Blois, AD Loir-et-Cher, 16 H 84 n° 19

<< < / > >>

Numéro2215

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrepancarte

Date1100(fiabilité :édition)

Lieunon identifié

DiocèseMans (Le)

RégionCentre

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche182   mm

Hauteur à droite180   mm

Largeur en haut402   mm

Largeur en bas396   mm

AuteurAdhémar  de  MOULINS

BénéficiaireLavardin, prieuré de Marmoutier

Regeste

Adhémar des Moulins mourrant donne la moitié de l'area du moulin de Nialchias.

Fac-similé

Texte

l.1 [Notum sit his qui] post nos futuri sunt habitatores ȩcclesiȩ sancti MARTINI quȩ est apud Lavarzinum, quod quidam vir nomine Hademarus de Molendinis veniens ad mortem donavit
l.2 [ecclesie sancti Martini] et nobis medietatem areȩ molendini apud Nialchias. Aliam autem medietatem jampridem ante plurimos annos dederat nobis auctorante
l.3 [domino suo Thoma de Genestia] quicquid nobis de ejus fevo donaret, testibus duobus viris Adelelmo de Rupe et alio Adelelmo Perchuino milite ejusdem Thome, ea con-
l.4-veniencia, ut a nobis sepeliretur idem Hademarus apud ȩcclesiam nostram cum ejus obitus adveniret, quod et fecimus. Pater autem ejusdem Hademari donaverat prefate ȩcclesiȩ
l.5 [sancti Martini apud] Villam Rellam VI arpennos terrȩ. Sed ipse Hademarus nunquam voluit hoc auctorare in vita sua. Veniens vero ad mortem, auctoravit nobis
l.6 [supradictam terram, cum] area molendini, et omni terra quam habebat circa domum nostram quȩ est apud Nialchias. Hec omnia annuerunt uxor ejus Letgardis, et [fi-
l.7-lii Theodericus, Rainaldus] et Stephanus, et filia ejus Richildis. Testes qui hoc viderunt et audierunt sunt hii: [Radulfus] frater supradicte uxoris Hademari, Adelelmus de Rupe, Odo frater
l.8 [ejusdem, Rainaldus] filius Gauscelini. Ex parte nostra fuerunt hii: Radulfus prior ejusdem celle sancti MARTINI, Constantinus monachus, Ebrardus de Nialchias,
l.9 [Gauffridus] famulus, Stephanus boverius, Eudo coquus, Odo famulus domni Radulfi prioris. Donationem areȩ molendini auctoravit Gausfredus Turmellus, et tȩrrȩ nostrȩ
l.10 [que circa] domum est, qui ibi advenit moriente Hademaro, eo quod de illius beneficio [eam] tenebat Hademarus. Census areȩ et terrȩ que circa domum est reddatur filiis
l.11 [Hademari in decollatione] sancti Johannis X denarii.

Notes

1

Bibliographie

METAIS (C.), Marmoutier, Cartulaire Blésois, Blois, 1889-1891, p. 92-93, n° 83 et 84.

Responsable

M. Courtois

Comment citer cette notice

Acte n°2215 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°2215»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte2215/. Date de mise à jour : 29/03/12.