Paris, AN, K 21 n° 1/10

<< < / > >>

Numéro2132

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrenotice

Date16/01/1110(fiabilité :édition)

LieuParis et Le Bec-Hellouin(lat :capitulo Sanct? Genovefe; capitulo sanct? Mari? Becci)

DiocèseRouen

RégionNormandie (Haute)

Supportparchemin

Chirographieen haut

Sceau sceau pendant perdu

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche194   mm

Hauteur à droite186   mm

Largeur en haut256   mm

Largeur en bas256   mm

AuteurAbbaye  de  SAINTE-GENEVIEVE  de  PARIS

BénéficiaireAbbaye  de  LE BEC-HELLOUIN

Regeste

Le chapitre de Sainte-Geneviève de Paris échange avec l'abbaye du Bec des terres sises à Vernon et à Gamilly, pour des biens situés à Auteuil et à Paris.

Texte

l.1 Agnoscant universi prȩsentes et posteri quȩ et qualiter facta est commutatio inter canonicos sanctorum apostolorum PETRI et PAULI
l.2 et Sanctȩ GENOVEFȨ precipuȩ virginis, atque inter monachos monasterii Sanctȩ MARIȨ Becci. Stephanus igitur decanus et universus canoni-
l.3-corum conventus suprascriptȩ ȩcclesiȩ, quicquid habebant et quicquid alii de illis tenebant seu in feudo seu alio aliquo modo apud
l.4 Vernon castrum et apud villam Gamilliacum, vel etiam quicquid vi aut fraude fuit illis inde ablatum, monasterio Sanctȩ MARIȨ Becci
l.5 et monachis in eo Deo servientibus, concesserunt perpetuo jure possidendum. Similiter abbas Willelmus et universa congregatio
l.6 Beccensis monasterii, quicquid habebant et quicquid alii de illis tenebant seu in feudo seu alio aliquo modo apud Altoilum villam
l.7 et apud civitatem Parisium, in servis et ancillis, in censu, in vineis et terra arabili, cum justicia et cum omnibus consuetudinibus
l.8 quas ibi habebant, vel etiam quicquid vi aut fraude fuit illis inde ablatum, ȩcclesiȩ Sanctȩ GENOVEFȨ et canonicis in ea Deo servi-
l.9-entibus concesserunt perpetuo jure possidendum. Acta sunt hȩc publice in capitulo Sanctȩ GENOVEFE, anno incarnationis
l.10 dominicȩ millesimo centesimo nono, IIII idus januarii, regnantibus atque hȩc eadem confirmantibus Ludovico rege Francorum,
l.11 anno regni sui secundo, et Heinrico rege Anglorum et duce Normannorum anno regni sui decimo. Prȩsentibus Stephano
l.12 decano, Bernardo precentore, Gisleberto thesaurario, Claro sacerdote, Widone sacerdote, Landrico, Ursione, Roberto,
l.13 diaconibus; Frederico, Alberto, Heinrico, subdiaconibus; Giroldo, Odone, Alberico, pueris, cum cȩteris canonicis. De monachis:
l.14 Bosone sacerdote, Balduino de Tornaco, Rodulfo cellarario, Ricardo subdiacono. Testes ex parte canonicorum: Heinricus
l.15 major, Balduinus cellararius, cognomine Paganus, Landricus camerarius, Germundus censarius, Stephanus coquilla, Belotus filius Rainardi,
l.16 Stephanus Bidun. Testes ex parte monachorum: Willelmus de Malavilla, Willelmus de Becco Ricardi, Heldegarius de Gornaco.
l.17 Postea vero, XVII kalendas februarii, suprascripti anni, retractata sunt hȩc et confirmata in capitulo Sanctȩ MARIȨ Becci, prȩsen-
l.18-tibus ejusdem cȩnobii abbate Willelmo, Baldrico priore, Rogerio prȩcentore, Sefredo thesaurario, Rodulfo camerario,
l.19 cum cȩteris monachis; et de canonicis: Claro sacerdote, et Gisleberto thesaurario. Testes ex parte monachorum: Gaus-
l.20-fridus sacerdos, Hugo sacerdos, Willelmus cubicularius, Robertus marescalcus, Rogerius coccus, Odo coccus, Girulfus forestarius,
l.21 Willelmus de Sancto Sidonio, Aitardus filius Roberti. Ex parte clericorum: Mainardus et Belotus.
l.22 [sceau]. IN NOMINE PATRIS ET FILII ET SPIRITUS SANCTI, AMEN.

Bibliographie

LASTEYRIE (Robert de), Cartulaire général de Paris, 1 vol., Paris, 1887, t. 1, p. 175-176, n° 155.

Responsable

B.-M. Tock

Comment citer cette notice

Acte n°2132 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°2132»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte2132/. Date de mise à jour : 29/03/12.