Paris, AN, K 20 n° 6/7
Numéro2100
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date04/08/1088(fiabilité :édition)
LieuParis(lat :Parisius publice in capitulo Sanct? Mari?)
DiocèseParis
RégionIle-de-France
Supportparchemin
Chirographieà droite
Sceau sceau plaqué
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche712 mm
Hauteur à droite688 mm
Largeur en haut348 mm
Largeur en bas348 mm
AuteurGeoffroi, évêque de PARIS
BénéficiaireAbbaye de SAINT-MARTIN-DES-CHAMPS de PARIS
Regeste
Texte
l.2-mus, bonum ad omnes, maxime vero ad domesticos fidei operemur, et peccata ac iniquitates nostras elemosinis redimentes. Amicos et receptores in ȩterna tabernacula,
l.3 juxta illud Evangelicum, de his quȩ relinquenda indignȩ possidemus, nobis faciamus. Qui vero fideliores amici, ac veriores pauperes, seu ad interpellan-
l.4-dum Deum familiariores, quam hii qui instar apostolorum, omnibus exuti, pauperem Christum et ipsi pauperes sunt secuti, ac pro amore cȩlestis Patriȩ, dura
l.5 oboedientiȩ onera laturi, alterius jugo se summiserunt, religiosi scilicet ac catholici monachi? Quisquis ergo in multis se meminit deliquisse,
l.6 studeat necesse est illis prodesse et auxiliari, quorum merita sibi credit in ipso districto examine suffragari. Hȩc itaque et hujusmodi
l.7 ego Goisfridus, Dei gratia Parisiorum episcopus, apud me pertractans, notum fieri volo omnibus tam prȩsentibus quam futuris, quoniam confratrum ac amicorum nostrorum
l.8 monachorum Cluniacensium in ȩcclesia Beati Martini prope Parisius sita, Deo famulantium, ȩxemplo ac petitione provocatus, dono Deo et ipsi predictȩ
l.9 ȩcclesiȩ quȩ vocatur de Campis, fratribusque ibidem Deo servientibus, altare quoddam quod fuerat mei juris, cum atrio et his omnibus quȩ ad ipsum altare perti-
l.10-nent, in villa quadam Bungȩias nomine, quȩ villa ex largitione piȩ memoriȩ excellentissimi regis Francorum HEINRICI, qui ipsam pre-
l.11-dictam ȩcclesiam honorificȩ restauravit, cum multis aliis donariis, ipsi ȩcclesiȩ primum tradita fuerat. Hoc, inquam, altare, cum omnibus reditibus
l.12 et redibitionibus ejus, dono, liberum, concedo et transfundo predictȩ ȩcclesiȩ, ipsisque fratribus Cluniacensibus perpetuo jure tenendum et possiden-
l.13-dum, nullo michi vel successoribus meis inibi jure retento, preter synodum ac circadam, et curam animarum parroechiano presbitero a nobis com-
l.14-missam. Hoc idem facio et ego DROGO archidiachonus, in cujus archidiachonatu ipsum altare habetur, et ad cujus manum tercia pars omnium
l.15 redituum ipsius altaris tunc pertinebat, omnia videlicet supramemorata prȩdictȩ ȩcclesiȩ donando et concedendo, laudantibus quoque et annuentibus
l.16 omnibus canonicis, tam prepositis quam inferioris ordinis, ȩcclesiȩ Beatȩ MARIȨ Parisiensis. Et ut hoc donum stabile et inconcussum permaneat, hanc car-
l.17-tam in qua, me precipiente, hȩc omnia scripta sunt, sigillo meo subter signavi, ego ipse episcopus Goisfridus, ac Drogo archidiachonus, omnesque prepositi ac cle-
l.18-rici mei manufirmatam et signis ac nominibus nostris subter scriptam, cum plurimis aliis tam clericorum quam laicorum, autenticis personis corrobora-
l.19-vimus. Quod si quis hȩc calumpniari et contra facere, quod absit et quod minime credimus, presumpserit, sciat se perpetuo anathemati subjacere,
l.20 atque in gehennalibus poenis cum Juda proditore torquendum, qui ea quȩ egenis mittebantur legitur subripuisse. Actum Parisius, publice
l.21 in capitulo Sanctȩ MARIȨ Parisiensis, anno ab incarnatione Domini millesimo octogesimo octavo, regnante Philippo, Francorum rege anno vicesimo oc-
l.22-tavo, Goisfredo vero Parisiorum episcopo anno vicesimo septimo, indictione quoque decima. [croix] SIGNUM Goisfridi Parisiorum episcopi.
l.23 Signum Johannis decani. Signum Joscelini archidiaconi. Signum Walterii sacerdotis. Signum Goderanni sacerdotis. Signum Walterii canonici et Meldensis episcopi. S. Ivonis archidiaconi.
l.24 S. Rotberti sacerdotis. S. Rogerii sacerdotis. S. Haimonis diaconi. S. Radulfi diaconi. S. Arnulfi diaconi. S. Bernardi diaconi. S. Drogonis archidiachoni. S. Waleranni precentoris.
l.25 S. Odonis subdiaconi. S. Rainaldi subdiaconi. S. Ollandi subdiaconi. S. Isenbardi subdiaconi. S. Hugonis subdiaconi. S. Guidonis pueri. S. Walterii pueri. S. Willelmi pueri.
l.26 Hi quoque sunt testes qui interfuerunt: Lisiardus, decanus Sanctȩ Genovefȩ, Wido de Kala, Hugo filius Frederici, Fulco monetarius, Walterius major de Nusiaco, Ebrardus decanus de Nusiaco, Walterius
l.27 major de hac villa, Warinus frater ejus, Theo frater ejus, Alelmus major de Aneto, Hugo de Aneto, Engelardus de Sancto Marcello, Hilgodus de Sancto Marcello, Durannus decanus de Bungeia, Walbertus de Bungeias, Walbertus frater ejus,
l.28 Archenbaldus de Bungeias, Hubertus frater Ebrardi, Herleboldus, Pontius filius Ebrardi de Nusiaco, Malgerius.
l.29 WLGRINUS CANCELLARIUS SCRIPSIT. CYROGRAPHUM.
Bibliographie
DEPOIN (Joseph), Recueil des chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs, Ligugé-Paris, 1912 (Archives de la France monastique, 13), t. 1, p. 59-61, n° 32.
Responsable
M. Courtois
Comment citer cette notice
Acte n°2100 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°2100»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte2100/. Date de mise à jour : 29/03/12.