Blois, AD Loir-et-Cher, 16 H 49 n° 36
Numéro2188
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrenotice
Date1070(fiabilité :édition)
Lieunon identifié
DiocèseTours
RégionCentre
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche298 mm
Hauteur à droite297 mm
Largeur en haut182 mm
Largeur en bas177 mm
AuteurRandanus ; Eudes Rufus de VENDOME
BénéficiaireAbbaye de MARMOUTIER
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2-docinum qui Villa Domini appellatur duos arpennos vineȩ Morenam et Mixticiam
l.3 nuncupatos. Hos Ingelbaudus Brito de Vindocino abstulit nobis cum jam homo obisset,
l.4 dicens eum servum suum fuisse. Cui et si carta contradiceret defuncti, nos tamen
l.5 concordare potius cum injustissimo pervasore quam placitare elegimus. Unde tam
l.6 illi quam et uxori ejus Hildegardi quatuor denariorum libras et decem solidos donavimus,
l.7 filiis quoque eorum primogenito nomine Wlgrino quinque solidos, Fulcherio et Paganello
l.8 tres denarios singulis. Hugo nihil inde accipiens venditionem parentum gratis auctori-
l.9-zavit. Ex quibus Ingelbaldus et Hugo ad nos in capitulum nostrum venerunt, donumque ibi
l.10 fecerunt de vineis ac super altare ȩcclesiȩ nostrȩ reportaverunt, quatuor reliqui aucto-
l.11-rizaverunt hoc apud Vindocinum, divisis in menbrana qui utrique auctoramento inter-
l.12-fuerunt. [colonne1] Testes de auctoramento Ingelbaudi et Hugonis: Wismandus de Superbolon, Fulcradus filius Gauscelini, Gausfredus frater ejus, Gundracrius bastardus. De nostris, Ulricus Perdriellus, Frodo medicus, Rotbertus hospitalarius, [colonne2] Giraldus Mucelus, Bernardus coquus, Nihardus, Constantius, Ursio, Odo quoci. [colonne3] De auctoramento Hildegardis, Wlgrini, Fulcherii, et Paganelli: Wismandus de Superbolon, Fulbertus thelonearius, Landricus cellararius noster de Vindocino, Havisus talemerarius.
l.13 His ita peractis, Odo Rufus in cujus terra vineȩ sȩpedictȩ consistunt, dicens eas emptas a nobis
l.14 venditiones inde XV solidos requisivit, quos sibi paciscentibus nobis, negavit se pro his
l.15 vineas nobis nisi sub vicario auctorizare, quo scilicet superstite quietas eas haberemus,
l.16 defuncto autem, aut ab Odone aut ab herede suo relevaremus. Verum hoc cum injustissimum
l.17 appareret, homini tamen satisfecimus, donantes illi decem solidos super prefatos XV atque ita vineas nobis in perpetuum auctorizavit in curia Hervei de Lavarzino, testibus istis: [colonne4] Herveo de Lavarzino, Avelina uxore illius, [colonne5] Matheo de Monte Aureo, Drogone fratre ejus, et primoribus de Lavarzino omnibus, qui tunc curiae inerant, [colonne6] Gauscelino monacho nostro de Buziaco tunc temporis preposito per cujus manum facta fuerunt haec omnia.
Notes
Bibliographie
SALMON (A.), Appendice au Livre des Serfs de Marmoutier, Tours, 1864 (Mémoires de la Société archéologique de Touraine, 16), p. 137-138, appendice, n° 15.
METAIS (C.), Marmoutier, Cartulaire Blésois, Blois, 1889-1891, p. 100-101, n° 92.
TREMAULT (Ch. A. de), Cartulaire vendômois de Marmoutier, Vendôme, 1893, p. 219-222, n° 128.
Responsable
M. Courtois
Comment citer cette notice
Acte n°2188 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°2188»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte2188/. Date de mise à jour : 29/03/12.