Blois, AD Loir-et-Cher, 16 H 81 n° 26

<< < / > >>

Numéro2199

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrenotice

Date1054(fiabilité :étude diplomatique)

Lieunon identifié

DiocèseTours

RégionCentre

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche520   mm

Hauteur à droite532   mm

Largeur en haut260   mm

Largeur en bas258   mm

AuteurGradulfus le Blanc  de  MONTIGNY

BénéficiaireAbbaye  de  MARMOUTIER

Regeste

Gradulfus le Blanc donne aux moines de Marmoutier la main-ferme de Puteaux qui lui avait été restituée par Bouchard de Carêmes sur la requête du comte Thibaud de Blois.

Fac-similé

Texte

l.1 Notum sit omnibus Gradulfum Album de Montiniaco donasse Sancto Martino Majoris Monasterii et nobis monachis ejus totam suam manum-
l.2-firmam de Putellis, ita solutam et quietam, sicut Fulcherius Dives dederat eam Hersindȩ filiȩ suȩ in desponsalitio, quando despon-
l.3-savit eam prefatus Gradulfus. Hujusmodi donum factum est apud Capellam Blesensem ante comitem Tetbaldum, et ante comitem Gaufredum,
l.4 cognomine Martellum, qui ibi ambo convenerant ad faciendum inter se concordiam pacis. Hanc autem manumfirmam tenuerat Burchardus de
l.5 Caresmo in saisimento per XIIIcim annos super Gradulfum Album, antequam convenirent prefati comites ad supradictum locum. Et cum non
l.6 possent comites omnino inter [se] firmare pacem nisi treguam tantummodo, rogavit tamen comes Tetbaldus comitem Gaufredum
l.7 ut hȩc manusfirma injuste a Burchardo possessa redderetur Gradulfo. Vocavit itaque comes Gaufredus Burchardum, et monuit
l.8 eum ut redderet Gradulfo suam manumfirmam, quod et fecit ipse in eodem loco. Quȩ postquam reddita est ei, ilico donavit eam
l.9 sancto Martino in presentia amborum comitum et multorum nobilium virorum qui ibi aderant, et misit hujusmodi donum in manu dom-
l.10-ni Gualonis monachi nostri, qui tunc erat prepositus de Beziaco. Audiens autem quidam miles Guido nomine donasse Gradulfum
l.11 sancto Martino suam manumfirmam, cȩpit eam calumniari propter censum qui non fuerat ei redditus per XIIIcim annos. Census autem illius
l.12 terrae sunt sex solidi, et redditur ad forum Blesis, die festo decollationis sancti Johannis. De hoc censu judicaverunt comes Tetbaldus et co-
l.13-mes Gaufredus, quod debebat reddi plane id est sine emendatione, dicentes etiam bonum esse, si domnus Gualo monachus redderet totum
l.14 illum censum XIIIcim annorum, ad recognitionem de hoc quod vere accepisset revestituram illius manusfirmȩ. Quod et ita factum est. Venit
l.15 enim domnus Gualo ad Guidonem et fecit cum eo concordiam de illo censu, et perdonavit inde Guido pro anima sua Sancto Martino censum
l.16 Vque annorum, scilicet XXX solidos, et reddidit ei monachus censum octo annorum, scilicet XL et VIIIto solidos, et ita guerpivit ille suam
l.17 calumniam. Calumniatus est quoque hanc eandem manumfirmam Rainaldus filius Fulcradi, dicens quod Hersinda uxor jam sepedicti Gra-
l.18-dulfi inguadiaverat ei illam, propter duos modios frumenti quos reddiderat pro ea. Hos modios reddidit ei domnus Gualo, et ita
l.19 guerpivit et ipse omnem calumniam. Confirmavit etiam hanc donationem auctoritate sua comes Tetbaldus, et comes Gaufredus,
l.20 ut ratum esset in perpetuum, et firmiorem haberet stabilitatem ista cartula. Concessit quoque Lancelinus de casamento erat predicta ma-
l.21-nusfirma, et Burchardus de Caresmo qui tenuerat eam in saisimento, et nunc reddiderat eam Gradulfo. [colonne1] S. comitis Tetbaldi. S. comitis Gaufredi. [colonne2] S. Lancelini de Balgenciaco. S. Burchardi de Caresmo. S. Ingelbaldi Britonis.
l.22 Nomina cȩterorum testium morosum fuit scribere,
l.23 quia tot inde testes extiterunt, quotquot in illo conventu hoc videre vel audire potuerunt.
l.24 His ita expletis, postea perrexit domnus Gualo monachus noster ad Montiniacum et ibi concesserunt pariter libenterque hoc donum quod
l.25 fecerat Deo et Sancto Martino Gradulfus, Hersinda uxor sua et filii sui, Fulcherius, Petrus, Guido. Hoc viderunt, et
l.26 audierunt quotquot ibi aderant homines Gradulfi, et Benedictus Blacardus famulus monachi.

Notes

1

Bibliographie

MABILLE (E.), Cartulaire de Marmoutier pour le Dunois, Châteaudun, 1874, p. 94-96, n° 102.

GUILLOT (Olivier), Le comte d'Anjou et son entourage au XIe siècle, 2 vol., Paris, 1972, 1 : Etude et appendices. 2. Catalogue d'actes et index, t. 2, p. 110-11, n° 151.

Responsable

M. Courtois

Comment citer cette notice

Acte n°2199 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°2199»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte2199/. Date de mise à jour : 29/03/12.