Blois, AD Loir-et-Cher, 16 H 84 n° 14

<< < / > >>

Numéro2214

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrenotice

Date1066(fiabilité :édition)

Lieunon identifié

DiocèseTours

RégionCentre

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche417   mm

Hauteur à droite415   mm

Largeur en haut390   mm

Largeur en bas387   mm

AuteurFoucher, chevalier  de  VENDOME

BénéficiaireAbbaye  de  MARMOUTIER

Regeste

Foucher Richis de Vendôme donne aux moines de Marmoutier son alleu de Spinochias à 4 milles au sud du château.

Fac-similé

Texte

l.1 NOTUM SIT SUCCESSORIBUS NOSTRIS QUOD FULCHERIUS DE VINDOCINO, COGNOMENTO RICHIS, DIVINITATIS AMORE
l.2 compunctus, pro animae suae remedio dedit sancto MARTINO Majoris Monasterii, ad usum scilicet fratrum ibidem
l.3 omnipotenti Deo servientium, quendam in pago Vindocinensi quattuor fere milibus ab ipso castro a parte austra-
l.4-li procul situm alodum, qui Spinochias appellatur, ab omni calumnia omnique consuetudine seu alicujus redditus
l.5 exactione liberum atque absolutum, sicut ipse eatenus tenuerat. Donavit etiam eidem sancto, de terra quam juxta
l.6 eundem alodum in dominium habebat, arpennos circiter XXti, ea videlicet ratione, ut monachi sancti MARTINI
l.7 libere et quiete eos sicut ipsum alodum ȩterna possideant hereditate, nichil pro ipsis servitii aut consue-
l.8-tudinis persolventes, nisi tantum denariorum XXti censum, quem ipsi pro recognitione quo res firmior foret,
l.9 Fulcherio invito sua sponte immisere. Qui census, annis singulis ad festivitatem sanctae MARIAE
l.10 VIII kalendas aprilis a monachis persolvetur. Et si quicquam de eodem censu reddendo, tardi aut ne-
l.11-gligentes extiterint, salva supradictorum arpennorum donatione, id ipsum eis legaliter
l.12 liceat emendare. Ut vero donationis ejusdem h[ec] cartula certiorem videatur habere firmitatem,
l.13 ipsorum testium qui ad hoc videndum fuerunt producti nomina inferius annotata conti-
l.14-nentur per ordinem. [colonne1] Giraldus major de Gilliaco. Rainaldus presbiter de Sancto Leobino. Morandus de Vindocino. [colonne2] Durandus presbiter de Sancto MARTINO. Rotbertus Timonus servus Fulcherii. Fulchradus bastardus.

Notes

1

Bibliographie

METAIS (C.), Marmoutier, Cartulaire Blésois, Blois, 1889-1891, p. 104-105, n° 95.

Responsable

M. Courtois

Comment citer cette notice

Acte n°2214 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°2214»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte2214/. Date de mise à jour : 29/03/12.