contra hanc nostram apostolica auctoritate fultam corroborationem venire pertemptet, quod quisquis
l.24 ausus fuerit, nostri anathematis vinculo innodatus erit usque ad dignam satisfactionem. Qui vero custos et observator hujus nostri privilegii extiterit a Deo benedictionem consequatur,
l.25 et ȩternȩ vitae particeps efficiatur.
l.26 [rota] [benevalete] (KOM).
l.27 DATUM IIIIo idus maias, per manus Petri diaconi, bibliothecarii et cancellarii sanctȩ apostolicȩ sedis, anno domni LEONIS NONI papae IIo, indictione IIIa.
l.28 [sceau].

Bibliographie

JAFFE-LOEWENFELD, n° 4224.

BENOIT-PICARD (Père), Histoire ecclésiastique et politique de la ville et du diocèse de Toul, Toul, 1707, Pr, p. 123.

MARCHAL (abbé), Charte de franchise pour les chanoines de la cathédrale de Toul, in Journal de la Société d’Archéologie lorraine, 1854, p. 7-12, p. 9-10.

PFISTER (Christian), Bullaire de l'église de Toul, 1050-1198, in Mélanges d’histoire offerts à M. Charles Bémont par ses amis et ses élèves, Paris, 1913, p. 181-199, p. 193-196.

PARISSE (Michel), Bullaire de la Lorraine : jusqu'à 1198.- Nancy : Société d'Histoire et d'Archéologie de la Lorraine, 1969, (Annuaire de la Société d'Histoire et d'Archéologie de la Lorraine, t-à-p n° 69), p. 14, n° 30.

Chartes originales antérieures à 1121 conservées dans le département de la Meurthe-et-Moselle, Nancy, 1977, (Cahiers du CRAL ; 28), p. 57-59.

CHOUX (Jacques), Les bulles de Léon IX pour l'église de Toul, in Lotharingia, t. 2 (1990), p. 5-19, p. 7-11, n° 2.

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°222 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°222»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte222/. Date de mise à jour : 29/03/12.