Blois, AD Loir-et-Cher, 16 H 20 n° 1

<< < / > >>

Numéro2178

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date19/03/1096(fiabilité :édition)

Lieunon identifié

DiocèseTours

RégionCentre

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche569   mm

Hauteur à droite574   mm

Largeur en haut310   mm

Largeur en bas305   mm

AuteurGilon, seigneur  de  CHATEAU-ANQUETIL

BénéficiaireAbbaye  de  MARMOUTIER

Regeste

Gilon, seigneur de Château-Anquetil, donne aux moines de Marmoutier ce qu'il avait à Maves, au pagus de Blois.

Fac-similé

Texte

l.1 Quam sit utilis elemosine largitio, multis modis scripturȩ sacre manifestat as-
l.2-sertio. Scriptum est enim: Sicut aqua extinguit ignem, ita elemosina extinguit peccatum. Item:
l.3 Redemptio animȩ viri, divitiȩ ejus. Et in libro Thobiȩ legitur, quod elemosina liberat a morte. Propheta quoque Da-
l.4-niel regi Nabucodonosor: Redime inquit peccata tua elemosinis. Dominus etiam de ipsa sic loquitur: Date ait elemosinam,
l.5 et omnia munda erunt vobis. Et item propheta: Absconde elemosinam in sinu pauperis, et ipsa orabit pro te. Quamvis ergo sit tam utilis
l.6 elemosinȩ fructus, utique pauperibus erogandȩ, discernendum tamen est quibus potissimum pauperibus eam debeamus erogare.
l.7 Sunt enim pauperes miseri, et regni celestis omnino expertes, et sunt pauperes beati, quorum regnum celorum est. Isti tantum rebus, illi autem non
l.8 solum rebus sed etiam spiritu sunt pauperes. Isti necessitate solum et non voluntate, illi vero voluntate sua et non necessitate, quia ut liberius
l.9 Christum sequi possent, propriis abrenuntiaverunt, et ejus qui pro eis pauper factus est pauperes effecti sunt. Hos itaque Christus precipit ut de mammona ini-
l.10-quitatis amicos nobis faciamus, a quibus recipiamur in eterna celorum tabernacula cum ab hac vita defecerimus. Hec igitur ego GILO nomine
l.11 in Britanniȩ partibus oriundus dominus Castri Ansquitilli, in Redonensi pago siti, militaribusque negotiis implicitus, cum a divine legis
l.12 predicatoribus audissem, et me peccatorum onere miserabiliter admodum opprimi, et usque ad ipsa quoque inferni claustra enormitate
l.13 meorum criminum demergi me tremebundus attenderem, secundum scripturȩ sacrȩ superius prolata testimonia statui peccata ipsa elemosinis
l.14 redimere, et sic animam meam a morte quam michi eadem preparaverant liberare, egregium illud genus pauperum monachos scilicet
l.15 egregii confessoris Christi Martini de Majori monasterio pre ceteris eligens, et eis ex facultatibus meis quandam portiunculam
l.16 gratanter impertiens. Nono itaque die a dedicatione ȩcclesiȩ ipsius predicti cenobii ab URBANO papa glorioso sollemniter adimpleta,
l.17 veniens in capitulum eorumdem fratrum accipiensque beneficii ipsorum societatem, dedi Deo et beato Martino atque ipsis pro mea et parentum
l.18 meorum animabus quicquid prorsus habebam sive in dominicatura mea et proprietate, sive quolibet alio modo apud villam quȩ Madiva nuncu-
l.19-patur in Blesensi pago sita, tam in ȩcclesia et decimis et omnibus omnino ad ipsam pertinentibus, quam etiam in domibus, vineis, pratis, terris cultis,
l.20 et incultis, et quibuslibet prorsus aliis. Ea videlicet ratione prefatam villam eis tradidi et concessi, ut ita liberam et quietam jure
l.21 perpetuo deinceps eam cum omnibus consuetudinibus et redibitionibus suis, possideant, sicut ego ipsam eatenus possederam, ita videli-
l.22-cet, ut quicumque inde sive emptione, sive dono, sive in fevo, sive quolibet alio modo aliquid de me tenebant vel habebant,
l.23 eodem modo post hac a beato Martino et ejus monachis teneant et habeant et redibitionum ac servitiorum et subjectio-
l.24-nis consuetudines universas quas hactenus mihi impendebant sive impendere jure debebant, ipsis Dei servis de cetero
l.25 impendant, et idem ipsi quicquid omnino juris et dominationis in eadem villa habueram, in perpetuum absque ullius contradictione pos-
l.26-sideant. Cujus rei donum primo posui in manu venerandi abbatis tunc temporis BERNARDI, ac deinde, illud super altare dominicum
l.27 obtuli. Cui rei testes subnotatos adhibui, Alanum filium comitis Conani, Hamelinum de Cornilliaco, Guillel-
l.28-mum decanum, Roeium de Puteolo, Richardum filium Haimonis, Haimonem filium Maini, Ivonem filium Urvo-
l.29-dii.
l.30 Non longe post concessit hoc ipsum donum filius ejus Gausfredus cognomento Brito de Galardonocastro, apud ipsum castrum
l.31 accipiens inde XII libros Carnotensis monetȩ a domno Bernardo, monacho, panetario nostro, cognomine Fla-
l.32-gello. Cujus concessionis testes sunt, Teduinus monachus prepositus noster de Carnoto, et Albericus famulus ejus, Rotbertus
l.33 miles de Hanchiis, Hugo filius Rotberti.

Notes

1

Bibliographie

METAIS (C.), Marmoutier, Cartulaire Blésois, Blois, 1889-1891, p. 78-79, n° 68.

Responsable

M. Courtois

Comment citer cette notice

Acte n°2178 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°2178»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte2178/. Date de mise à jour : 29/03/12.