Paris, AN, K 21 n° 2/4

<< < / > >>

Numéro2140

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date22/09/1112(fiabilité :texte)

Lieunon identifié

DiocèseCarcassonne

RégionLanguedoc-Roussillon

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche205   mm

Hauteur à droite200   mm

Largeur en bas255   mm

AuteurArnaud  de  MARCELENCS

BénéficiaireChapitre cathédral  de  CARCASSONNE

Regeste

Arnaud de Marcelencs donne au chapitre cathédral de Carcassonne un alleu situé dans le comté de Carcassonne.

Texte

l.1 In nomine Domini. Ego Arnaldus de Marcelencs dono et laudo me ipsum Deo et Sancto Nazario sedis Carcassone per canonicum faciendum, et dono eidem Sancto Nazario et canonicis suis
l.2 presentibus atque futuris totum alodium meum quod habeo et habere debeo in comitatu Carcassense, in ipsis villis et earum terminiis atque locis que subterius scripti sunt.
l.3 Hoc est ad ipsam Chaunam de Podio Marino unam petiam de terra, que affrontat de altano in summo poiorum in alodio Petri Ramundi et parentum ejus, de
l.4 meridie et circio in rego Rivul Romani et in honore Petri Ramundi et parentum ejus, de aquilone in honore sancte Marie Crasse et in Chauna Podii Marini.
l.5 Medietas hujus terre est in terminio Sancti Vincentii, et alia medietas est in terminio Sancti Andree de Marcelencs. Et in eodem terminio Sancti Andree, in loco
l.6 quem vocant Petra Fita, dono terciam partem unius campi, qui affrontat de altano in honore Petri de Monte Irato et parentum ejus, de meridie in honore ho-
l.7-minum de Monte Irato et in via, de circio in via que discurrit de Carcassona, de aquilone in honore Bernardi Guillelmi et Petri Guillelmi et fra-
l.8-trum illorum. Et in eodem terminio ad podium Semyr, aliam petiam terre, que affrontat de altono in honore de me donatore et heredum meorum, de meridie in
l.9 in honore Petri de Monte Irato et fratrum ejus et de me ipso et in gotina, de circio in honore Petri de Montirad et fratrum ejus, de aquilone in honore Petri
l.10 Ramundi. Et juxta istam dono unum morcellum de terra, qui affrontat de altano in honore Bernardi Guillelmi et Petri Guillelmi et fratrum eorum et Arnal-
l.11-di Sigerii et in gotina, de meridie in honore Petri Guillelmi et Bernardi Guillelmi et fratrum eorum et Petri de Montirad, de circio in honore Petri de Montirad, de
l.12 aquilone in me donatore et in gotina. Et in eodem loco atque terminio aliam petiam terre, que affrontat de altano in alodio Sancti Andree, de meridie in me do-
l.13-natore et in gotina, de circio in honore Arnaldi Sigerii, de aquilone in honore Bernardi Amelii. Et in eodem terminio ad Petram Rotundam, aliam peti-
l.14-am terre, que affrontat de altano in alodo Sancti Andree, de meridie et de circio in honore Petri Ramundi, de aquilone in gotina et in me donatore et Arnaldi
l.15 Sigerii. Et in ipsa villa de Marcelencs, dono terciam partem de uno airal ad ipsam fontem, et affrontat de altano et de circio et de aquilone in ho-
l.16-nore Petri Adalberti et fratrum ejus, de meridie in honore Arnaldi Sigerii. Stefanus vero de Marcelencs donat mihi in natale Domini tres medalas per
l.17 unum paucum de mansione quem tenet de me. Et in ipsa eadem villa de Marcelencs, dono unum mansum, qui affrontat de altano in honore Stefa-
l.18-ni Petri, de meridie in airal sive in chyntano, de circio in honore Arnaldi Sigerii et infantum, Ugonis, Sigerii, et in Stefano Petro et Bernar-
l.19-di Guillelmi et Petri Guillelmi et fratrum eorum, de aquilone in honore Petri Ramundi. Et in eodem terminio unam faixam terre, que affrontat de altano in honore Petri Ra-
l.20-mundi, de meridie in via et in Petro Ramundi, de circio in honore Bernardi Amelii, de aquilone in honore Stefani. Et in eodem terminio ad Planellos, aliam petiam
l.21 terre, que affrontat de altano in honore Bernardi Guillelmi et Petri Guillelmi et fratrum eorum, de meridie et circio in honore Stefani, de aquilone in honore Stefani Petri. Et in
l.22 eodem terminio ad Agual, aliam petiam de terra, que affrontat de altano in honore Stefani Petri, de meridie in rego, de circio in honore Bernardi Amelii, de aquilone in
l.23 in honore sancti Nazarii et in poio. Et in eodem terminio ad locum quem vocant Berengier, aliam petiam terre, que affrontat de altano in honore Stefani Petri, de
l.24 meridie in honore Bernardi Adalberti, de circio in honore Stefani Petri, de aquilone in honore Stefani Pontii qui fuit condam. Et in eodem terminio ad Pyrum, aliam
l.25 petiam terre, que affrontat de altano in via que discurrit de Montelong ad Marcelencs, de meridie in honore Stefani Petri, de circio et aquilone in honore Ste-
l.26-fani Pontii. Et in eodem terminio ad Planas, aliam petiam de terra, que affrontat de altano in honore Bernardi Guillelmi et Petri Guillelmi et fratrum eorum et Arnal-
l.27-di Sigerii, de meridie in honore Guillelmi Pontii, de circio in via et in me donatore, de aquilone in honore sancti Nazarii et Bernardi Guillelmi et Petri Guillelmi et
l.28 fratrum eorum. Et in eodem loco aliam petiam terre, que affrontat de altano et circio in honore Bernardi Guillelmi et Petri Guillelmi et fratrum eorum, de meridie in honore
l.29 Arnaldi Sigerii, de aquilone in honore sancti Nazarii. Sicut superius scriptum est, sic dono et laudo atque concedo, sine inganno omni tempore. S. Arnaldi
l.30 predicti de Marcelencs, qui sic istam cartam firmavit. S. Bernardi Raimundi. S. S. Stefani Pelosa. S. Bernardi Arimandi
l.31 de Montlong et fratrum ejus, Raimundi atque Petri. Willelmus scripsit jussione predicti Arnaldi de Marcelencs,
l.32 anno millesimo CoXIIo incarnationis dominice, X kalendas octobri, feria VI, renant Lodovico, FRANCORUM rege.

Responsable

M. Courtois

Comment citer cette notice

Acte n°2140 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°2140»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte2140/. Date de mise à jour : 29/03/12.