Paris, AN, K 20 n° 9/2
Numéro2123
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrediplôme
Date04/08/1107(fiabilité :édition)
LieuParis, au chapitre Notre-Dame(lat :Parisius, in capitulo Sanctae Mari?)
DiocèseParis
RégionIle-de-France
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau sceau plaqué perdu/2
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche400 mm
Hauteur à droite410 mm
Largeur en haut308 mm
Largeur en bas301 mm
AuteurPhilippe Ier, roi de FRANCE
BénéficiaireAbbaye de SAINT-MAUR-DES-FOSSES
Regeste
Texte
l.2 Notum fieri volumus universis sanctȩ Dei aecclesiȩ cultoribus tam futuris quam et presentibus quia, divina
l.3 providente clementia et assensu domini pape PASCALIS, monitione quoque et consilio canonicorum sanctae Parisi-
l.4-acensis aecclesiȩ, necnon et consensu nostro, et LUDOVICI, filii nostri, Galo, Parisiensis episcopus, ab aecclesia beati Eligii,
l.5 menbro videlicet episcopatus sui, propter intemperatam quam impudenter agebant fornicationem, moniales quamvis cano-
l.6-nice sepissime correptas, templum tamen Domini aperte pravo usu violantes ac correptionem pastoris pȩnitus
l.7 negligentes, spe melius agendi a prefata domo dejecit. Acceptis itaque domini pape litteris, tunc temporis Pari-
l.8-sius venientis, dataque licentia ordinem religionis inibi ponendi, nostra licentia et oratione, cum filii nostri
l.9 Ludovici obsecratione, beato Petro Fossatensi, ejusdemque loci TEDBALDO abbati, prefatam aecclesiam beati Eligii
l.10 in cellam XII monachorum cum priore suo perpetualiter possidendam concessit et habendam, salvo
l.11 quidem jure suȩ potestatis et aecclesiȩ Parisiensis, quemadmodum et in ipsius carta determinatum est.
l.12 Et ut hȩc carta firma et inconvulsa permaneat, memoriale istud inde fieri, et nostri nominis karaptere
l.13 et sigillo [monogramme] signari et corroborari precepimus, adstantibus de palatio nostro quorum nomina subtitulata
l.14 sunt et signa. Signum Hugonis de Creceio, tunc temporis dapiferi nostri. S. Wastionis de Pissiaco, tunc
l.15 temporis constabularii nostri. S. Pagani Aurelianensis, tunc temporis buticularii nostri. S. Widonis, tunc temporis
l.16 camerarii nostri. Actum Parisius, in capitulo Sanctae Mariȩ, anno ab incarnatione Domini MCVII, anno vero
l.17 regni nostri XLVII. Stephanus cancellarius relegendo subscripsit.
l.18 [sceau] [sceau].
Bibliographie
TARDIF (Jules), Monuments historiques - Paris, 1866, (Archives de l'Empire. Inventaires et documents), p. 196, n° 330.
LASTEYRIE (Robert de), Cartulaire général de Paris, 1 vol., Paris, 1887, t. 1, p. 163, n° 144.
PROU (M.), Recueil des actes de Philippe Ier, roi de France (1059-1108), Paris, 1908 (Chartes et diplômes relatifs à l'Histoire de France), p. 402-403, n° 161.
Responsable
M. Courtois
Comment citer cette notice
Acte n°2123 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°2123»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte2123/. Date de mise à jour : 29/03/12.