Nancy, AD Meurthe-et-Moselle, H 2427

<< < / > >>

Numéro215

Fiabilité de l'actedouteux

Genrecharte

Date966(fiabilité :texte)

Lieunon identifié

DiocèseMetz

RégionLorraine

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau sceau pendant perdu

Etat de la traditionpseudo-original

Hauteur à gauche497   mm

Largeur en bas437   mm

AuteurComte Sigeric et Betta son épouse

BénéficiaireAbbaye  de  VERGAVILLE

Regeste

Le comte Sigeric et son épouse Betta font construire en l'honneur de Notre-Dame un monastère pour des moniales à Vergaville et lui attribuent une partie de leurs biens dans les comtés de Sarrebourg, de Destry et de Mortagne.

Texte

l.1 IN NOMINE PATRIS ET FILII ET SPIRITUS SANCTI. EGO SIGERICUS, CUM CONJUGE MEA BETTA, COGITANS PRO REMEDIO ANIME MEE, NECNON DE EVANGELICA ET APOSTOLICA PERFECTIONE,
l.2 trado ad monasterium meum quod construximus in honore sanctȩ Mariȩ necnon omnium sanctorum ubi [sanctimoniales sub regula in habitu] conversandum misimus, partem proprietatis nostre quam ex ejus parentum successione adeptus sum in illis
l.3 et illis locis : hoc est in comitatu Saraburg, ubi venerabilis Odacher cognoscitur preesse, in villa Widirgosdeldorf, VIII mansos cum omnibus appendiciis suis et decimis, ecclesiam in honore sancti Petri
l.4 constitutam, molendinum unum cum pratis, pascuis, silvis, agris cultis et incultis, aquis aquarumve decursibus, exitibus et reditibus, feni videlicet XIIcim carradas, silvam ad C porcos saginandos, et in
l.5 eisdem manssis partem vineȩ, que omnia sicut in dominicatura mea tenebam, cum banno et omnibus commanentibus, prefato monasterio trado. Insuper Adgundirsdorf et Willardesdorf et Geberesdorf alios
l.6 VIIIto mansos cum commanentibus et totis appendiciis, ejusdemque banni silvam ad CCtos porcos saginandos, fenum ad XXti carradas. In villa Liezdorf, III mansos cum omnibus appendiciis suis, et partem
l.7 decimȩ, fenum ad VI carradas, silvam ad CCCtos porcos alendos. In villa Rorbach, mansum unum cum toto servitio, pratum ad L carradas, forestum ad L porcos pastinandos. In commi-
l.8 comitatu Dextroch, ubi Teodebertus presidet, predia que eidem uxori mȩȩ jure dotis ab Hincmaro provenerunt. In villa Zuzelinga, mansos XXI, cum omnibus appendiciis suis, cultis et incultis,
l.9 vineis, pascuis, pratis, silvis, aquis vel earum decursibus, cum medietate ecclesiȩ. In villa Castello dictȩ, sancto Martino consecratam ac capellam in honore sancti Dionisii, cum propriis decimis, vineis ad ducenta
l.10 modia, feni ad XXXta carradas, silvas ad DCCC porcos pastinandos, cuminas ad Lta modia seminanda, et ad avenam similiter, molendinum I et bannum similiter. Item in eodem commitatu,
l.11 ad Domnum Juvinum, VIIII mansos cum omnibus appendiciis, quoque et ecclesiam, molendinum I, fenum ad XXXta carradas, silvam ad L porcos. In Tullensi parrochia, in comitatu Mortisna, ubi
l.12 Regimboldus preest, ecclesiam Roserolis. Item in eodem comitatu, predium Northramcurth cum subjacentibus, molendinum I, silvam ad CCC porcos. Hec omnia supra recitata ad predictum cȩnobium
l.13 ejusque habitatricibus inibi Deo servientibus, dono, trado, atque potestativa manu transfirmo, ut habeant, teneant, atque jure perpetuo possideant, excolent, et exerceant, atque pro libitu in
l.14 eisdem possessionibus supra adnotatis ministeriales suos, videlicet villicum et scabinionem et ceteros officiales constituant. Ea tamen condicione, ut isdem locus sub nostra ad tuendum legimina in evum
l.15 procreatione habeatur, et filio nostro Deoderico et suis heredibus hoc committimus, nulla illis auferendi vel vendendi concessa licentia. Si quis autem coheredum nostrorum, quod fieri non credo, huic nostre tra-
l.16-dicioni conaverit contraire, aut voluerit infringere, cogitet et recogitet, si stabiliri et firmari aliquid suorum velit decretorum, et nostre dispositioni nil contraeat, sed inviola-
l.17-bilem esse permittat. Si autem perduraverit in sua malicia, ad publicum fiscum auri pondo mille persolvat, insuper quod conaverit irritum fiat. Hoc quoque ut firmum sit stabileque
l.18 permaneat, hanc tradicionis cartulam fieri fecimus, coramque scabinionibus roborari stipulatione subnixa in publico placito. Actum in loco ipso, adstantibus clericis laicisque viden-
l.19-tibus. Nomina eorum qui hoc viderunt, subtus tenentur impressa : signum Sygerici comitis, qui hȩc fieri jussit, signum domine Bette, que simul cum eo consensit, signum Odachri comi-
l.20-tis, signum Hartuici scabinii, signum Deoderici, signum Wipli. Testes : signum Adelonis, signum Reginhari, signum Azichonis, signum Theothberti comitis, signum Sigiberti scabinii, signum Lampizonis,
l.21 signum Egenonis, signum Reginboldi comitis, signum scabinii Ruozelini, signum Raginhelmi. Regnante Octone imperatore primo, anno ab incarnatione Domini DCCCCLXVI, indicti-
l.22-one VIII, episcopatus Deoderici primi. Ego Lambertus filius ipsorum, jussu predicti Octonis imperatoris, ad vicem cancellarii scripsi et subscripsi.
l.23 [sceau].

Bibliographie

CALMET (Dom Augustin), Histoire de Lorraine.- Nancy : Leseure, 1745-1757.- 7 vol., t. 2, Pr, col. 378-379.

Chartes originales antérieures à 1121 conservées dans le département de la Meurthe-et-Moselle, Nancy, 1977, (Cahiers du CRAL ; 28), p. 40-42.

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°215 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°215»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte215/. Date de mise à jour : 29/03/12.