Rennes, AD Ille-et-Vilaine, 6 H 34 n° 3

<< < / > >>

Numéro2168

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrenotice

Date1104(fiabilité :texte)

Lieunon identifié

DiocèseTours

RégionCentre

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche420   mm

Hauteur à droite425   mm

Largeur en haut520   mm

Largeur en bas500   mm

AuteurHervé, chanoine  de  SAINT-MARTIN  de  TOURS

BénéficiaireAbbaye  de  MARMOUTIER

Fac-similé

Texte

l.1 Scriptum est non debere mutari terminos quos statuere patres nostri. Quam nos monachi scilicet Majoris Monasterii sententiam sequentes, sicut patres nostri salubriter statuerunt litteris stradendum quicquid fieret, quod posterorum memoria esset dignum
l.2 posteris precipue nostris presenti scripto notificare curavimus, qualiter presbiteragium ȩcclesie Erbreacensis venerit in jus Beati Martini Majoris Monasterii atque nostrum. Canonicus igitur quidam Beati Martini de Castro Novo quod Turonus situm est
l.3 Herveus nomine ecclesie prefate Erbreacensis aliquando presbiter fuerat, et de precessorum suorum jure illud habens adhuc ipsam et presbiteragium ejus in manu sua tenebat, atque presbiterum suum sub se in ipsa aecclesia habebat. Tactus itaque Dei nutu
l.4 gravi infirmitate, atque inde mori expavescens, apud Majus Monasterium nostrum factus est monachus, deditque Deo et beato Martino atque nobis ipsam aecclesiam et presbiteragium illud suum quod habebat in ea, cum omnibus ad illum pertinentibus.
l.5 Quod audientes milites quidam Normannus scilicet, Frotgerius atque Adamus fratres atque ipsorum filii, calumniati sunt nobis ipsum donum, et quia viri fortes et parrechiani ipsius ȩcclesie erant, et in ipsa aecclesia eadem non modicam partem
l.6 habebant violenter illud nobis multo tempore abstulerunt, quamquam episcopus Redonensis Marbodus nomine nobis concessisset atque per litteras suas auctorizavisset tam ȩcclesiam ipsam quam et presbiteragium cum
l.7 universis pertinentibus ad ipsum. Evoluto autem aliquanto tempore, contigit prefatum Normannum egritudine, qua et mortuus est infirmari. Imminente ergo mortis periculo petiit a domno Rivallonio et
l.8 fratribus nostris apud Vitreium castrum degentibus ac monachatum suscipi, et imperavit. Susceptus itaque memoratam calumniam non solum dimisit, sed et insuper nobis tam ȩcclesiam quam presbiteragium cum omnibus ad ipsum pertinentibus
l.9 concessit, et auctorizavit, et sic demum obiit. Post mortem ergo ejus filii illius quorum hec sunt nomina Hamelinus, Paganus, et Andreas, unacum Frogerio fratre patris eorum atque filiis ejus Gualterio et Botardo atque Evano de Sancto
l.10 Germano qui filiam Normanni ipsius habebat in conjugem, una etiam cum Adamo altero patris ipsorum fratre et filiis ipsius Tetbaldo et Pagano, attendentes caritatem, quam fratres nostri superius memorati patri suo inpenderant,
l.11 Vitretum venerunt, atque in domo canonicorum Sancte Mariae, in presentia scilicet Andreȩ ipsius castri domini, et Agnetis uxoris ejus, atque filiorum ipsorum Rotberti, Gervasii, et Elie, quod pater suus fecerat assentientibus suprascriptis
l.12 patruis et cognatis, similiter fecerunt. Universi ergo superius descripti primum calumniam quam nobis eatenus de ecclesia memorata et presbiteragio atque omnibus ad ipsum pertinentibus fecerant, penitus ibi dimiserunt, et quod nullatenus eam
l.13 repeterent vel iterarent spoponderunt, ac deinde ipsa omnia pro anima defuncti supradicti, ceterorumque parentum suorum atque suis animabus Deo et beato Martino atque nobis per manus fratrum nostrorum, domni Rivallonii scilicet et Vitreacensis cellȩ
l.14 prioris, et domni Hervei cujus ȩcclesia ipsa fuerat, qui ambo presentes erant ibi, concesserunt. Fecerunt tamen hoc tali pacto, ut dominus Vitreacensis Andreas mediator inter illos et nos esset, ne scilicet amplius eorum res vel omines absque gratuita
l.15 ipsorum licentia reciperemus, neque ipsi ultra nobis injurias facerent, aut calumniam de memoratis rebus. Quod viderunt et audierunt isti. De clericis, Rotbertus canonicus, Teodericus, Herveus, Ancestus nepos ejus, et Othgerius filius Guidonis et alii
