Blois, AD Loir-et-Cher, 16 H 81 n° 38

<< < / > >>

Numéro2200

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrenotice

Date1070(fiabilité :édition)

Lieunon identifié

DiocèseTours

RégionCentre

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche29   mm

Hauteur à droite293   mm

Largeur en haut2   mm

Largeur en bas2   mm

AuteurEffridus Rufus, chevalier  de  VENDOME, et Hugues

BénéficiaireAbbaye  de  MARMOUTIER

Regeste

Effridus le Roux et Hugues donne aux moines de Marmoutier leurs alleux de Villiers. Effridus reçoit trois livres et Hugues vingt sous.

Fac-similé

Texte

l.1 Notum sit omnibus successoribus nostris quod quidam milites de Vindocino,
l.2 Effridus, Rufus et Hugo filius Herluini venerunt in capitulum
l.3 sancti MARTINI Majoris Monasterii, atque alodos quos apud villam
l.4 quȩ vocatur Villare habebant [ei]dem loco pro suarum remedio ani-
l.5-marum jure [perpet]uo concesserunt. Quod quidem ut fieret, do-
l.6-nantur [eis, uni] videlicet Effrido ad quem alodi proprie perti-
l.7-nebant IIItres denariorum librȩ, Hugoni vero a quo illos pridem
l.8 emerat ut doni auctoritatem ex sua parte firmaret XXti
l.9 solidi. Utrisque vero simul, nostri loci impenditur beneficium.
l.10 Hujus vero traditionis convenientia ut firmior in postero du-
l.11-raret, donum idem ipsi super altare sancti MARTINI posuerunt.
l.12 Nomina vero testium qui hȩc viderunt et audierunt, subtus notata sunt:
l.13 S. Acfridi, S. Hugolini qui hanc donationem fecerunt.
l.14 S. Guarnerii. S. Almarii. S. Rainaldi Succelli.
l.15 S. Odberti cellararii. S. Hilduini. [S.] Gualterii. S. G[iral]di.
l.16 Postquam hoc [factum] est, Nihardus supradicti Effridi filius, eandem alodorum
l.17 parte, quam idem pater ejus cum jamdicto Hugone Sancto Martino donaverat, calumniatus est. Qui
l.18 cum ab eadem calumnia gratis desistere nollet, Odo Sancti Martini monacus tandem cum eo ad con-
l.19-cordiam veniens, Vque ei solidos vice fratrum ut a cȩpta querela cessaret, dedit. Quibus acceptis, ab ap-
l.20-petitu calumniȩ declinans, donum quod pater ejus fecerat Sancto Martino ejusque monachis coram his testibus
l.21 perpetuo auctorizavit. S. Fulcherio de Turre, Huberto canonico Sancti Georgii,
l.22 Bernardo Nivella, Bernardo Stornello, Guismando et Nivelone hominibus Sancti Martini.

Notes

1

Bibliographie

TREMAULT (Ch. A. de), Cartulaire vendômois de Marmoutier, Vendôme, 1893, p. 26-27, n° 16.

Responsable

M. Courtois

Comment citer cette notice

Acte n°2200 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°2200»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte2200/. Date de mise à jour : 29/03/12.