Châlons-en-Champagne, AD Marne, G 1128, n° 3
Numéro21
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date1027(fiabilité :texte)
LieuReims(lat :in Remensi ?cclesia publice)
DiocèseChâlons
RégionChampagne/Ardenne
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche580 mm
Largeur en bas430 mm
AuteurRoger Ier, évêque de CHALONS-EN-CHAMPAGNE
BénéficiaireBovon, chapitre cathédral de SAINT-ETIENNE de CHALONS-EN-CHAMPAGNE
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 fieri sanctȩ matris ecclesiȩ filiis, tam presentibus quam futuris, clericis scilicet et laicis, qualiter Bovo [nostre]
l.3 ecclesiȩ canonicorum prȩpositus, nostram adiens presentiam humiliter petiit ut quoddam oratorium quod
l.4 infra claustrum, juxta Sancti Stephani templum, ob remedium animȩ suȩ suorumque parentum construxerat
l.5 in honore sanctȩ Trinitatis, consecraremus. Cujus humillimis petitionibus adquiescentes, cum consensu domni
l.6 Ebali sanctȩ Remensis ȩcclesiȩ venerabilissimi archiepiscopi, pariterque dioceseorum prȩsulum antiquorum patrum
l.7 vestigia imitantes, benediximus. Ipse quoque sicut in canonibus legitur ubi sancta Aurelianensis synodus precipit
l.8 dicens si quis, in agro suo oratorium fecerit, primum et terras ei deputet et clericos qui ibidem sua officia impleant
l.9 ut sacratis locis reverentia condigna tribuatur, ȩcclesiam in villa quȩ Trepal di[citur sitam, a]d usum ibidem Deo strenue
l.10 servientium delegavit. Dedit etiam idem Bovo, ad supradictum oratorium predium Marc[etonum dictum] super fluvium Vitula
l.11 cum molendinis et omnibus eorum appenditiis in eodem predio constructis, cum servis [et] ancillis ibidem d[egen]tibus, quorum
l.12 nomina hȩc sunt: Officia cum filiis duobus Haimone videlicet et Odone, filiȩ vero ejus sunt Engresma, Teitberga,
l.13 Helvildis. Item ex altera parte de sua propria familia Willebertum cum uxore sua Aletrude et filio uno,
l.14 Hugonem et Teodericum. Hoc autem confirmatum est in Remensi ȩcclesia publice, anno incarnationis dominicȩ millesimo XXmo-
l.15-VIImo, regni vero domni Roberti regis tricesimo octavo, Heinrici quoque filii ejus primo, domni quoque Ebali archiepiscopatus
l.16 septimo, indictione decima. Et ne quis presumat violare hujus rei scriptum, divinȩ majestatis comminatione interdicimus
l.17 ac presumptorem horrendi anathematis jaculo ferimus. Signum [croix] Ebali archiepiscopi qui hoc scriptum propria manu corroboravit.
l.18 Signum Beroldi episcopi [croix]. Signum [croix] Rogeri episcopi Catalaunensis. Signum [croix]
l.19 Harduini archidiaconi. Signum Richardi archidiaconi.
l.20 [monogramme] [monogramme] Signum Bovonis archidiaconi. Signum Gontranni decani.
l.21 Signum Airardi abbatis Sancti Remigii. Signum Gebuini vi[cedomi]ni.
l.22 Odalricus cancellarius ad vicem Harduini archicancellarii scripsit et subscripsit.
Notes
Bibliographie
NEWMAN (William Mendel), Catalogue des actes de Robert II, roi de France, Paris : Librairie du Recueil Sirey, 1937, p. 89-90, n° 71.
RAVAUX (Jean-Pierre), L'église de la Trinité de Châlons-en-Champagne et l'enquête de 1531 sur les réparations, in Etudes Marnaises, t. 119, 2004, p. 61, p. 61-62, pièce justificative n° 2.
Responsable
M. Courtois
Comment citer cette notice
Acte n°21 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°21»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte21/. Date de mise à jour : 29/03/12.