l.16 plures. Ex laicis autem, Guarnerius villicus, Gauffredus frater Berni, Gauffredus Malus Doctus, Giraldus de Superpontem, Gauscelinus corvisarius, Hugo vicarius, Gauffredus de Metiaco, Jarnigonius filius Piroti, et Orricus frater ejus. Hoc peracto
l.17 et saisita ecclesia et presbiteragio a predictis fratribus nostris, cepit calumniari nobis ipsa omnia Claritia uxor Eudonis filii Almodii cum filiis suis. Cujus ad hoc usque processit malitia, ut die quadam cum domnus Rivallonius atque Herveus
l.18 fratres nostri in eadem ecclesia missas celebrare vellent, et ante sacrum altare starent, illa in cancellum omnia pudore muliebri impudenter abjecto, domnum Herveum monachum baculo in capite vulneraret, et ad terram
l.19 prostraret. Pro quo sacrilego reatu statim a clientibus domini Andree qui forte presentes erant, capta, atque Vitreum ducta est et in carcerem missa. Cui filii et parentes sui subvenire satagentes, in aulam domini Andreȩ
l.20 venerunt, et in emendationem forisfacti Claritiae illius episcopo Marbodo, et Pisce qui vices archidiaconatus tunc agebat, pro Rodulfo, annuentibus domino etiam Andrea et uxore illius ac filiis huic concordie, adquiescentibus
l.21 necnon etiam nobis forisfactum illud perdonantibus omnem illam quam nobis intulerant calumniam, universi, Claritia videlicet et filii ejus Algerius, Tedhellus, Gauffredus Bertramnus atque Ginguoneus, et avunculus
l.22 ipsorum Tetbaldus dimiserunt, et in manu domini Andreȩ suis manibus positis per fidem suam promiserunt se nullam deinceps nobis illaturos calumniam, vel injuriam pro ecclesia Erbreiae et presbiteragio atque omnibus ipsi
l.23 pertinentibus. Simul etiam concesserunt Deo et beato Martino atque nobis ipsa omnia, et sic demum pro commisso piaculo suprascripto, coram ipso sancto altari verberata est in satisfactione, erga Deum, eadem Claritia. Cui pactioni sive
l.24 concessioni interfuerunt isti. De militibus Frotgerius, filius Tetbaldi, Hamelinus, filius Normanni, Paganus frater ejus, Rainerius Edus, et alii plures. De aliis, Guarnerius villicus, Rivallonius de Poceio, Gauffredus de Metiaco, et alii
l.25 plures. Sciendum quod post hec omnia dedit eis domnus Rivallonius sponte sua in caritate XX solidos Andegavenses, et tres quaterios sigale. Postea iterum calumniati sunt nobis ecclesiam et presbiteragium filii Gauffredi de
l.26 Landa, Rivallonius scilicet semper, atque Rangerius. Postmodum autem acceptis a domno Rivallonio sepedicto fratre nostro XX solidis Andegavensibus atque uno sigale quarterio, apud Vitretum in domo Bilici bucherii, qui dena-
l.27-rios ipsos pro illis suscepit, omnem illam calumniam testibus his dimiserunt, atque insuper quicquid fuerant calumniati gratanter nobis concesserunt, Bilico ipso, Almodio filio Bergiȩ, Frotgerio, et Giroardo fratribus ejus. Ubi etiam
l.28 Rivallonius, Piscis, et Rainerius cognomento Edus, et Bodinus de Ceresiaco totum hoc sub eisdem testibus similiter nobis concesserunt. Actum ab incarnatione Domini anno MCIIII.
l.29 Notum sit omnibus presentibus et futuris quod Gauterius de Paleriis dedit Deo et Beato MARTINO Majoris Monasterii ad usum fratrum de Vitriaco presbiteragium quod habebat in aecclesia de Monasteriis, et suam propriam decimam quam tenebat in Paleriis pro anima sua et anteces-
l.30-sorum suorum. Ut autem hoc donum constans et firmum in perpetuum haberetur, dederunt ei fratres de Vitriaco X libras in caritate. Petivit tamen ut si vellet monachatum accipere, sibi concederetur, vel filio suo quando habilis esset
l.31 ad accipiendum, et interim usque ad X annos doceretur a monachis et procuraretur solo victu scilicet sine pannis. Post X vero annos si in proposito accipiendi monachatus perseverare vellet, ex toto usque ad XV annos procuraretur.
l.32 Sin autem uterque pater videlicet et filius monachatum renueret, predictum donum C solidis augmentaretur. Hanc petitionem concesserunt monachi et compleverunt.

Notes

1

Responsable

M. Courtois

Comment citer cette notice

Acte n°2168 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°2168»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte2168/. Date de mise à jour : 29/03/12.